www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL XVI CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE DEL BRASILE (BRASILIA, 13-16 MAGGIO 2010), 05.05.2010


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL XVI CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE DEL BRASILE (BRASILIA, 13-16 MAGGIO 2010)

In data 13 marzo 2010, il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l’Em.mo Card. Cláudio Hummes, O.F.M., Prefetto della Congregazione per il Clero, Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del XVI Congresso Eucaristico del Brasile, che avranno luogo a Brasilia dal 13 al 16 maggio.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Cláudio Hummes, O.F.M.:

● LETTERA DEL SANTO PADRE 

Venerabili Fratri Nostro

Claudio S.R.E. Cardinali Hummes, O.F.M.

Congregationis pro Clericis Praefecto

Discipulorum de Emmaus petitio: "Mane nobiscum, Domine", uniuscuiusque humani cordis manifestat intimum desiderium, ut Dominus Iesus nobiscum semper sit nosque in vitae itinere sua luce et gratia comitetur. Revera "Eucharistia est mysterium praesentiae, quo maximopere adimpletur promissio Iesu nobiscum manendi usque ad consummationem saeculi" (Ioannes Paulus II, Mane nobiscum, Domine 16).

Saluberrimo quidem de consilio novimus sacros Brasiliae Praesules, simul cum universo populo, proximo mense Maio XVI Congressum Eucharisticum Nationalem Brasiliopoli acturos esse, informatos sententia: Eucharistia, Panis Unitatis Discipulorum Missionariorum. Qui conventus Pastores et populum fidelem congregabit in illa urbe et archidioecesi quinquaginta elapsis annis ab eius constitutione.

Quocirca, ut tantus eventus maxima celebraretur sollemnitate, Brasiliensium Episcoporum Conferentia, per suum Praesidem Venerabilem Fratrem Ioannem Braz Aviz, Archiepiscopum Brasiliapolitanum, a Nobis postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad personam Nostram tuendam Nostramque simul mentem ostendendam. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, eiusdem Nationis insignem Filium, nunc Congregationis pro Clericis Praefectum, antea autem archidioecesis Sancti Pauli in Brasilia assiduum Pastorem, cogitationem Nostram admovimus, teque ad hoc munus efficaciter explendum peraptum aestimamus, cum bene iam noverimus sollertem actuositatem tuam pro animarum bono et prudentiam in muneribus tibi commissis.

Quam ob rem, magna permoti fiducia et caritate, te Missum Extraordinarium Nostrum constituimus ad ritum huius XVI Congressus Eucharistici Nationis Brasiliensis diebus XIII-XVI mensis Maii in urbe Brasiliopoli celebrandum. Quo uberiores fidei, spei et caritatis fructus apud cunctum populum fieri possit, Nos legationem tuam ardentibus precibus comitabimur; tu vero verba et desideria Nostra ibi transmittenda curabis et universos christifideles ad constantem Eucharistiae cultum sollicito animo cohortaberis.

Mens Nostra est ut omnes tuae Nationis Pastores christifideles cohortentur ut Eucharisticam celebrationem maxime Dominico die conferta acie participent, reconciliationis sacramento abluantur, sacro ibidem reficiantur convivio. Quos quidem hortamur ut sacerdotes suos plurimi existiment, qui a Domino electi sunt et constituti Eucharistiae ministri, atque Dei Filius "quotidie descendit de sinu Patris super altare in manibus sacerdotis" (S. Franciscus Assisiensis, Admonitiones I,18).

Legationem tuam totumque Congressum enixe committimus validae intercessioni Beatae Virginis Mariae de Aparecida. Benedictionem demum Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, quam tibi imprimis libenter impertimus, volumus nomine Nostro cunctis Pastoribus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus, civilibus auctoritatibus et omnibus celebrationes participantibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Aprilis, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP.XVI

[00644-07.01] [Testo originale: Portoghese]