SYNODUS EPISCOPORUM XII CŒTUS GENERALIS ORDINARIUS
VERBUM DEI IN VITA ET IN MISSIONE ECCLESIÆ
INSTRUMENTUM LABORIS E CIVITATE VATICANA INDEX RERUM I. NUNTIUM OPTATUM ET BENE EXCEPTUM II. INSTRUMENTUM LABORIS EIUSQUE USUS PRÆMONENDA: ITINERARIUM HISTORICUM PARS PRIMA CAPUT PRIMUM A. DEUS: QUI NOBIS LOQUITUR. B. IN MEDIO STAT MYSTERIUM CHRISTI CAPUT SECONDUM A. DE BIBLIIS VERBO DEI INSPIRATO B. QUAE INTERPRETATIO BIBLIORUM CAPUT TERTIUM QUI HABITUS SIT EIUS, PARS SECUNDA CAPUT QUARTUM VERBUM DEI VIVIFICAT ECCLESIAM CAPUT QUINTUM VERBUM DEI IN MULTIFORMI VERBUM DEI IN MISSIONE ECCLESIÆ CAPUT SEXTUM UT «ADITUS AD SACRAM SCRIPTURAM CAPUT SEPTIMUM VERBUM DEI IN MINISTERIIS CAPUT OCTAVUM VERBUM DEI EST GRATIA COMMUNIONIS CONCLUSIO
Iesus Christus, homo et Deus, Dei Verbum est propter excellentiam. Filius coaeternus est Verbo quod ab aeterno existit in Deo, quia ipsum est Deus: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum» (Io 1, 1). Verbum revelat mysterium unius et trini Dei.Verbum, quod ab aeterno Deus Pater pronuntiavit in amore Spiritus Sancti, enarrat communionem et introducit in vitae beatitudinem Sanctissimae Trinitatis altissimam. In Iesu Christo, Verbo aeterno, Deus elegit nos ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem filiorum (cf. Ef 1, 4-5). Cum autem spiritus Dei ferretur super aquas et tenebrae super faciem abyssi essent (cf. Gen 1, 2), decrevit Deus Pater caelum et terram creare eo Verbo, per quod omnia facta sunt (cf. Gv 1, 3). Ideo Verbi velut vestigia etiam in universo mundo creato inveniuntur: «Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum» (Ps. 18, 2). Praestantissimum in rebus creatis opus est homo, qui, ad imaginem et similitudinem Dei (cf. Gen 1, 26-27) factus, talis est, qui possit et cum rerum Conditore colloqui et in mundo creato sigillum intellegere Auctoris, quod est Verbum creator, ut Spiritu cooperante vivat in communione Eius, qui est (cf. Es 3, 14), cum Deo vivo et vero (cf. Ger 10, 10). Peccatum protoparentum amicitiam confregit (cf. Gen 3, 1-24) et velut in umbram redegit aditum illum, quem sequentes a rebus creatis in Deum iremus. Misericors vero et clemens (cf. 2 Cr 30, 9) Deus propter bonitatem suam homines non dereliquit, sed populum elegit ex omnibus gentibus terrae (cf. Gen 22, 18) cui sine intermissione locutus est per os patriarcharum prophetarumque, quos elegerat ad spem vivacem servandam, quae plebem consolaretur etiam historiae salutis temporibus atrocissimis. Divinitus inspirata verba eorum in Testamento Veteri collecta habemus. Ipsa vivam spem servarunt venturi Christi, filii David (cf. Mt 22, 42), qui est flos de radice Iesse (cf. Is 11, 1). At ubi venit plenitudo temporis (cf. Gal 4, 4), constituit Deus hominibus revelare mysterium vitae suae, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus (cf. Col 1, 26): Filius Dei Unigenitus carnem assumpsit, «Verbum caro factum est et habitavit in nobis» (Io 1, 14). Per omnia factus similis nobis absque peccato (cf. Hb 2, 17; 4, 15), Verbum Dei necessario humana se expressit consuetudine, sermonibus actionibusque usus, quorum narrationem in Testamento Novo, praesertim in Evangeliis, traditam legimus. Sermo est, si excipias errorem, omnino secundum hominum morem fusus. In debilitate humanae naturae, quam Iesus Christus assumpsit, homo qui credit, oculis fidei plenis aspiciens, detegit splendorem gloriae Eius, qui est Unigenitus a Patre, plenus gratiae et veritatis (cf. Io 1, 14). Iuxta eandem rationem, verbis Sacrae Scripturae christifidelis mandatum accipit inveniendi Verbum Dei et illuminationem evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei (cf. 2 Cor 4, 4). Iter multa exigit cum patientia et constantia nec fieri potest absque studio ad historiae fidem et rationem iudicii peracto (etiam, ut aiunt, diachronice), omnibus pro potestate viis applicandis scientiarum litterarumque (pro synchronica intellectione), quibus quaevis subicitur humana scriptura. Spiritu Sancto, quem Dominus resurgens dono dedit, illuminante, Magisterio duce, fideles Scripturas perscrutantur et, cum earum sensui pleniori propiores fiant, obviam eunt Verbo Dei, personae nempe Domini Iesu, qui verba vitae aeternae habet (cf. Io 6, 68). Ideo fit, ut argumentum XII Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum his verbis enuntiatum: Verbum Dei in vita et in missione Ecclesiae, etiam sensu christologico intellegi possit, ut sit: Iesus Christus in vita et in missione Ecclesiae. Accessus christologicus et pneumatologicus necessario uno itinere comprehenduntur et una via nos ducunt ad detegendam amplitudinem revelationis trinitariam. Eiusmodi ordo legendi partim in tuto collocat unitatem revelationis, nam Dominus Iesus, Verbum Dei, in unum colligit omnes et sermones et actus in Sacra Scriptura ab inspiratis auctoribus narratos, quos Traditio fideliter asservat. Quod quidem vere praedicatur non modo de Novo Testamento, quod enarrat et proclamat mysterium mortis, resurrectionis, praesentiae Domini Iesu in sinu Ecclesiae, quae est communitas discipulorum, qui congregati sunt ad celebranda sancta mysteria. Ipsi vero, cum sinant gratia peccatum destrui (cf. Rm 6, 6), sese suo student ita Magistro assimilari, ut in unoquoque eorum Christus vivat (cf. Gal 2, 20). Similiter est legendum etiam Testamentum Vetus, quod quidem, iuxta verbum Iesu, de eo perhibet testimonium (cf. Io 5, 39; Lc 24, 27). Partim autem qui Scripturam legit sensu christologico simulque pneumatologico, hoc ipso sustinetur in ascensu a littera in spiritum, a verbis in Verbum Dei. Haud enim raro fit, ut verba celent veram significationem, quae proprie inhaeret generibus scriptionum, educationi scriptorum inspiratorum, cogitationi de mundo eiusque legibus peculiari. Propterea in multiplici sermonum varietate detegenda est unitas Verbi Dei, quod post hoc iter necessarium et difficile, fulgore splendet inexpectato, qui multo maior est investigandi labore. Hunc igitur duplicem et complementarem accessum in Verbum Dei colligit Instrumentum laboris, quod est documentum operandi pro synodali Coetu proxime celebrando. Ipsum autem est fructus responsionum quae missae sunt post Lineamenta lecta, documentum scilicet attentae meditationis a Synodis Ecclesiarum Orientalium sui iuris, a Conferentiis Episcoporum, a Dicasteriis Curiae Romanae, ab Unione Superiorum Generalium praestitae, itemque testimonium hominum, qui studio ecclesiali de hoc gravi argumento cogitationibus suis prodesse voluerunt. Meditationis moderator extitit Sanctus Pater Benedictus XVI, Ecclesiae Pastor universalis, qui saepius de argumento in coetu synodali tractando dixit, vota faciens, ut, in recuperando Dei Verbo, quod semper est par temporibus neque umquam inveterascit, possit Ecclesia velut florem iuventutis renovatum adipisci, ut ver novum quodammodo vivat. Ita valebit restituta alacritate missionem sibi commissam explere, ut Evangelium nuntiet et humanitatem promoveat nostra aetate, quae Deum sitit Eiusque verbum fide, spe, caritate plenum. Instrumentum laboris, quasi tessellas in opere musivo, in se continet nonnullas partes plerumque comprobandas, quod pertinet ad conscientiam late diffusam magni momenti quod habet Verbum Dei in vita et in missione Ecclesiae. Deprehenduntur nihilominus etiam certa quaedam in melius reformanda et integranda, praesertim quantum spectat ad ampliorem in Scripturam accessum atque ad aptiorem eius intellectionem ecclesialem, quae fieri non potest, quin, ubi renovetur zelus apostolicus et pastoralis, evangelizentur ii, qui prope longeve sint, animentur res terrenae, florescant, ut prosint mundo iustiori et pacatiori aedificando. In votis est, ut Instrumentum laboris, quod XI Consilium Ordinarium Secretariae Generalis Synodi Episcoporum, peritis quibusdam cooperantibus, redegit, monstret se esse validum documentum meditationi synodali oblatum. Ipsum poterit conducere patres synodales per descensum et ascensum in Verbo Dei de integro inveniendo, quod Verbum est Iesus Christus, homo et Deus. Quod quidem solet praesertim fieri in liturgicis celebrationibus, quarum culmen est in Eucharistia, ubi Verbum demonstrat quam habet efficaciam miracula edendi. Nam, de manifesta Iesu Christi voluntate«hoc facite in meam commemorationem» (Lc 22, 19), verba illa, quae sacerdos in persona Christi capitis profert,nempe «sumite: hoc est corpus meum» (Mc 14, 22), «hic est sanguis meus» (Mc 14, 24), Spiritus Sancti a Patre dati rore, transmutant panem in corpus, vinum in sanguinem Domini resurgentis. Ex hoc perpetuo fonte gratiae et caritatis, haurit Ecclesia iugiter lympham vitae et incitamentum ut perficiat missionem suam in mundo, qui nunc est, cuius incolae vocantur ut in persona Iesu Christi inveniant Verbum Dei, quod est «via et veritas et vita» (Io 14, 6) pro hominibus et singillatim et simul totis acceptis. + Nikola Eterović E Civitate Vaticana, in Sollemnitate Pentecostes, d. 11 maii 2008
«Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae - et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis - quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum» (1 Io 1, 1-4). I. NUNTIUM OPTATUM ET BENE EXCEPTUM Duodecimus Synodi Coetus Generalis Ordinarius 1. Duodecimus Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum proxime celebrabitur a d. quinto ad d. vicesimum sextum mensis octobris a. 2008 eiusque argumentum erit Verbum Dei in vita et in missione Ecclesiae. Argumentum elegit Sanctitas Sua Benedictus XVI d. 6 octobris 2006 idque Episcopi populusque Dei amplo consensu acceperunt. Ad peculiarem eius praeparationem exarata sunt Lineamenta, ut, Concilio Oecumenico Vaticano II illuminante, meditatio fieret de experientia Verbi in Ecclesia quae nunc est, pro traditionum et rituum varietate, fidei causae recolerentur et incitamenta offerrentur multiplici animadversioni de diversis partibus colloquii cum Verbo Dei. Ad Lineamenta eorumque Quaestionarium responsa dederunt Ecclesiae Catholicae Orientales sui iuris, Conferentiae Episcoporum, Dicasteria Curiae Romanae, Unio Superiorum Generalium, nonnulla quaedam annotaverunt Episcopi, sacerdotes, homines consecrati, theologi, christifideles laici. Ecclesiae particulares in omnibus continentibus, licet enim adfirmari, impense et accurate participaverunt et testimonium dederunt de eo, quod in omnem terram exiit Verbum Dei vere. Sententiarum varietatem Instrumentum laboris colligit et opportune complectitur. II. INSTRUMENTUM LABORIS EIUSQUE USUS Puncta ad quae cetera referantur 2. AuditusVerbi Dei oboediens confirmatur in communione cum tota Traditione Ecclesiae, cum Concilio Vaticano II maxime cum eiusque Constitutione Dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum (DV) inscripta peculiari ratione, itemque uno consensu cum ceteris documentis conciliaribus, in quibus eminent Constitutiones Dogmaticae de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium (SC) et de Ecclesiae Lumen gentium (LG), quibus accedit Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes (GS) (1). Ad argumentum synodi recta via pertinent duae Notae a Pontificia Commissione Biblica editae sub titulis: De interpretatione biblica in Ecclesia et De populo hebraico eiusque Sacris Scripturis in Bibliis christianis. Quibus adduntur, ob auctoritatem qua pollent, Catechismus Catholicae Ecclesiae, eius Compendium atque Directorium Generale pro Catechesi. Peculiari vero ratione intendendum est ad magisterium de Verbo Dei editum a Summis Pontificibus Pio XII, Paulo VI, Ioanne Paulo II, Benedicto XVI itemque ad documenta, quae Dicasteria Curiae Romanae his quadraginta annis post Concilium celebratum apparaverunt. Non desunt praeterea textus de Verbo Dei in Ecclesiis particularibus et in ceteris institutis ecclesialibus per terrae continentes, regiones, nationes dispersis. Synodus vero et alia habet puncta, ad quae cetera referantur. In primis Synodus superior de Eucharistia, cui Verbum Dei se coniungit, ut fiat una mensa Panis vitae (cf. DV 21). Sequitur deinde alterum eventum gratiae, unde anima Synodi reficitur in laboribus peragendis: Synodus enim fit volvente Anno Paulino, dicato memoriae eius Apostoli vivae, qui, cum divini Verbi fuerit testis et nuntius illustris, in Ecclesia locum obtinet magistri in perpetuum constituti. Communes omnium exspectationes 3. Pastores in suis animadversionibus de multis rebus consentiunt, unde patet quid a Synodo exspectent. Inter communes admonitiones eminent: - primatus qui oportet sane tribuatur Verbo Dei in vita et in missione Ecclesiae, sed pariter animi necessaria fortitudo et vis efficiendi paedagogiam communicandi aptam et congruentem his temporibus (animi cultui, adiunctis vitae huius aetatis, communicationi); - hortamenta ut agnoscamus, Verbum Dei esse Iesum Christum, quod secum fert eum modum legendi totam Scripturam, qui ipsam in suo mysterio consideret, praesertim in celebrationibus liturgicis maximeque in Eucharistia diei dominici; - proclamatio eius, quod ad plenam divini Verbi intellectionem nos Spiritus Sanctus ducit, qui illius intellectum praebet eiusque lectionem in Ecclesia vivificat per Traditionem praedicationis et caritatis vivacem, quamobrem auditus Verbi Dei et omnis Scripturae lectio postulant coniunctionem cum Ecclesiae communitate et animum paratum ad communionem et ad serviendum; - animus qui incunctanter credat, Scripturam esse revelationem divini Verbi, neglectis tot difficultatibus quae sane oriuntur in intellectione, praesertim Testamenti Veteris; - magnum fidelium desiderium audiendi Verbum Dei, cui responsum datur per insignia incepta pastoralia, quamquam manifesto necessitas urget vincendi animi indifferentiam, ignorantiam, confusionem de veritatibus fidei ad Verbum Dei pertinentibus, imperitiam, egestatem subsidiorum de re biblica; - necessaria sane cura pastoralis biblicae, sed etiam munus urgens animandi ratione biblica totam actionem pastoralem, quae in se comprehendat omnium fidei veritatum doctrinam; - necessitas communionis in fide et in consuetudine Verbi Dei at pariter officium omnibus singulis Ecclesiis particularibus incumbens, ut munus suscipiant accipiendi Verbum habita ratione peculiaris, in qua degent, condicionis; - varietas rationum accedendi ad Sacram Scripturam secundum Traditionem latinam et Traditionem orientalem, quae quidem sunt opportune divulgandae et in pretio habendae; - officium Pastoribus incumbens, ut necessaria peritia et sui muneris ratione agant in Verbo Dei nuntiando, quamobrem perpetuo studio notitiam, quam habent, rei pro temporum necessitatibus semper augere debent; - expostulatio ut laici non maneant in statu passivo, sed fiant pari tempore et auditores Verbi Dei et praedicatores qua par est ratione parati et a communitate adiuti; - cognitio certa eius, quod Deus Verbum suum salutare omnibus hominibus, initium faciens ab egenis, proponit, ideoque vult, suum Verbum in missionem ferri, ut omnes videlicet gentes evangelizentur libertatem, consolationem, salutem, cum interea conatus fiant instaurandi dialogum non modo inter Ecclesias et cum communitatibus ecclesialibus, verum etiam cum ceteris religionibus adeoque impensius cum hominum culturis, quae tot sunt et in quibus – quod numquam est oblivioni dandum – haud rara semina veritatis a divina Providentia posita inveniuntur. Quid sibi Synodus proponat 4. Synodus imprimis illud sibi proponit, ut incumbat in studium Verbi, quod proferens «Deus invisibilis (cf. Col 1, 15; 1 Tim 1, 17) loquitur ad homines sicut ad amicos suos (cf. Ex 33, 11; Io 15, 14-15) et inter homines conversatur (cf. Bar 3, 38), ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat» (DV 2). Hoc secum fert auditum et amorem dominici Verbi, quod concinit cum vita vera hominum, qui nunc sunt. Verbum Dei vocationem ponit, communionem creat, in missionem mittit, ut, quod sibi quisque acceperit, id donum fiat ceteris donandum. Scopus est igitur maxime pastoralis idemque missionarius, ut videlicet exquisitius investigemus doctrinae causas, quae nos illuminent; quod quidem consequemur, augendo et corroborando consuetudinem et colloquium cum divino Verbo, id tamquam fontem vitalem habentes in multiplicitate usus cottidiani, ut, velut vias emetientes aptas et expeditas, audire Deum, cum Deo colloqui valeamus. a. Certa definitaque ratione, inter plurima quae expetit, id sibi Synodus proponit, ut prosit lucidiori intellectioni veritatum quae fundamentum Revelationi struunt, quales sunt: Verbum Dei, fides, Traditio, Biblia, Magisterium, quae omnia excitant et spondent iter fidei validum atque efficax; his accedit propositum confirmandi amorem Sacrae Paginae profundum, ut «Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat» (cf. DV 22), qua in re praestat evocari unitatem, quae intercedit inter Verbum et Corpus Christi, ad vitam christianorum plene alendam (2). Ille quoque circulus in mentem revocandus est, qui quodammodo Verbum Dei et liturgiam inter se conectit; Lectio Divina, variis adiunctis opportune aptata, est exercitium ubique incitandum; pauperibus offerri debet verbum consolationis et spei plenum. Haec igitur Synodus in cooperationem intendit pro recto usu interpretationis Scripturarum, propter processum evangelizationis et inculturationis ad suum proprium finem necessario impellendum. Synodus praeterea confirmare vult dialogum oecumenicum, qui arte inhaeret Verbo Dei audiendo; dialogum denique cum inter Hebraeos et Christianos, tum latiore amplitudine inter religiones et culturas, fovere optat. b. Magnus Patrum numerus votum exprimit, ut Synodi opera ultima non sola doctrina contineatur, sed talis fiat, quae hominum vitam tangat, participationem suscitet, ut, verbis simplicibus adhibitis, quae omnes intellegant, demonstret Sermonem Dei esse vivum, efficacem, penetrabilem (cf. Hb 4, 12). Ad hunc finem, id oportet admoneamus, vocabulis, qualia sunt Biblia, Sacra Scriptura, Liber Sacer, unum idemque significari, cum e complexione verborum intellegatur, num dictione Verbi Dei idem atque Sacrae Scripturae nomine accipiendum sit.
ITINERARIUM HISTORICUM Signa temporum: Hoc tempus fructificat copiose 1. Verbum Dei in communitate christiana haud paucos fructus laudabiles edidit. Rem ipsam in universum consideranti manifeste apparet: - usus Scripturae radicitus renovatus cum in liturgia atque in catechesi, tum, si superiora petimus, in exegesi et theologia; - Lectio Divina, quae, quamquam nuper coepta est in usum induci, tamen, varia quidem ratione, iam fructificat; - Liber Sacer, quem apostolatus biblicus atque communitates, coetus motusque ecclesiales alacriter diffuderunt; - Lectores et ministri Verbi divini, quorum numerus in dies crescit et renovatur; - Instrumenta et subsidia communicationis nostrae aetatis propria, quorum abundantia magis magisque patet; - Studium quod Bibliis homines eruditi tribuunt. Incerta et dubia 2. Non nulla tamen adhuc manent incerta et insoluta. Etiamnunc rem ipsam considerantibus nobis, fere ubique in Ecclesiis localibus id genus lacunae apparent: - Constitutio Dei Verbum per se parum innotuit; - consuetudo cum textu biblico crevit, non item vero cognitio totius depositi fidei, cuius Scriptura est particeps, nam adhuc parum sufficere videtur; - late patet difficultas Testamentum Vetus intellegendi suscipiendique, qua in re periculum est, ne ipsum haud recte adhibeatur; - saepe multa desiderantur in accessu liturgico ad Verbum Dei in Missa celebranda apparato; - relatio inter Biblia et scientias in interpretatione universi mundi et humanae vitae praebet nodum lubricum et vexatum; - non omnium fidelium consuetudo est frequentatio Bibliorum, quae quidem ipsi utcumque neglegere videntur; - vinculum, quo doctrina morum et Sacra Scriptura, in sua plenitudine, inter se artissime coniunguntur esse considerandum admonemur, praesertim quod spectat ad decem praecepta in decalogo contenta, ad legem caritatis in Deum et in proximum, aeque ac ad Sermonem Montanum, ad Sancti Pauli doctrinam de vita in Spiritu. - His denique adiciatur duplex illa egestas cum subsidiorum pro Bibliis divulgandis, tum generum communicationis, cuius saepe formae videntur esse impares officio suo. Varia est condicio fidei multaque exigit 3. Condicionem fidei respicientes velut lumina inter umbrasque collocatam, in responsis Pastorum haud pauca semina meditationis deprehendimus, quae triplici mensura dispertiri possunt, ratione personarum, communitatum societatumque habita. a. Ratione personarum. Nimis magnus est numerus fidelium – non est enim oblivioni dandum –, qui multis de causis cunctantur Biblia aperire, sic affecti plerumque, ut Liber sit nimis captu difficilis. Complures christiani, qui quidem desiderio impenso audiendi Verbum Dei comprehenduntur, aliquid tamen experiuntur, ubi propter exiguam doctrinae cognitionem commotio animi est mentis persuasione maior. Hanc partitionem inter veritates fidei et usum vitae deprehendimus praesertim in conventu Verbi Dei liturgico. Huic adde certam quandam separationem inter homines studii biblici peritos et Pastores atque fideles ineruditos communitatum christianarum. Illud deinde agnosci debet, quod non nulli consuetudinem Scripturae ingrediuntur more incondito et initiali. Cuius rei peculiare perhibent testimonium motus, qui dicuntur, cum interea fatendum est, hominibus vitae consecratae munus esse ceteros secum adducendi. b. Ratione communitatum. Ubique terrarum sunt auditores divini Verbi avidissimi: quis neget? Tamen, differentiae in corpore Ecclesiae sunt conspicuae, ut quis affirmare possit, usum Bibliorum apud fideles maiorem quam alibi esse in Ecclesiis localibus recentius ortis vel ubi angustior sit numerus fidelium. Multiplices autem sunt species accessus, quae variantur pro locis et rerum adiunctis, ut non erret, qui dicat ad Scripturam aliter in Europa accedi, aliter vero in Africa, vel in Asia, vel in America Oceaniave. Perpetua dein viget complementaris illa differentia in usu Verbi Dei cum inter Ecclesiam latinam et Ecclesias orientales, tum inter istas et ceteras Ecclesias atque communitates ecclesiales. c. Ratione societatum. Globalis hominum consociatio (quam vulgo globalizationem appellant), cum cito progrediatur, Ecclesiam quoque tangit. In responsis fuse lateque evocantur elementa tria, quae colloquium cum Sacra Scriptura comitantur: - Saeculo mentis conformatio (vel saecularizationem dicamus), ex qua oritur condicio vitae, quae, paresertim apud iuvenes, facile aberrat in mores huius saeculi, quod excaecatum aviditate bona consumendi, omnia ratione relativa perpendit et officia religionis neglegit et conculcat; - pluralismus qui dicitur religionum et culturarum, ex quo oriuntur tum interpretationes Sacrae Scripturae gnosticae et exotericae, tum coetus religiosi separatim in ipso corpore catholicae Ecclesiae constituti. Crescunt praeterea difficultates compositionis et amarae simultates de usu Bibliorum multiplicantur, praesertim in regionibus non christianis, ubi christifideles inferiores sunt numero; - desiderium impensum exprimendi Verbum Dei tamquam vindicationem in libertatem hominum adversus adiuncta inhumana, ut pauperum et dolentium animos confirmet vere. In nova evangelizatione fidei traditio coniungi debet cum altiore divini Verbi investigatione. Vota facimus, ut Verbum Dei proponatur, quale fuit decursu saeculorum, firmamentum fidei Ecclesiae. De partitione Instrumenti laboris 4. Opus totum dividitur in partes tres, quarum una definit Verbum Dei secundum fidem Ecclesiae; altera considerat Verbum Dei in vita Ecclesiae; tertia postremo meditationem praebet de Verbo Dei in missione Ecclesiae. Singulae partes in capita dispertiuntur, quo expeditius et lucidius legantur. Ut paucis absolvamus, hoc grande divini Verbi mysterium et donum Dei altissimum, Synodus vult meditari, proponere gratibusque agendis recolere.
MYSTERIUM DEI QUI LOQUITUR NOBIS «Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula» (Hb 1, 1-2). E patrum rescriptis argumenta quaedam theologiae recoluimus pro actione pastorali praestantissima de divini Verbi forma et natura; de mysterio Christi et Ecclesiae, quae est summa divini Verbi; de inspiratione Sermonis biblici deque eius veritate; de interpretatione Scripturae iuxta fidem Ecclesiam; de Verbo Dei recte audiendo. CAPUT PRIMUM A. DEUS: QUI NOBIS LOQUITUR. In Constitutione Dei Verbum theologiam de Revelatione propositam legimus, quam dialogicam nuncupare licet. In hoc dialogo, tres partes inter se arte coniunguntur: significatio lata dictionis Verbi Dei in Revelatione; mysterium Christi, in quo plene perfecteque se Verbum Dei exprimit; mysterium Ecclesiae, divini Verbi sacramentum. Verbum Dei simile est multisono concentui 1) Simile est Verbum Dei multisono concentui, nam Deus multifariam et multis modis loquitur (cf. Hb 1, 1), per diuturnum historiae decursum, ore complurium nuntiorum, servata tamen gradatione significationum et functionum. a. Divini sermonis domus est ipsa Trinitas, unde provenit, cuius fulmento sustinetur, ad quam redit, testimonium perhibens perenne amoris Patris, salutis quam Iesus Christus Filius operatur, actionis Spiritus Sancti fecundae. Revelatione collustrante, Sermo est Verbum Dei aeternum secunda persona Sanctissimae Trinitatis, Filius Patris fundamentum communicationis Trinitatis ad intra atque ad extra: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est» (Io 1, 1-3; cf. Col 1, 16). b. Propterea, omnia, quae creavit, enarrant gloriam Dei (cf. Ps 19, 1). Principio temporis Verbo suo Deus creat caelum universum (cf. Gn 1, 1) et in creatis ponit sigillum sapientiae Suae, ut omnia vox eius sit (cf. Sir 46, 17; Ps 68, 34). Homo, tamen, quem fecit ad imaginem et similitudinem Dei (cf. Gn 1, 26), manet in perpetuum signum peculiare et inviolabile, interpres prudens Verbi Eius. Nam a Verbo Dei accipit homo facultatem colloquendi cum Deo cum rebusque creatis. Itaque Deus omnem creaturam atque hominem in primis posuit tamquam, «perenne sui testimonium» (DV 3). Quoniam «omnia per ipsum (Christum) et in ipsum creata sunt, [...] et omnia in ipso constant» (Col 1, 16-17), propterea «“semina Verbi” (AG 11.15) ac “radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines” (NA 2) [...] ipsis in hominibus reperiuntur necnon traditionibus religiosis hominum generis» (3). c. «Verbum caro factum est» (Io 1, 14): Iesus Christus est Verbum Dei Ultimum et definitivum: persona, missio, historia eius inter se intime conectuntur secundum Patris consilium, cuius culmen est Pascha, usque in diem, quo Iesus, cum tradiderit regnum Deo et Patri (cf. 1 Cor 15, 24) illud perficiet. Ipse est Evangelium Dei evangelizatum omni homini (cf. Mc 1, 1). d. Intuens Filium incarnatum, Verbum divinum, Pater locutus est olim ore prophetarum (cf. Hb 1, 1) et in virtute Spiritus Apostoli etiamnunc proclamant praedicationem Iesu et Evangelii. Ita fit, ut Verbum Dei exprimatur verbis hominum in praedicatione Prophetarum et Apostolorum. e. Sacra Scriptura, quae divinitus inspirata firmat res revelatas, testatur authentice se esse verum Verbum Dei (cf. DV 24), quod omnino in Iesum tendit, quia «illae (Scripturae) sunt, (inquit) quae testimonium perhibent de me» (Io 5, 39). Propter donum inspirationis, libri Sacra Scriptura contenti illam, qua ceteri textus hominumque actus carent, vim habent singularem, ut sensibiliter et aperte homines compellant. f. Sed Verbum Dei non scripto inclusum tenetur. Verbum enim revelatum, quamquam Revelatio conclusa est mortuo postremo Apostolorum (cf. DV 4), tamen pergit et praedicari et audiri in historia Ecclesiae, quae munus suscepit evangelii toti mundo proclamandi, ut inde salutem, qua eget, ipse accipiat. Itaque Verbum currit cursum suum etiamnunc in praedicatione viva, quae multiplices evangelizationis species complectitur, in quibus eminent praedicatio et catechesis, liturgica celebratio, ministerium caritatis. Praedicatio, quo sensu modo explanavimus, virtuti Spiritus Sancti subiecta, est verbum Dei viventis cum hominibus viventibus communicatum. g. Veritates fidei Ecclesiae circa dogmata et mores, quasi fructus e radicibus egressi, Verbo Dei comprehenduntur. Hinc patet, in nuntio fideli divinae revelationis fieri eventum revelationis, cui nomen Verbi Dei in Ecclesia revera tribuere possumus. Effectus pastorales 2) Hic recoluimus non nullos effectus pastorales, ad quos pertinent complura responsa ab Ecclesiis particularibus data. - Agnoscendum est, Verbum Dei esse communicationem personarum omni parte veram, quam Biblia saepe colloquii foederisque nominibus appellant, cum Deus et homo colloquantur, quo more soleant uti unius eiusdemque familiae participes. - Ut exinde confertur, religio christiana nequit apte definiri “Libri religio” in universum, nam Liber divinitus inspiratus participat vitam totius Revelationis (4). - In mundo creato manifestum fit Verbum Dei, quod hominum vita atque historia velut in germine in se continent. In hac consideratione prosiliunt quaestiones de lege naturae, de origine mundi, de oecologia, hodie significantes, quas Pastores suis responsis saepe evocaverunt. - Recuperanda sine cunctatione videtur esse decora illa de “historia salutis” notio, quam Patres Ecclesiae ita multum amarunt quaeque in Traditione nomen “Historiae sacrae” obtinuit. Oportet ea omnia tradamus percipienda, quae consectaria sunt “religionis Verbi incarnati”: non languere videlicet divinum Verbum velut formulis comprehensum in inerti cogitatione defixis, sed habere suam historiam et vim, quam sermonibus et actionibus, per incrementa et turbationes, ut in Bibliis dilucide apparet, personae et eventus alunt. Historia salutis, cuius pars constitutiva sane conclusa est, tamen etiamnunc agit efficaciter in Ecclesia. - Summa divini Verbi tota simul in tuto collocatur actibus, quibus exprimitur, secundum singulorum munera. Ob vim autem qua pollet, illud cito in mentem venit, quod Sacra Scriptura est locus ubi Ecclesiae vita floret. Ceterum, oportet omnes partes ministerii divini Verbi cooperentur mutua et concinna actione. Quibus in signis primas partes agunt praedicatio, catechesis, liturgia, diaconia. - Pastorum erit, ut fidelibus auxilia praebeant, quibus adiuti conspectum Verbi concinnum adipiscantur, quavis erronea aut imminuta ambiguave forma ex interpretatione remota, ut discant fieri auditores Verbi, ubivis resonet, intenti, vel simplicissima Scripturae verba gustantes. B. IN MEDIO STAT MYSTERIUM CHRISTI ET ECCLESIAE Mysterium Christi inhaeret cordi Verbi Dei 3) Christifideles plerumque sentiunt, esse Iesum Christum in media Revelatione Dei. Nihilominus, haud semper valent deprehendere, quae sint causae huius praeminentiae, neque intellegunt, quonam sensu Iesus dicatur esse cor divini Verbi, vix Christum in Bibliis legentes. Hoc fere omnibus suis responsis proposuerunt Instituta interrogata, duplici sollicitudine mota et vitandi aequivoca, quae nascuntur Scripturam carptim et perfunctorie legendo, maximeque iter praemonstrandi tutum, quo ingressus fiat in Regnum Dei, ad vitam aeternam hereditate accipiendam. Nam «Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum» (Io 17, 3). Necessitudo est essentialis inter Verbum Dei et mysterium Christi intercedens, quae in Revelatione figuram induit praedicationis, in historia vero Ecclesiae speciem praefert interminabilis investigationis in dies altioris. Huius necessitudinis fundamenta theologica necessaria tantum comemmoramus, quae manifestius in actionem pastoralem redundent. - Constitutione Dei Verbum etiamnunc illuminati, id evocabimus, consilium divinum more omnino gratuito perfectum esse: «Misit enim Filium suum, aeternum scilicet Verbum, ut inter homines habitaret iisque intima Dei enarraret (cf. Io 1, 1-18). Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, [...] “verba Dei loquitur” (Io 3, 34), et opus salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5, 36; 17, 4)» (DV 4). Qua re, Iesus vitam vivens prius in terris, nunc vero in caelis, totum suscipit et consummat finem, sensum, historiam, consilium Verbi Dei, nam, ut verbis S. Irenaei utamur, Christus «omnem novitatem attulit semetipsum afferens» (5). - Divinum illud consilium temporum ordinem in Revelatione constituit. Nam epistula ad Hebraeos habet: «Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio» (Hb 1, 1-2). Verbum igitur Dei in Iesu vestitur singificationibus, quae ipse suae missioni dedit: finis est, ut introducat in Regnum Dei (cf. Mt 13, 1-9); manifestatur verbis et operis; potentiam suam miraculis demonstrat; eius est, ut discipulos confirmet et sustineat in Deo proximoque amando, in egenis providendo; veritatem suam in mysterio pascatis revelat plene, cum expectet plenitudinem revelationis; nunc autem Ecclesiam per tempora conducit. - Sed profecto, ex ipsius Iesu doctrina, Verbum Eius intellegendum est secundum Scripturas (cf. Lc 24, 44-49), vel dicamus, et secundum historiam populi Dei in Testamento Vetere, qui Eum tamquam Messiam expectavit, et secundum historiam nunc communitatis christianae, quae Eum praedicatione evangelizat, Eum Bibliis meditatur, Eum amicum et ducem esse experitur. Nam, ut S. Bernardus scripsit, quoad Incarnationem Verbi, Christus cor est omnium Scripturarum. Verbum Dei, quod iam in Vetere Testamento audiri poterat, in Christo tandem et videri licuit (6). - Neque illud oblivisci possumus, quod «Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt» (Col 1, 16). Iesus locum obtinet in meditullio universi mundi, ipse est rex totius orbis, qui omnia sensu ultimo donat. Sit Verbum Dei simile multisono concentui; clavis ergo interpretationis eius, Spiritu Sancto inspirante, Christus erit in plenitudine mysterii sui. «Verbum Dei, quod in principio erat apud Deum, non est, in sua plenitudine, verborum quædam multiplicitas; ipsum non in multis verbis subsistit, sed unum tantum est Verbum, quod amplectitur idearum magnum numerum, quarum unaquæque est pars ipsius Verbi in sua totalitate […]. Atqui si Christus nos impellit ad Scripturas, quippe quæ de ipso testimonium perhibeant, libros Scripturarum volumen unum existimat, propterea quod omnia quæ de Ispo scripta sunt in una tantum summa comprehenduntur» (7). Mysterium Ecclesiae inhaeret cordi Verbi Dei 4) Ecclesia, quae est mysterium Corporis Christi, propterea habet in Verbo praedicationem eius, quod est, gratiam suae conversionis, mandatum missionis suae, fontem suae prophetiae, causam suae spei. Colloquium cum Sponso Ecclesiam intime constituit, ut eius, quod acceperit, Verbi amore ac salute Dei pleni, fiat testis privilegiaria. In dies magis participes fieri huius “mysterii”, quod facit Ecclesiam, est aequus auditi Verbi Dei exitus, ideoque a perpeti colloquio eius oritur renovatio et floret quasi «novum ver spirituale» (8). Ceterum eo efficacior erit conscientia participationis in Ecclesia, Christi Corpore, quo congruentior fiet distinctio inter multiplices necessitudines cum Verbo Dei: in praedicatione, in meditatione et studio, in oratione et celebratione, in vita Verbique propagatione. Propterea in Ecclesia non languet Verbum Dei simile inerti deposito, sed ea omnia complectitur quae ad fidem conferunt cum potentia vitali, sub assistentia Spiritus Sancti proficit et crescit tum ex contemplatione et studio credentium, tum ex intima spiritualium rerum quam experiuntur intelligentia, tum ex praeconio eorum qui episcopatum acceperunt (cf. DV 8; 21). Quod quidem testantur praesertim ii homines Dei, qui in Verbo inhabitaverunt (9). Manifeste autem missio Ecclesia primigenia fuit, ut Verbum divinum cunctis hominibus traderet. Rerum historia vero docet, id factum esse atque etiamnunc, tot post saeculis, fieri multiplices inter obices, sed in fecunditate vitali. Iugiter in cogitatione, fideliter in actione est exordium Constitutionis Dei Verbum : «Dei Verbum religiose audiens et fidenter proclamans» (DV 1), quibus verbis compendium fit intimae naturae Ecclesiae constitutae auditu simul et proclamatione divini sermonis. Dubio procul sunt primae partes Dei Verbo tribuendae, nam solum eius opera intercedente, Ecclesiam intellegere valemus. Ecclesia proclamationis suum sibi munus explere tantum potest, quantum audit. Ideo Sanctus Pater Benedictus XVI hoc docuit: «Ecclesia non ex semet ipsa vitam ducit, verum ex Evangelio et ab Evangelio gressus movens non desinit suum cursum in peregrinatione tenere» (10). Effectus pastorales 5) Communitas christianorum sentit, se a Verbo Dei generari et renovari, ut Christi vultum inveniat. Dilucide et firme id Sanctus Hieronymus declarat: «Ignoratio enim Scripturarum, ignoratio Christi est» (11). Commemorata hic volumus quaedam actionem pastoralem urgentia, secundum responsa ad Lineamenta praebita cum exhortatione: - ut congruenter delineetur studium de necessitudine inter Iesum et Sacram Scripturam intercedente: quo modo Ille Scripturam legat, quid auxilii Scriptura in intellegendo Iesu praebeat; - ut plana ratione tradantur normae in Bibliis christiane legendis observandae, quae difficiliora Testamenti Veteris loca enodent; - ut auxilium praebeatur fidelibus ad eum finem, ut in animum inducant, esse Ecclesiam, Magisterio duce, locum ubi Verbum Dei vivat et indesinenter proclametur; - ut edoceantur christiani illi, qui negent se Bibliis legndis incumbere, cum malint colloquim cum Iesu instituere proxime et ex solo; - ut liturgia habeatur locus princeps, in quo, propter veram Iesu Domini resurgentis praesentiam in sacramentis, Verbum Dei conveniamus; - ut in catechesi tradenda numquam id oblivioni detur, Evangelia esse ante omnia legenda eademque coniunctim cum ceteris Veteris Novique Testamenti libris atque documentis Ecclesiae Magisterii proponenda. CAPUT SECUNDUM A. DE BIBLIIS VERBO DEI INSPIRATO EORUMQUE VERITATE «Divinas Scripturas sicut et ipsum Corpus dominicum semper venerata est Ecclesia» (DV 21) Quaestiones 1. Pastores necessitudinem intercedentem inter Sacram Scripturam et Verbum Dei unum e nodis difficilioribus esse persentiunt, praesertim quod pertinet ad inspirationem et veritatem eius. Quaestiones triplici ordine dividi possunt: - aliae sunt de natura Bibliorum, velut interrogata: quid nomine inspirationis canonisve intellegi debeat, qualis veritas Scripturae inhaereat, quid de historicitate eius sentiendum sit; - aliae sunt de relatione, qua Scriptura cum Traditione et Magisterio coniungitur; - aliae denique sunt de paginis Bibliorum, maxime Testamenti Veteris, difficillimis. De his quaestionibus aliqua adumbrabimus de Verbo Dei in catechesi agentes. Sacra Scriptura, Verbum Dei inspiratum 2. Nonnulla responsa ad Lineamenta data quaerunt, quo pacto charisma inspirationis et veritatis Scripturarum fidelibus explanandum sit. De hac re, oportet imprimis statuamus quae sit mutua Bibliorum et Verbi Dei relatio, actionem Spiritus Sancti declarantes, certa quaedam de natura Bibliorum speciatim definientes. a. Relatio distinctionis et communionis inter Biblia et Verbum Dei agnoscenda est. Biblia ipsa testantur, Verbum Dei et Scripturam non esse unum idemque corpus. Verbum Dei est sermo vivus, efficax (cf. Hb 4, 12-13), manens in aeternum (cf. Is 40, 8), «omnipotens» (Sap 18, 15), creator (cf. Gn 1, 3ss.) et historiae institutor. In Testamento Novo hoc Verbum est Filius ipse Dei, Verbum caro factum (cf. Io 1, 1ss.; Hb 1, 2). Scriptura vero est testimonium huius relationis inter Deum et homines consistentis, quam illustrat certaque ratione ducit in cursum suum. Ideoque Verbum Dei excedit Librum, ut etiam per Ecclesiam, quae Traditio est vivax, hominem contingat. Quod quidem maius est interpretatione Scripturae subiectivae et conclusa, cum ipsa legenda sit intra processum ampliorem, immo inexhaustum, ut ex eo colligitur, quod Verbum etiamnunc vitam alit generationum aetatibus subinde novis diversisque. Itaque communitas christianorum ipsa Verbum Dei tradit eademque ex privilegio sibi collato deprehendit sensum Scripturae profundiorem, progressionem fidei, dogmatis denique evolutionem. Propter hoc ius praecipuum, inde ab exordiis Ecclesia magno opere libros biblicos venerata est, quorum indicem certum et definitivum constituit qui norma vel canon fidei in divina revelatione fieret: septuaginta tres sunt libri, quorum quadraginta sex Testamentum Vetus, viginti septem Testamentum Novum efficiunt (12). b. Spiritus animam infundit in verbum scriptum et Librum ponit in mysterio ampliore, quod est mysterium incarnationis et Ecclesiae. Propter Spiritum igitur Verbum Dei est res liturgica et prophetica, est praeconium (kerygma) antequam fiat liber, est testimonium quod Spiritus de praesentia Christi perhibet. c. Ut paucis absolvamus, haec dicere possumus: - propter charisma inspirationis licet affirmari, Deum esse Bibliorum auctorem ita, ut hominem ipsum verum esse auctorem non excludat. Nam secus quam solet in dictando fieri, inspiratio libertatem et facultates scriptoris peculiares non destruit, sed illuminat et inspiratione donat; - quamvis omnes Sacrae Scripturae partes divinitus inspiratae sint, tamen eius inerrantia pertinet tantummodo ad «veritatem, quam Deus nostrae salutis causa Litteris Sacris consignari voluit» (DV 11); - per inspirationis charisma, Spiritus Sanctus libros biblicos in Verbum Dei constituit eosque Ecclesiae committit, ut in fidei oboedientia excipiantur; - Canonis plenitudo et unitas inextricabilis est ratio quae regit Libri Sacri interpretationem; - Cum Biblia sint Verbum Dei hominum verbis fusum, interpretatio eorum fit congruenter rationibus litterarum, philosophiae, theologiae, fide semper omnia ad unum redigente, et Magisterio duce (13). Traditio, Scriptura, Magisterium 3. Concilium Vaticanum II institit unitati originariae atque multiplicibus conexionibus inter Traditionem et Scripturam intercedentibus, quas Ecclesia recipit «pari pietatis affectu ac reverentia» (DV 9). Ad hanc rem, id commemoramus, quod Verbum Dei, quod in Christo factum est Evangelium et Bonum Nuntium (cf. Rm 1, 16), cum propterea apostolorum praeconio commissum sit, etiamnunc cursum suum currit: - imprimis per Traditionem, quae fluit viva, quamque «omne quod ipsa [Ecclesia] est, omne quod credit» (DV 8) manifestat specie cultus, doctrinae, caritatis, sanctitatis, martyrii; - dein per Sacram Scripturam, quae, Spiritu Sancto inspirante, huius vivacis Traditionis elementa constitutiva et primigenia ipsa scriptionis immutabilitate servat. «Haec igitur Sacra Traditio et Sacra utriusque Testamenti Scriptura veluti speculum sunt in quo Ecclesia in terris peregrinans contemplatur Deum, a quo omnia accipit, usquedum ad Eum videndum facie ad faciem sicuti est perducatur (cf. 1 Io 3, 2)» (DV 7). Ecclesiae denique Magisterio, quod Verbo Dei maius non est, munus competit «authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum», quatenus «illud, pie audit, sancte custodit et fideliter exponit» (DV 10). Summatim ergo, vera Scripturae lectio, quatenus est Verbum Dei, non datur, nisi in Ecclesia, iuxta huius doctrinam. Testamentum Vetus et Novum 4. In negotium incidunt arduum catholici cum agitur vel de cognitione Veteris Testamenti, prout est Verbum Dei, vel maxime de relatione eius ad mysterium Christi et Ecclesiae. Etiam ob nodos interpretationis insolutos, nonnulli resistunt paginis Testamenti Veteris legendis, quae, cum non intellegi videantur, selectioni ad arbitrium factae vel etiam reiectioni exponuntur. Secundum fidem Ecclesiae, Testamentum Vetus est habendum pro parte, qua Biblia christianorum una constituuntur, pro parte igitur constitutiva Revelationis et Verbi Dei. Propterea urget necessitas informandi homines ad Testamentum Vetus christiane legendum, agnoscendo relationem qua Testamenta ambo coniunguntur et bona Veteris Testamenti, quae iugiter in pretio sint (cf. DV 15-16) probando (14). In hunc finem auxilio iuvamur consuetudinis liturgicae, quae semper Sacrum Veteris Testamenti Textum proclamat loco paginae necessariae ad plenam Novi Testamenti intellectionem, ex ipsius Iesu testimonio Emmaus dato, ubi Magister «incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant» (Lc 24, 27). Distincte definiteque id Sanctus Augustinus docet: «Novum in Vetere latet et in Novo Vetus patet» (15). Audiamus autem Sanctum Gregorium Magnum dicentem: «Quod Testamentum Vetus promisit, hoc Novum exhibuit et quod illud occulte annuntiat, hoc istud exhibitum aperte clamat. Prophetia ergo Testamenti Novi Testamentum Vetus est et expositio Testamenti Veteris Testamentum Novum» (16). Ex hac doctrina multa eaque maximi ponderis in consuetudinem et usum descendunt. Effectus pastorales 5. Lucidiore in dies conscientia intellegimus, non satis esse Biblia perfunctorie legi. Haud paucos videmus coetus biblicos, qui, cum fervida alacritate velut iter instituissent in arcana Sacri Libri, dein vero sensim sine sensu extinguuntur, cum terra bona desit, quod est Verbum Dei in mysterio gratiae intellectum, ut Iesus in parabola seminatoris docuit (cf. Mt 13, 20-21). In hoc rerum prospectu consectaria quaedam hic deinceps indicabimus: a. Ecclesia, cui Scriptura arte adhaeret, est via necessaria, qua gradientes accedamus ad genuinum Verbi Dei fontem ideoque norma fit Traditionem recte interpretandi, nam in usu et liturgia et catechesis Bibliis aluntur. Sacrae Scripturae libri, ut dictum est, vim habent proxime et sensibiliter compellandi, qua ceteris textus et interventus ecclesiastici carent. b. His insuper consideranda est distinctio, quatenus in usum redundat, inter Traditionem apostolicam constitutivam et traditiones illas ecclesiales. Prior enim illa, cum ab apostolis promanet, omnia tradit, quae ipsi a Iesu atque ab ipso Spiritu Sanctu didicerunt; traditiones vero ecclesiales ortae sunt traductione temporis in Ecclesiis localibus et sunt aptationes ex «magna Traditione» natae (17). Perpendendum est etiam momentum decretorium quod inhaeret agnitioni canonicae, quam Ecclesia operata est circa Scripturas, ut in tuto collocaret genuinitatem earum adversus propagationem librorum, qui essent spurii vel apocryphi. Interpretationes gnosticorum peculiares, quae hodie sunt tritae et pervulgatae, de vera christianae pietatis origine, nos officio compellunt explanandi, quid Librorum sacrorum Canon sit quaeque eius fuerit origo. Ita oportune in cursum suum regitur conversio Scripturae in sermones vernaculos eiusque propagatio, ratione simul reddita approbationis ab Ecclesia necessario conferendae. Id restat denique, ut Scriptura, Traditio, Verbi Dei signa in mundo creato posita rursus incipiant conferri maxime cum homine eiusque historia. Omnis enim creatura verbum Dei est, quoniam Deum proclamat (18). c. Magisterium, quoties quasi viam tenendam demonstrat vel definitiones proclamat, illud sibi proponit, ut, e privata Scripturarum lectione omni coartatione remota, elementa offerat certa, ad quae exercitium lectionis referatur. Illud sane est valde dolendum, quod saepe doctrina Magisterii et quid quisque pronuntiationis gradus valeat ignorantur et reiciuntur. In Synodo celebranda Constitutio Dei Verbum et documenta pontificia posteriora iterum cognoscuntur et explorantur. Peculiari ratione in promptu habendum est moderamen pro divino Verbo in Bibliis contento intellegendo et adhibendo a Summo Pontifice Benedicto XVI saepius in suo Magisterio praebitum. d. Etiam Catechismus, velut vestigia vivae Traditionis premens, habendus est loco genuinae operae Verbo Dei datae, intio facto a Symbolo fidei, quae medulla est cuiusvis Catechismi, usque ad varias explanationes traductione temporis ab Ecclesia procuratas; quarum testimonia omnium recentissima in Catechismo Catholicae Ecclesiae atque in Catechismis singularum Ecclesiarum localium collecta habemus. e. Huc cum sit perventum, oportet mente teneamus firmissimam illam distinctionem, multimodis in consuetudinem pastoralem redundantem, quae intercedit inter accessum ad Scripturam qui fit in insignibus actionibus Ecclesiae, quales sunt liturgia atque catechesis, in quibus Biblia obtinent locum publicum et ministerio coniunctum, et accessum immediatum, cuius forma est Lectio Divina, cursus studiorum biblicorum, coetus biblicus. Est via hodie promovenda, cum populus Dei aliquantum remotus ab usu directo et personali S. Scripturae esse videatur. f. Vetus vero Testamentum haberi debet loco momenti in incremento fidei et intellectionis Dei necessarii. Sermo figuratus, quo utitur, relatio, quam habet ad mentem nostrae aetatis scientiis et historia contentam, explanatione egent; eodemque tempore neminem fugiat, complures locos eius praeditos virtute spirituali, sapientiali, culturali nullo alibi exemplo esse. Qui loci abundanter alimentum praebent catechesi de rebus humanis et manifestant certa dimensaque momenta eius itineris fidei, quod populus quidam effecit. Cognitio et lectio Evangeliorum non excludit, a Testamento Vetere altius investigato provenire posse profectum in Testamento Novo in dies profundius legendo intellegendoque. g. In prospectu denique exquisitius pastorali, dignae sunt memoratu aliquae animadversiones, quibus adiuvamur ad relationem fidelium cum fidei doctrina melius discernendam. Fideles plerumque separant Biblia a ceteris textibus religiosis eademque maioris momenti esse credunt in fidei vita; non desunt tamen in usu qui textus captu simpliciores malint, nuntia, inquam, et scripta aedificantia vel varii generis manifestationes popularis pietatis, ut quodammodo videantur fideles via practica ad Verbum Dei accedere, cum id vivant magis, quam eius origines et causas cognoscant. Quae condicio simul bona est, sed tamen fragilis. In actione pastorali munus necessarium est, ut adiuventur fideles, ut intellegant quid Biblia sint, cur extiterint, quid fidei donent, qua ratione adhibeantur.
B. QUAE INTERPRETATIO BIBLIORUM SECUNDUM FIDEM ECCLESIAE FIAT Problema hermeneuticum pastorali ratione prospicientes 6. Magna et subtilis quaestio est de ratione interpretandi, intra quam locum obtinent viae illae, quibus Dei Verbum cum diversis temporum adiunctis, tum variis hominum culturis (19) applicetur. Nam homini Deus neque pauca quaedam curiositate digna neque aliqua mere humana ad scientiasque pertinentia proponit, sed cum eo communicat suum Verbum Verum et Salutare, quod ab eo, qui audit, postulat captum et mentis et sensus et rationis compotem, uno denique verbo, actualem. Cuius duplex est amplitudo simul complectens et agnitionem veri sensus Verbi ore scriptove prolati, quale Dominus communicat ope auctorum sacrorum, et perceptionem Verbi, quae pro hominibus quoque, qui nunc sunt, significare videatur. In auditu experientiae 7. E responsis Episcoporum eruimus, Verbi interpretationem, videatur licet contra esse, tamen perviam patere. Multi sunt christifideles, qui vel per se vel in communi, perscrutentur Verbum Dei animo parato ad dicta Dei intellegenda et fideli officio exsequenda. Qui animus paratus praebet Ecclesiae amplam facultatem edocendi homines ad Textum Sacrum recte intellegendum et adiunctis vitae cottidianae applicandum. Est tempus opportunum (kairòs), quod hodie magis etiam valet, nunc enim velut novum exordium datur collationi divini Verbi et hominum scientiarum, praesertim in investigatione philosophica, scientifica, historica. Ex coniunctione Verbi et culturae proveniunt abundanter verae bonaeque opiniones de Deo, de homine, de rebus. Ratio igitur quaerit fidem, quae illam accipit sociam in communi opere eruendi veritatem et vitam divinae Revelationi et hominum expectationibus congruentes. Neque desunt pericula, ne interpretatio fiat arbitraria et angusta, propter nimium fundamentorum studium, quod cum manifestet desiderium Textum fideliter servandi, neglegit interim ipsam textuum naturam, ideoque et in graves errores incurrit et conflictiones inutiles parit (20). Adiciantur praeterea Bibliorum lecturae ideologiis obnoxiae, quae fiunt secundum praeiudicatas opiniones ad res spirituales vel sociales vel politicas, vel adeo mere humanas, pertinentes, absque fidei fulcimine (cf. 2 Pt 1, 19-20; 3, 16); quod genus lecturae eo usque pervenit, ut alteram alteri opponat formam scripto datam, qualis praesertim in Bibliis apparet, et formam vivam praeconii experientiae, quae fit in vita credentium, obiciat. In universum tamen deprehendimus cognitionem regularum de Verbi Dei interpretatione exiguam et imperfectam esse. De sensu Verbi Dei atque de via, qua inveniamus 8. Concilio Vaticano II atque deinceps Magisterio collustrantibus (21), sunt quaedam, quae hodie egeant meditatione et attentione peculiari, intuitu aptae communicationis pastoralis: Biblia, quae sunt liber Dei hominisque, ita sunt legenda, ut sensus historicus litteralis et sensus theologicus spiritualis, vel simplicius sensus spiritualis, recte ad unitatem redigantur (22). Nota illa, quam superius laudavimus, a Pontificia Commissione Biblica emanatam hanc praebet definitionem: «Pro regula generali possumus definire sensum spiritualem, ex fide christiana intellectum, esse sensum expressum a textibus biblicis quatenus legantur sub influxu Spiritus Sancti, intra mysterium paschale Christi novaeque vitae inde exsistentis. Quod quidem mysterium revera exstat, nam in eo Testamentum Novum agnoscit Scripturas completas esse. Ideo manifesto sunt Scripturae legendae in novitate huius luminis, quod in vita Spiritus splendet» (23). Exinde, methodus historica critica, quae quidem, apte ditata aliis quoque formis accessus (24), necessaria est ad enarrationem recte peragendam, tamen, ut perveniat ad sensun plenum Scripturae coniungi debet cum criteriis theologicis, quae Constitutio Dei Verbum enumerat cum dicat esse respiciendum: «ad contentum et unitatem totius Scripturae, ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis et analogiae fidei» (DV 12) (25). Manifeste hodie persentimus, esse ratione theologica et pastorali cogitandum, ut communitates nostrae informentur ad intellectionem rectam et frugiferam. Summus enim Pontifex Benedictus XVI haec dixit: «Nobis valde cordi est, ut theologi ita discant Scripturam legere et amare, ut Concilium voluit secundum Constitutionem Dei Verbum : ut videant interiorem unitatem Scripturae, cui rei hodie prodest illa “exegesis canonica” (quae sane velut in initiis adhuc circumspecte versatur), ut illam dein spiritualiter legant, quod quidem non aliquid est adventicium et solius aedificationis gratia efficiendum, verum velut immersio fit interior in Verbum praesens. Munus insigne Nobis hoc videtur esse, ut, iuxta exegesin historicam criticam, et cum ipsa et in ipsa aliquid efficiendo, conferatur verae introductioni in Scripturam vivam, quatenus est Verbum Dei actuale» (26). Effectus pastorales 9. Populus Dei est erudiendus, ut detegat magnum hunc prospectum in Verbo Dei, ea omnia tamen vitando, quae difficiliorem lectionem Bibliorum reddant. Veritas haec viget: maxima quaeque in Bibliis arctissime quoque adhaerent exsistentiae, ut est vita Iesu. Nonnulla igitur fundamenta commemoramus in Libro sacro interpretando. a. Primum locum obtinet interpretatio Verbi Dei, quae fit quoties Ecclesia in unum congregata divina celebrat mysteria. Ad hoc propositum, Introductio praeposita Lectionario in Eucharistia proclamando haec commemorat: «Cum ex ipsius Christi voluntate novus Dei populus mirabili sit membrorum varietate distinctus, varia etiam sunt officia et munera quae competunt cuique quoad Verbum Dei, ita ut ipsum Verbum fideles auscultent atque medidentur, illi vero soli exponant ad quos ex sacra ordinatione magisterii munus spectat, vel quibus idem ministerium committitur exercendum. Sic in doctrina, vita et cultu, Ecclesia perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit, ita ut volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter tendat, donec in ipsa consummetur Verbum Dei» (27). b. Illud quoque edisserendum est: «sensus spiritualis non est confundendum cum interpretationibus subiectivis quae nascuntur ex commenticia excogitatione aut e speculatione intellectus». Ipse oritur a «triplici rerum gradu: a littera videlicet textus biblici, a mysterio paschali, ab adiunctis vitae in Spiritu quae nunc vivitur» (28). Utcumque incipiedum est a textu biblico velut ab elemento in actione pastorali principi, cuius in locum nihil substitui possit. c. Quandoquidem, est enim fatendum, Nota a Pontificia Commissione Biblica emanata De interpretatione Biblica in Ecclesia non transcendit circulum peritorum, lectoribus qui credunt auxilium erit praebendum, ut regulas elementares, quibus accessus ad textum biblicum regitur, cognoscant. d. In hoc prospectu considerari, recte intellegi, recuperari debet mirifica Patrum (29) exegesis atque perceptio de “quatuor sensibus Scripturae”, quam homines Mediae Aetatis quodam odore suspicionis senserant; id enim non desiit etiamnunc nostra interesse; neque sunt neglegendi Bibliorum sonus et traditiones resultantes in vita populi Dei, in hominibus sanctis, in magistris spiritualitatis, in confessoribus fidei. Itemque in pretio habendum est auxilium, quod provenit a scientiis et theologicis et humanis; “historia effectiva” (quae dicitur germanice Wirkungsgeschichte), praesertim in bonis artibus investigata, testimonium uberrimum de lectura spirituali offerre valet. Cum autem hodie Biblia etiam ii, qui non credunt, legant, iidemque in luce collocent quantum ipsa in hominis studio (vel dicamus, in anthropologia) valeant, divitiae inveniri poterunt etiam in recta huius partis interpretatione. Sacra demum Scriptura legi debet in communione totius semper et ubique Ecclesiae, una cum insignibus Verbi testibus, a primis Patribus usque ad sanctos atque ad Magisterium nostrae aetatis. e. In lucem est proferenda postulatio, ut Synodus non modo assuetas quaestiones de Bibliis ponendas, verum etiam nodos huius temporis spinosos pertractet, ut sunt bioethice et inculturatio. Quae omnia his verbis, saepe in circulis biblicis adhibitis, consummare possumus: “Qua via a vita in textum, a textu in vitam eatur”, vel etiam “Quomodo Biblia vita, vitam Bibliis usi legamus”? f. In communicatione vero fidei animadvertendum est, novam quaestionem in interpretatione biblica natam esse. Quae pertinet non modo ad sermonem biblicum intellegendum, verum etiam ad civilem cultum hominum, qui nunc sunt, cognoscendum, quippe qui, in dies longius a verbis ore scriptove prolatis discedens, magis usque accedat ad cognitionem et scientiam electronice traditas, unde fieri potest, ut aliquando translaticia proclamatio taedium afferat auditoribus, velut colluvie novarum informationis artium submersis. CAPUT TERTIUM QUI HABITUS SIT EIUS, QUI VERBUM AUDIT, PECULIARIS «Audi, populus meus» (Ps 50, 7) A responsis Episcoporum ad Lineamenta data, eruitur necessitas excolendi in populo, et in singulis et in communitatibus, relationem cum Verbo Dei, quod fidem suscitat et alit, oratione perspersam. Sermo efficax 1. Verbum Dei est eventus, quo et Deus, qui praeconium dat, et homines, sive singuli sive in communitate congregati, qui recipiunt, simul convolvuntur. Deus ille quidem loquitur, at ubi qui credit non audiat, Verbum manifeste dictum, tamen nullo hospitio recipitur. Itaque licet affirmari, esse revelationem biblicam conventum Dei et populi Verbum unum experientium, cum ambo Verbum efficiant. Fides operatur, fidem Verbum creat. Verba ad Hb 4, 12-13, una cum propheta Is 55, 9-11 et ceteris nonnullis, affirmant efficaciam Verbi Dei infallibilem. At, quomodo hanc efficaciam intellegamus? Quaestio magis etiam fit necessaria propterea, quod, sicut complures Episcopi indicaverunt, sunt christiani neophytae, qui Libro Sacro legendo virtutem quasi magicam tribuant, quae ageret sine peculiari hominis officio rationis reddendae. At, Verbum Dei efficaciam suam non explicat, nisi obices, ut legimus in parabola seminatoris (cf. Mc 4, 1-20), tollantur et condiciones ponantur aptae, quibus semen Verbi fructificet. Quae autem efficacia Verbo Dei proprie inhaereat, alius Evangelii locus collustrat per imaginem grani frumenti, quod nisi mortuum fuerit, fructum non afferet: Christus loquitur de morte sua necessaria, ut consilium salutis adimpleatur. Crux enim est virtus Dei praesens et sapientia; Evangelium autem est «verbum crucis», ut scripsit Paulus ad christianos Corinthios (1 Cor 1, 18). Efficacia igitur Verbi ratione crucis est emetienda. Verbum enim et crux in eodem ordine consistunt eorumque virtus tota stat in potentia divini amoris, qua permeantur: «Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret» (Io 3, 16; cf. Rm 5, 8). Verbi fructum ille invenit, qui credit amori Dei Verbum proferentis. Tunc potentia Verbi Dei fit, expletur, revera personalis evadit. Ille credit, qui Verbum Dei in fide audit 2. «Deo revelanti praestanda est oboeditio fidei». Deo, qui loquendo Se donat, homo audiendo «se totum libere […] committit» (DV 5). Homo, qui etiam vi intimae strucuturae personae est auditor Verbi, a Deo accipit gratiam, ut in fide respondeat. Propterea, et communitas et unusquique fidelium, voluntati Eius se committentes, exhibere debent habitum plenae adhaesionis Deo, qui proponit plenam Secum communionem (cf. DV 2). Qui habitus fidei et communionis manifestus fiet quoties colloquium cum Verbo Dei erit, in viva praedicatione et in Bibliorum lectione. Neque casu factum est, ut Constitutio Dei Verbum Libro Sacro eadem tribueret, quae Verbo Dei in universum conferret: «Deus homines tamquam amicos alloquitur ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat» (DV 2). «In sacris enim libris Pater qui in caelis est filiis suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert» (DV 21). Revelatio est amoris communio, quam Scriptura saepe nomine foederis exprimit. Summatim igitur, est habitus orationis, «colloquium inter Deum et hominem; nam “illum alloquimur, cum oramus; illum audimus, cum divina legimus oracula” » (DV 25) (31). Verbum Dei transformat vitam eorum, qui ad ipsum in fide accedunt. Verbum numquam exhauritur, sed cottidie renovatur. Quod tamen ut fiat, necessario postulatur fides quae audiat. Saepius Scriptura testatur, per auditum esse Israel populum Dei: «Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis» (Ex 19, 5; cf. Ier 11, 4). Auditu participes efficimur indeque ligamen oritur, quod in Foedus introducit. In Testamento Novo auditus dirigitur in Filium Dei in persona Iesu: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite» (Mt 17, 5 et par.). Homo qui credit est homo qui audit. Qui audit vero confitetur praesentiam eius, cuius voluntate colloquendi convolvitur; qui audit, in semetipso spatium fodit, ut alter inhabitet; qui audit, se parat fidenter in eum, qui loquitur. Qua re in evangeliis requiritur discretio de rebus auditis (cf. Mc 4, 24) atque de modo audiendi (cf. Lc 8, 18): nam sumus, quod audimus! Biblia igitur illius hominis delineationem configurant, qui capax sit audiendi, in quo habitet cor audiens (cf. 1 Rg 3, 9). Eiusmodi autem auditus cum non mera sit auditio locutionum biblicarum, verum discretio spiritualis Verbi Dei, postulat fidem et fieri debet in Spiritu Sancto. Maria est speculum ostendens credenti, quomodo Verbum sit accipiendum 3. In historia salutis emergunt insignes imagines auditorum et evangelizatorum Verbi Dei: Abraham, Moses, Prophetae, Sancti Petrus et Paulus, ceteri apostoli et evangelistae. Qui omnes Verbum Dominicum fideliter audientes et cum hominibus communicantes locum dederunt Regno Dei. In hoc prospectu, locum principem obtinet Beata Maria Virgo, quae incomparabili experientia vixit conversationem cum Verbo Dei, ipso Iesu Christo. Propterea facta est a Providentissimo Deo velut speculum audiendi et evangelizandi. Maria de Nazareth, cum iam usu Scripturarum de more suae gentis valde impenso educata esset ad conversationem cum divino Verbo habendam, ab Annuntiatione et usque ad Crucem, immo ad Pentecostem, Verbum fideliter accipit, meditatur, introfert in se, vivit excusse (cf. Lc 1, 38; 2, 19.51; At 17, 11). Ipsa, cum Verbo Dei “fiat” primum dixisset neque umquam revocasset, didicerat se circumspicere, ut necessitates omnium dierum vitam urgentes viveret, sibi conscia, quaecumque a Filio accepisset dono, donum omnibus tradendum esse: cum Elisabethae serviit, cum fuit in Cana Galilaeae, cum iuxta crucem stetit (cf. Lc 1, 39; Io 2, 1-12; 19, 25-27). Propterea ei maxime conveniunt verba, quae Iesus coram ipsa dixit: «Mater mea et fratres mei hi sunt, qui Verbum Dei audiunt et faciunt» (Lc 8, 21). «Cum Dei Verbo penitus imbuatur, Verbi incarnati Mater fieri potest» (32). Quonam autem modo Verbum audiret, designate consideremus. Legimus in Evangelio: «Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo» (Lc 2, 19); Maria igitur Scripturas, quas audiebat et noverat, interius meditando, quodammodo maturescebat, cum enimvero intellectus a corde non separaretur. Scripturarum spiritualem sensum Maria investigabat et inveniebat in collatione eius cum verbis, cum vita Iesu, cum negotiis, quae in sua ipsius vita detegebat. Maria est igitur speculum nobis oblatum, ut Verbum accipiamus et studio investigemus. Nam satis non illa ducit, si Verbum exceperit, nisi in ipso consistat. Verbum ipsa non modo possidet, verum etiam in pretio habet; assentitur Verbo idemque auget. Itaque Maria fit imago praebita nobis, simpliciorum fidei doctorumque item Ecclesiae, qui indagant, perpendunt, definiunt habitus Evangelium profitendi. Evangelio accepto, Maria monstrat se esse optimum exemplar oboeditionis fidei, eademque imago fit viva Ecclesiae Verbo servienti. Sic recitat Isaac de Stella: «In Scripturis divinitus inspiratis quod de virgine matre Ecclesia universaliter, hoc de Virgine Maria singulariter […]. Hæreditas enim Domini universaliter Ecclesia, specialiter Maria, singulariter fidelis anima. In tabernaculo uteri Mariæ moratus est Christus novem mensibus; in tabernaculo fidei Ecclesiæ usque ad consummationem sæculi, in cognitione et dilectione fidelis animæ in sæcula sæculorum morabitur» (33). Maria praemonstrante, discimus esse participes, ne exterius manentes Verbi vitae fiamus spectatores otiosi, sed potius ut nobis vindicemus illud prophetarum: “ecce ego” (cf. Is 6, 8) nosmet Spiritui Sancto, qui in interiore homine inhabitat, committentes, qui nos ducat. Maria “magnificat” Dominum, cum detegerit in sua vita misericordiam Dei, qui eam “beatam” constituit, quia «credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino» (Lc 1, 45). Nam S. Ambrosius scribit quamcunque credentem animam et concipere et generare Dei Verbum. Si secundum carnem una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus (34). Effectus pastorales 4. Insignes sunt effectus pastorales pertinentes ad fidem in Verbum Dei. a. Fieri potest, ut quis Biblia sine fide legat, ut quis sine fide Verbum Dei audiat, fieri non potest. Valet coetus biblicus, si, Bibliis legendis, ad fidem educatur, vitam christianam conformando praeceptis Bibliorum et discrimina vitae fide collustrando. b. Hominibus, qui nunc sunt, verba dicantur confirmativa et blanda, quae animum erigant; ipsis multiplices praemonstrentur viae ut accedant ad textum, ad lectionem spiritualem, ad orationem, ad Verbi societatem et participationem. Ad Verbum accedendum est non ita multum ut ad depositum capita dogmatum et actionis pastoralis complectens, sed potius ut ad fontem aquae vivae, stupentes et laetantes, quod Dominum in ipsa, quam vivimus, vita audimus. Adhibendus est plene circulus ille interpretationis, his verbis comprehensum: credo ut intellegam, intellego ut credam; fides quaerit intellectum, intellectus reseratus fidei patescit. Narratio de Emmaus exemplar praebet optimum conventus hominis credentis cum ipso Verbo incarnato (cf. Lc 24, 13-35). c. «Audi, Israel», «Shemà Israel», en mandatum princeps populo Dei commissum (Dt 6, 4). Etiam S. Benedicti Regula hoc verbo incipit: «Audi». Deus hominem fidelem hortatur, ut cordis aurem praebens audiat. Cordis nomine Biblia non solam sedem affectuum animique motuum vocant, verum ipsam hominis medietatem altissimam, ubi consilia capiuntur. Propterea opus est silentio ultra verba non interrupto. Spiritus Sanctus, qui nostro spiritui coniungitur per silentium, explicat et enarrat Verbum Dei (cf. Rm 8, 26-27). d. Sicut Maria et cum Maria, matre et educatrice divini Verbi audiendum est. Est species simplex et universalis audiendi inter orandum: mysteria rosarii dicimus; quorum divitias biblicas Papa Ioannes Paulus II in luce collocavit, cum rosarium «Evangelii compendium» nuncupaverit, quod recitantes mysteria enuntiata quodammodo «Deum “loqui” sinere» cognoscimus per eademque nos «cum Maria contemplari Christum» (35) experimur. Quin immo, Ecclesia tota est educanda, ut Mariam Virginem imitando, quae templum Spiritui sacrum facta, vitam humilem et occultam per silentium egit, discat hanc necessitudinem confiteri, quae arte inter se Verbum silentiumque, Verbum Spiritumque Dei coniungit. Verbum in fide auditum in homine, qui credit, in intellectionem, meditationem, communionem, condivisionem, effectionem se vertit; quibus in rebus velut Lineamenta cernimus Lectionis Divinae, quatenus est via praecipua, qua ducti homines credentes ad Biblia accedant. e. Hoc optimo iure commemorabimus: habitus fidei spectat ad Verbum Dei pro cunctis signis et sermonibus, quibus utitur, consideratum. A Verbo eiusmodi fides accipit veritatis communicationem, vel per speciem narrationis vel per formulam doctrinae; haec fides agnoscit, Verbum esse et incitamentum primum in conversionem operosam et lumen ad respondendum tot credentium interrogatis paratum, et ducem in rebus ex sapientia discernendis, et stimulum ad Verbum faciendum (cf. Lc 8, 21) neque modo legendum dicendumve, et fontem demum perennem consolationis et spei. Unde oritur officium credentium, ut in sua vita agnoscant et tueantur primum locum, qui Verbo Dei est tribuendus, idemque ipsi eo modo accipiant, quo Ecclesia proclamat, intellegit, explanat, vivit illud. f. Oportuna denique instrumenta communicationis apparanda sunt, ut Verbum Dei, in sermones proprios conversum, compluribus illis hominibus, qui nondum legere valeant, proponatur.
VERBUM DEI IN VITA ECCLESIÆ «Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud» (Is 55, 9-11). CAPUT QUARTUM VERBUM DEI VIVIFICAT ECCLESIAM Amor divini Verbi et desiderium altioris investigationis eius sunt numeranda in signis principalibus et validissimis, quae manifestantur, cum Spiritus Snactus incipit vitam populi movere. Cuius rei in causa hoc stat, quod Scripturae Verbum est sermo quem Deus uinicuique nostrum speciatim mittit similem epistulae in adiunctis vitae datae. Tanta est eius praesentia, ut penitus penetret in medietatem humani animantis. Nam - Ecclesia de Verbo Dei nascitur et vivit; – Ecclesia per totum suae historiae cursum Verbo Dei sustentatur; – Totam Ecclesiae vitam Verbum Dei permeat et animat, virtute Spiritu Sancti rorante. Ecclesia de Verbo Dei nascitur et vivit 1. Sicut in Actibus Apostolorum legimus, Paulus et Barnabas Antiochiam «Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei» (At 14, 27). In Synodo maxime poterimus sine mora audire «signa et prodigia» Verbi Dei, sicut iam factum est Antiochiae et in coetu hierosolymitano, cuius multitudo Barnabam et Paulum dicentes audiebat (cf. At 15, 12). Nam in omnibus Ecclesiis particularibus multiplici ratione verbum Dei experimur: in Eucharistia, in Lectione Divina aut publica aut privata, in celebratione diei Bibliis dicati, in coetibus evangelicis et Verbo Dei audiendo deditis, in itinere biblico dioecesano, in exercitiis spiritualibus, in pregrinationibus ad Loca Sancta, in celebrationibus divini Verbi, in sacris modulaminibus, in effigiebus expressis, in litteris, in taeniis cinematographicis. Multiplices animadversiones eruuntur e responsis ad Lineamenta datis: - Post Concilium Vaticanum II crevit assiduitas Verbi Dei legendi, praesertim in Liturgia Eucharistica. Nonnullae sunt Ecclesiae, in quibus locus peculiaris reservatur Bibliis, quae iuxta altare vel super eo in conspicuo exponuntur, quemadmodum fit in Ecclesiis orientalibus. - Super haec omnia impendit magnum conamen Ecclesiae, ut accessus ad Sacram Scripturam fiat velut res totius plebis. Episcoporum conferentiae, dioecesis, paroeciae, communitates religiosae, consociationes motusque viam divini Verbi latam instituerunt longe secus ac fieri solebat paucis ante decenniis. - In certis quibusdam hominibus desiderium, ut introducantur in gustum Verbi Dei, magis postulatur, quam cetera ministeria pastoralia. Quod desiderium utcumque necessarium sentiunt etiam homines neglegentiores, qui tamen imagine Iesu, quam in Evangeliis legimus, pedetemptim commoventur. - Nihilo secius non omnes pari familiaritate Verbo Dei utuntur. Apud gentes quae ab aevo antiquo sunt christianae, Biblia homines saepius quam antea domi habent, sed fortasse Librum haud semper reapse legunt. Rationibus numerariis docemur, usum Bibliorum quibusdam terrarum locis esse admodum augendum atque homines firmiore cognitione certos fieri debere momenti decretori, quod Verbum Dei habet in vita fideli, cuius quasi solum est et fundamentum. - Differt condicio alibi terrarum, ubi difficultas maxima est in inopia instumentorum, maxime propter paucitatem conversionum in sermones verrnaculos. Aedificat sane memoria rerum, quas experiuntur fratres hi nostri sororesque vitam saepe degentes in egestate, cum Verbum Dei contingunt. Cuius rei testimonium insigne praebet vel sola Nota a Pontificia Commissione Biblica divulgata: «Ample laetamur, videntes Biblia legi ab hominibus humilis quidem pauperisque ordinis, qui tamen de re spirituali deque ipsa exsistentia valent lumen offerre penetrabile in interpretatione et effectione magis, quam scientia nimis sibi confidens» (37). - Aliquid vix credibile deprehendimus: hominibusVerbum Dei esurientibus haud semper offerunt aptam praedicationem Ecclesiae pastores, qui vel in seminariis parum sint doctrina imbuti vel exercitio pastorali impares sint. Ecclesia per totum suae historiae cursum Verbo Dei sustentatur 2. Semper populus Dei in sua vita virtutem haurit ex Verbo, quod igitur non est statarium, sed Sermo est currens (cf. 2 Ts 3, 1), qui descendit similis imbri fecundo de caelo (cf. Is 55, 10-11). Quod fit inde a temporibus, cum et prophetae populo loquebantur, et Iesus multitudines discipulosque docebat, et apostoli primitivae communitati praedicabant, usque ad nostram memoriam. Optimo igitur iure dicemus, esse ministerium divini Verbi signum, quo tempora diversa distinguuntur in mundo biblico prius, in historia Ecclesiae posterius. Ita aevo Patrum fuit Scriptura velut fons in medio positus, unde et theologia, et spiritualitas, et cursus in actione pastorali tenendus haurirentur. Patres sunt magistri invicti, qui docent lectionem spiritualem Scripturae eademque, modo sit genuina, non est oblivio litterae, vel dicamus veri sensus historici, sed est facultas legendi litteram in Spiritu. Media, quae dicitur, Aetate fuit Sacra Pagina fundamentum theologicae ponderationis, ad cuius accessum quam optime apparandum perpolitur doctrina de quattuor sensibus, qui sunt: littera, allegoria, tropologia, anagogia (38). Aevo antiquo Verbum Dei in Lectione Divina fuit oratio monachorum praecipua; fons exstitit artium inspiratarum; idemque traditum est populo multiplici praedicationis et pietatis specie. Aetate vero moderna, iudicium criticum insurgens, scientiarum progressiones, divisio christianorum, opus dein oecumenicum, incitant, inter ardua quidem et simultates, Sacrae Scripturae studium severius eiusque mysterii intellectionem aptiorem, in sinu Traditionis. Nostra denique aetate freti momento divini Verbi principali, molimur renovationis consilia, quae per Concilium Vaticanum II pergunt usque ad hanc Synodum. In conspectu magnae Traditionis, omnis Ecclesia particularis crescit decursu temporum secundum modos et formas peculiares. Imprimis autem, historia rursus magistra, conspicua fiunt elementa communia, auctoritas reciproca, formae mutuatae. Interea oportet in conspicuo duplex quid collocemus: partim enim aspicimus, Verbum Dei diffundi et Evangelium ferri diversis Ecclesiis quinque continentium particularibus: in quibus incarnatur pedetemptim, ut fiat et anima vivificans fidei tot populorum, et alimentum praecipuum communionis, et fons inspirationis, qui hominum cultusque societatesque transformet; partim vero actio biblica pastoralis videtur manifesto difficultatibus laborare non modo ob causas historicas, quae connectuntur ipsi evangelizationi, verum etiam ob fidem reapse languescentem in diversis vitae adiunctis vel in rerum egestate. Totam Ecclesiae vitam Verbum Dei permeat et animat, 3. Bibliorum usus, notitia Ecclesiae, actio pastoralis inter se connectuntur. Aequa relatio tunc instituitur, cum Spiritus Sanctus concinnat nexum Scripturae et Communitatis. Magna igitur cura colendum erit interior necessitas, qua communitas impellitur in Verbum Dei, ea tamen cautela adhibita, ut certis finibus contineatur impulsus animi, qui extollit effrenatam voluntatem, quae experientias captat mere subiectivas et prodigia sitit. Itemque animum intendemus in ipsa Scripturae verba, consistentes, quantum possumus, in illis, ut litteram percipiamus antequam vitae sensum applicemus. Res quidem est ardua. Patet periculum nimii fundamentorum studii, quod haud parum tangit etiam rationes humanas, sociales, mentales, verum imprimis inhaeret peculiari Bibliorum lectioni, ex qua mundi interpretatio sua nascitur. Fautores huius fundamentalismi, quem vocant, ita in litteram confugiunt, vix ut, ipsam Incarnationem plene acceptent, cum in tantum amplitudinem historicam revelationis biblicae adeo contemnant et aspernentur. «Cuius lectionis fautores in dies augentur [...] ipsis in catholicis […]. Ille fundamentalismus […] requirit adhaesionem firmam et securam habitibus doctrinae rigidis eaque imponit loco fontis unici doctrinae de vita christiana atque hominum salute eam Bibliorum lectionem, quae missum faciat quodlibet iudicium investigationemve» (39). Extrema vero species huius inclinationis est secta; ubi, cum Scriptura eripiatur Spiritui cum virtute agenti et vivificanti, communitas similis corpori non vivo tabescit et circulus evadens in se conclusus cum multiplicem iudiciorum varietatem e medio repellit, tum ceteros adoritur aliter sentientes (40). Urget vero necessitas sustentandi in communitate docilitatem in Spiritum Sanctum vivam, vitatis periculis, ne, nimis erga plurima satagentes et fidem extrinsecus viventes, Spiritum extinguamus, neve Ecclesiam grapheocratice administremus, actionem pastoralem angustis finibus institutionis regendae coartantes et lectionem Scripturae ad minutiem ceterorum operum redigentes. 4. Illud Iesu semper in promptu habeamus: Spiritus deducit Ecclesiam in omnem veritatem (cf. Io 16, 13), verum sensum divini Verbi explanat, nos ducit ad colloquium Verbi ipsius et Filii Dei, qui Iesus Nazarenus est. Sacrae Scripturae anima et interpres Spiritus est. Propterea Scriptura, non modo «eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda et interpretanda» (DV 12) est, verum etiam Ecclesia a Spiritu edocta ad profundiorem in dies intelligentiam assequendam accedere satagit, ut filios suos pascat praesertim studio sanctorum Patrum tum Orientis tum Occidentis (cf. DV 23), investigatione exegetica et theologica, confessorum fidei sanctorumque vita. Pretiosam quidem viam commonstraverunt Praenotanda Lectionario praeposita, his verbis usa: «Ut autem Verbum Dei id revera operetur quod in auribus sonat, actio requiritur Spiritus Sancti, quo inspirante et adiuvante, Verbum Dei actionis liturgicæ fit fundamentum et totius vitæ norma atque subsidium. Ipsius ergo Spiritus operatio totam actionem liturgicam non tantum prævenit, comitatur et subsequitur, sed cuiusque cordi ea omnia suggerit (cf. Io 14, 15-17.25-26; 15, 26-16, 15) quæ in Verbi Dei proclamatione pro universo fidelium cœtu pronuntiantur, et dum omnium coagmentat unitatem, charismatum quoque diversitatem refovet et multiplicem operationem extollit» (41). Cottidie igitur communitas christianorum augescit, cum sinat, se Verbo Dei duci, Spiritu Sancto agente et lumen, conversionem, consolationem donante. «Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus» (Rm 15, 4). Munus princeps pastorum est, ut fideles doceant, quid sit colloquium cum Verbo Dei Spiritu duce, quo modo id fiat praesertim Biblia spiritualiter legendo, audiendo et orando. Ad hoc propositum, vide quid Petrus Damascenus dixerit: «Quisquis expertus est spiritum Scripturae novit simplicissimum Scripturae verbum verbumque longe sapientissumum unum idemque esse, cum hominis salutem sibi proponat» (42). Effectus pastorales 5. Cum Verbum Dei sit fons vitalis Ecclesiae, ergo incunctanter oportet, Ecclesia Sacram Scripturam loco alimoniae vivificantis habeat, ideoque debet: a. Indesinenter perpendere, qui locus Verbo Dei tribuatur in suae communitatis vita, quae experimenta magis aedificent, quae pericula sint frequentissima. b. Recognoscere historiam et diffusionem Verbi Dei in sua communitate, dioecesi, natione, continente, in Ecclesia universa, ut discat magnalia Dei, ut aptius percipiat necessitates et incepta molienda, ut auxilium praestet communitatibus, quae indigant subsidiis egestateve spirituali laborent. c. Agnoscere et promovere partem numquam praetermittendam, quam agunt Ecclesiae particulares inter se communione coniunctae, quod omnino necessarium est, ut actio pastoralis adhibeatur efficacissima et a divino Verbo animata. Quo efficaciora sunt incepta quae moliuntur Ecclesiae utpote populus Dei coniunctus cum Episcopo, eo magis oriuntur experientiae magnaeque parvaeque, et Verbum Dei fluit continenter per diversas communitates.
CAPUT QUINTUM VERBUM DEI IN MULTIFORMI MINISTERIO ECCLESIAE Ministerium Verbi 1. «Omnis ergo praedicatio ecclesiastica sicut ipsa religio christiana Sacra Scriptura nutriatur et regatur oportet» (DV 21). His verbis Concilium Vaticanum II recolit officia certa quae expetunt opera determinata. Illud ne fugiat: ministerium Verbi in Ecclesiis particularibus nunc fit in variis campis et formis vitae, secundum ordinem, qui secum fert amplificationem celebrationis liturgicae et Eucharistiae et omnium ceterorum sacramentorum, quippe quae partes primas agant in experientia Verbi Dei. Necessitas quoque deprehenditur, ut et lectio orationi coniuncta, quae est Lectio Divina, vel in communitatibus vel in vita singulorum, habeatur pro meta ultima communique, et promoveatur catechesis, quae cum in Sacram Scripturam initiet, tum novam infundat vitam in doctrina et libris catechizandis destinatis, in praedicatione, in pietate populari. Incrementa sunt procuranda in Verbo Dei conveniendo, favendo Apostolatui biblico, fovendo coetus biblicos instituendos et ducendos, ita efficiendo, ut Verbum, panis vitae, fiat etiam panis verus, quo inducamur ad auxilium egenis et laborantibus praestandum. Urgere videtur necessitas in pretio habendi Verbum etiam in studiis et colloquis, quae extollant necessitudines, quibus ipsum cum humani cultu et spiritu coniungatur, collatione inter religiones et inter culturas instituta. Ad quae perficienda, requiritur fides intenta, apostolica deditio, cura pastoralis cauta, aedificatoria, interminata, cum exercitio quod faveat spiritui communionis. In hac parte quam maxime videtur esse necessaria actio pastoralis indesinenter Bibliis animata. In hoc prospectu unitatis et cooperationis inter partes, plene agnosci et foveri debet motus, quo Verbum Dei hominem continatur; quo motu omnis actio pastoralis Ecclesiae continetur: Verbum proclamatum et auditum fieri postulat Verbum in Liturgia et sacramentis celebratum, ut ingressum vitam, eam stimulet et confirmet ad vivendum secundum Verbum, in experientia communionis, caritatis, missionis (43). Experientia in liturgia et in oratione 2. Ex experientia Ecclesiarum particularium emergunt quaedam communia. Pars longe maxima christianorum ubique terrarum accedunt ad Verbum Dei tantum in Eucharistia die dominico celebrata; populus Dei magis in dies fit certus magni momenti, quod Verbum Dei in liturgia habet, cui rei sane contulit ipse renovatus lectionum ordo in Lectionario; sunt tamen qui optent, lectionum ordinem congruentius concinnari, ut loci et inter se et textui originali aptius respondeant; homilia vero longe in melius mutanda est; interdum enim Liturgia Verbi formam induit Lectionis Divinae; Officium autem Divinum nondum late in populo patet. Ceterum populus Dei non videtur se penitus insinuasse in theologiam Verbi divini in Liturgia celebrati, quod quidem inerti adhuc ratione vivit, cum naturam eius sacramentalem non persentiat et ignoret refertissimas in libros liturgicos Introductiones, quae Pastoribus ipsis haud semper curae esse videantur; ampla regio signorum, quae praecipue Liturgiae Verbi inhaerent, videtur haud raro redigi ad meras formas et ritus absque vera intellectione interiore; relatio denique qua Verbum Dei sacramentis, praesertim Reconciliationi, coniungitur, parum et nihil in honore videtur haberi. Argumenta theologica et pastoralia: Verbum, Spiritus, Liturgia, Ecclesia 3. In omnibus gradibus vitae ecclesialis maturescere debet intellectio Liturgiae, quatenus est locus Verbi Dei privilegiarius, quo Ecclesia aedificatur. Oportune igitur fundamenta quaedam exponemus. - Biblia sunt liber certi cuiusdam populi certo cuidam populo datum. Hereditas est et testamentum lecturis datum, ut sua vita ad effectum adducant historiam salutis, de qua verba scripta testimonium perhibent. Populus igitur et Liber vitali quadam necessitudine conectuntur, ut alter alterius sint peculiares: Biblia non desinunt esse Liber vivus cum populo, qui legit; populus vero non subsistit absque Libro, in quo invenit cur extiterit, ad quae vocetur, quisnam sit. - Consortium hoc mutuum populi et Sacrae Scripturae in coetu liturgico celebratur, qui locus est receptioni Bibliorum deputatus. Sermo, quem Iesus in synagoga nazarethana (cf. Lc 4, 16-21) habuit, plurimum in hac parte significat. Quod illic factum est, idem etiam fit ubique quotiescumque Verbum Dei proclamatur in liturgia. - Verbi Dei in Scriptura contenti proclamatio fit Spiritu agente: ut operatus est, ut Verbum Liber fieret, sic nunc in liturgia Librum in Verbum transmutat. Duplex est in traditione alexandrina epiclesis, cum Spiritus Sanctus invocetur et ante lectionum proclamationem et post homiliam habitam (44): Spiritus enim ducit eum, qui praeest, ut et ministerium propheticum sibi commissum explicet intellegendo, proclamando, enarrando convenienter coetui Verbum Dei, et illud impetriat, Verbum a communitate congregata iuste digneque recipi. - Liturgicus coetus, virtute Spiritus Sancti, Christum audit, «siquidem ipse loquitur dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur» (SC 7) idemque foedus accipit, quod Deus renovat populo suo. Scriptura igitur et liturgia convergunt in finem, qui unus idemque est, ut populum in colloquium dominicum adducant. Verbum, quod ex ore Dei exiit, de quo Scripturae testimonium perhibent, ad Eum redit sub specie responsionis populi orantis (cf. Is 55, 10-11). - In liturgia, maximeque in coetu eucharistico, fit proclamatio Scripturae, cui arte inhaeret motus dialogi profundus. Inde a principio, in historia populi Dei, cum aevo biblico, cum dein tempore insequenti, Biblia semper fuerunt Liber deputatus relationi Dei populique sustentandae: nam Liber fuit cultus et precationis peculiaris. Liturgiam enim Verbi constat «non esse dumtaxat meditationis atque catechesis momentum, verum esse Dei dialogum con eius populo, in quo salutis mirabilia proclamantur atque usque Foederis postulata iterantur» (45). - Precatio Divini Officii, in hac Verbi liturgiaeque relatione posita, est magni momenti pro tota Ecclesia, praesertim vero pro hominibus vitae consecratae. Liturgia Horarum habenda est pro loco privilegiario, quo informamur ad orationem, Psalmis maxime usi, in quibus quam optime manifesta fit natura divina simul et humana Sacrae Scripturae. Psalmi enim nos orationem docent, quippe qui canentes recitantesve homines eo ducant, ut Verbum Dei audiant, introferant in se, interpretentur. - Scopus igitur ineluctabilis omnibus christianis propositus est, ut Verbum Dei accipiant non modo in precatione privata aut in communitate, verum etiam in oratione liturgica, quamobrem ad novam Sacrae Scripturae visionem invitantur. Quae quidem multo magis quam Liber scriptus habenda est, cum reapse sit proclamatio et testimonium Spiritus Sancti de persona Christi, iuxta illud Concilii, quod iam laudavimus: «Praesens adest (Christus) in verbo suo, siquidem ipse loquitur dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur» (SC 7). Quapropter «Maximum est sacrae Scripturae momentum in Liturgia celebranda» (SC 24). Dei Verbum et Eucharistia 4. Quamquam in usu Liturgia Verbi videtur haud raro extemplo institui absque conexione satis firma cum Liturgia Eucharistica, tamen intima unitas Verbi et Eucharistiae radices immittit in testimonium Scripturae (cf. Io 6), eamque testantur Patres Ecclesiae iterumque confirmavit Concilium Vaticanum II (cf. SC 48.51.56; DV 21.26; AG 6.15; PO 18; PC 6). In magna Traditione Ecclesiae deprehendimus has similesque dictiones: «Corpus Christi intelligitur etiam... Scriptura Dei» (46), «ego Corpus Iesu Evangelium puto» (47). Maior conscientia praesentiae Christi in Verbo favet et praeparationi immediatae in celebrationem eucharisticam et unioni cum Domino in Verbi celebrationibus. Propterea haec Synodus, superiorem de Eucharistia habitam continuata, postulat ponderationem peculiarem de relatione intercedente inter Verbum Dei et Eucharistiam (48). Audi S. Hieronymum: «Caro Domini vere est cibus et sanguis eius verus est potus; hoc solum habemus in præsenti sæculo bonum; si vescamur carne eius et cruore potemur, non solum in mysterio, sed etiam in Scripturarum lectione. Verus enim cibus et potus, qui ex Verbo Dei sumitur, scientia Scripturarum est» (49). De Verbo et oeconomia sacramentali 5. Verbum ita est vivendum in oeconomia sacramentali, quod est receptio gratiae et virtutis, non autem mera veritatis, doctrinae, morumque intimatio. In homine, qui cum fide audit, Verbum suscitat colloquium et fit foederis celebratio. Pariter intendendum est in quamlibet formam accessus ad Verbum in actione liturgica: in sacramentis, in celebratione Anni Liturgici, in Liturgia Horarum, in sacramentalibus. Praesertim autem est intendendum in Liturgiam Verbi habitam in tribus sacramentis Initiationis christianae celebrandis: in Baptismo, in Confirmatione, in Eucharistia. Renovata denique conscientia requiritur proclamationis Verbi Dei in Paenitentia celebranda, praesertim forma privata adhibita. Verbum Dei in pretio habenda est etiam in praedicationis pietatisque specie multiformi. Effectus pastorales 6. Locus princeps in cura pastorali est Eucharistiae tribuendus, quae est «mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi» intime inter se cohaerentium (DV 21), signatim die dominico. Eucharistia «Locus praeoptatus, ubi annuntiatur communio atque constanter frequentatur» (50). Si autem id reputamus, maiorem christianorum partem ad Dominum via sacramenti non accedere, nisi Missa diei dominici celebranda, patet, qua deditione pastores illam doni loco et officii promovendi accipere debeant, celebrationes agentes genuinas et laetabiles. Finis primarius christianorum praedicationi vitaeque propositus ille erit, ut Eucharistia celebretur secundum hanc Verbi, sacrificii, communionis intimam fusionem. Studium igitur erit impendendum in diversis Liturgiae Verbi partibus concinne explendis: in proclamatione lectionum, in homilia, in fidei professione, in universali seu fidelium oratione, earumque intima cum Liturgia Eucharistica (51) conexio erit recolenda. In sacrificio sui pleno Patri oblato se Ille praesentem efficit, de Quo textus dicunt. In pretio sunt habendae Introductiones, quae res in liturgia contentas explanant, in quibus eminent Praenotanda Missali Romano praeposita, Anaphorae orientales, Ordo Lectionum Missae, Lectionaria, Divinum Officium quae omnia partem habeant in Pastorumque fideliumque formatione liturgica, una cum Constitutione de Sacra Liturgia a Concilio Vaticano II promulgata. Quod vero ad conversiones in sermones vernaculos pertinent, minor sit locorum in particulas dispertitio, maior autem fides textui originali servanda. Hoc commemorato, quod in liturgia, ritus et verba intime conexa inter se manere debent (cf. SC 35), accessus ad Verbum Dei fiat secundum signa specifica, quae pertinent ad celebrationem liturgicam. In his, ut exemplum afferamus, est ambonis collocatio, cura libris liturgicis praestanda, modus legendi idoneus, processio cum Evangelio eiusque in honorem thuris crematio. Praeterea, maxima cura erit in Liturgia Verbi impendenda clare distincteque textus proclamando, homiliam recitando, quæ imago Verbi fiat lucida (52). Quod secum fert necessitatem, ut lectores sint ministerio pares et idonee parati. In hunc vero finem postulantur scholae, esto dioecesanae, ad lectores docendos. Respicientes autem officium quam optimam divini Verbi in Missa intellectionem praestandi, utiles esse putamus breves quasdam admonitiones, quae sensum proclamandae lectionis ostendant. In homilia vero exspectamus studium severius impendendum in fide sermoni biblico fideliumque condicioni servanda, ut fideles auxilium capiant, quo freti ea, quae in vita et in historia fiant, fide collustrati interpretari valeant. Ipsa autem rem biblicam tantum minime respiciat, sed peropportune primissima dogmatica atque moralia themata includat. In hunc finem, ministri futuri necessario sunt idonea educatione formandi. Valde hortamur, ut Verbum Dei tradatur in cantu et modulatione, ut verborum simul silentiique virtus extollatur; extra liturgiam conceditur etiam facultas perhibendi divinum Verbum formis, si forte, mimeticis, ope inscriptionum et delineationum, vel adeo operibus artificiisque decoris adhibitis, quale theatrum sacrum, ut exemplum afferamus, videtur esse. Vota fiunt, ut communitates religiosae, maximeque monasticae, auxilium praestent communitatibus paroecialibus, ut Verbum divinum gustent in celebratione liturgica recuperatum. Quod autem ad Divinum Officium pertinet, hodie, cum Liturgiam Horarum habeamus, cui populus interesse non aspernatur, necessario erit reputandum, quonam modo in actione pastorali quam maxime idoneum et pervium efficiamus hunc meatum divini Verbi electum. Lectio Divina 7. Accessus ad Verbum Dei cum in oratione fiat, animos disponit in experientiam privilegiariam, quae translaticie Lectio Divina nuncupatur. «Lectio divina est lectura aut privata aut in communi facta alicuius capituli plus minusve ampli de Scriptura deprompti, quod accipitur utopte quod Verbum Dei sit et augetur, Spiritu incitante, in meditationem, precationem, contemplationem» (53). Illud affirmare licet, quod in omnibus Ecclesiis particularibus aspicimus intentionem renovatam et peculiarem Lectioni Divinae prestitam. Sunt regiones, ubi traditio multorum saeculorum sit. In certis quibusdam dioecesibus pedetemptim adolevit post Concilium Vaticanum II. In nonnullis communitatibus fit sensim sine sensu nova precationis species et christianae spiritualitatis forma, quae beneficia plurima rei oecumenicae confert. Ceterum forma translaticia videtur esse accommodanda adiunctis diversis, habita ratione facultatum fidelium, ita ut, servata natura huius lectionis orantis, tamen ipsi faveatur, quatenus est cibus qui fidem omnium alit. Oportune illud hic commemorabimus, Lectionem Divinam esse morem Biblia legendi, qui originem a christianis primaevis ducens Ecclesiam comitatus est super totum historiae ipsius cursum. Hanc lectionem, quae viva permanet in experientia monachali, Spiritus hodie ope Magisterii proponit utpote elementum in actione pastorali significans et pretiosum pro vita Ecclesiae ipsius, pro presbyteris spiritualiter educandis et formandis, pro omnium dierum vita consecratarum personarum, pro communitatibus paroecialibus, pro familiis, pro consociationibus motibusque, pro meris credentibus, senioribus iunioribusque, qui in hac lectione invenire possunt subsidium pervium et facile, quo accedant ad Verbum Dei et privatim et in communitatibus (cf. OT 4) (54). Haec Papa Ioannes Paulus II scripsit: «Convenit ante omnia ut Verbi auditio fiat vitalis “congressio”, secundum vetustam semperque validam lectionis divinae traditionem, quae biblicis ex sententiis sinit vivam colligere vocem quae nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat» (55). Summus Pontifex Benedictus XVI determinat hoc fieri «adhibitis novis quoque viis, caute ponderatis, suppari gressu temporibus» (56). Distinctius vero Sanctus Pater iuvenes monet: «Semper (inquit) oportet Biblia legere more valde personali, in colloquio intimo cum Deo; at pariter oportet legere una cum ceteris viatoribus nostri itineris partiariis» (57). Idemque hortatur «ut familiaritatem Bibliorum acquiramus, ut ea semper in promptu gestemus, ut fiat quasi gnomon, qui nobis iter tenendum commonstret» (58). Diffusionem Lectionem Divinae cordi esse Summo Pontifici Benedicto XVI, quod ipsi momentum esse decretorium in renovatione fidei nostra aetate videatur, vel e nuntio apparet, quo homines ordinum diversorum, maximeque iuvenes hortatus est: «Illam volo (inquit) maxime evocare et commendare veterum traditionem, quae est Lectio Divina, vel assidua Scripturae sanctae cum oratione lectio, in qua perficitur intimum cum Deo colloquium, Quem legentes audimus, Cui orantes aperto corde fidentique respondemus (cf. DV 25). Quae consuetudo, ubi efficaciter promoveatur, Ecclesiae importabit, mihi est enim persuasum, velut novum spirituale ver. Debet igitur actio biblica pastoralis instare praesertim Lectioni Divinae eamque fovere adhibitis novis viis, accurate elaboratis et suppari gressu temporibus progredientibus. Illud numquam erit oblivioni dandum: “Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis” (Ps 119, 105)» (59). Lectio Divina, quippe quae aliquid novi sit, in populo Dei requirit oportunam paedagogiam initiationis, ut homines probe quid sit intellegant, et diversi eius gradus diversimode applicandi, fideli sane cura sed sapientia creativa, manifesti fiant. Reapse plures sunt viae, ut est illa quae, saepe in Ecclesiis Africae particularibus adhibita, Septem gresuum via propterea nuncupatur (Seven Steps), quod accessus ad Biblia itineri assimulatur septem stationibus dispertito: praesentia nempe divina, lectione, meditatione, mora, communicatione, colloquio, oratione communi. Ipsum Lectionis Divinae nomen alicubi commutatur, ut Schola Verbi vel Lectio orans sonet. Ante omnia id erit semper in conspicuo habendum: non eundem hodie atque temporibus praeteritis esse illum, qui audit vel legit; nam celeri motu comprehensus velut fragmenta vitae vivit. Quod quidem postulat in presbyteris, hominibus vitae consecratae, laicis, formationem luminosam, patientem, perpetuam. Inter proposita utilia, quae iam ad effectum posita sunt, numeratur auditi Verbi collatio (60) seu condivisio et consilia ad actionem caritatis agendam. Oportet Lectio Divina fiat fons inspirationis in variis communitatis consuetudinibus, ut sunt exercitia spiritualia, sacri recessus, devotiones pietatis et experientiae religionis. Velut ad metam magnam eo perveniendum est, ut homines maturescant et idonei evadant, qui Verbum legentes, iudicium sapientiae plenum in rebus exerceant. Nam Lectio Divina nullatens est usus paucis fidelibus studiosissimis vel coetui hominum precationis valde gnaro servandus, cum potius sit condicio, sine qua non possimus esse christiani genuini in hoc mundo valde saeculo favente. Hoc saeculum ab hominibus postulat contemplationem, attentionem, iudicium, animum firmum. Postulat ut novae quotiescumque et nullo exemplo res in electionem veniant. Postulabit igitur interventus, qui non oriantur ex mera consuetudine vel e communi omnium opinione, sed ab auditu Verbi Dominici et a mysteriosa perceptione Spiritus Sancti in cordibus inhabitantis. De Verbo Dei atque de ministerio caritatis 8. Ad diakoniam et ministerium caritatis vocatur Ecclesia Iesu Christi, propter caritatem, quam Verbum Dei verbis et operibus manifestavit. Oportet Verbo Dei in amorem proximi ducamur. In nonnullis communitatibus negant, accessum ad Verbum solo auditu et celebratione ipsa concludi, cum potius id sibi proponat, ut in actionem se mutet determinatam pro egenis, qui signum gerunt praesentiae dominicae. Propterea adumbratur accessus ad Biblia quatenus sunt scaturigo liberationis, cuius incremento et fecundidati in Ecclesia «plurimum proderit determinatio certa super praesuppositis hermeneuticis, super methodis, super cohaerentia cum totius Ecclesiae fide et Traditione» (61). Sine mora est in luce collocanda haec relatio inter Verbum Dei et caritatem intercedens, nam caritas, sive credat quis sive neget Deum esse, vehementer impellit in accessum divini Verbi. Quam relationem confirmatam legimus in Litteris Encyclicis a Summo Pontifice Benedicto XVI datis Deus Caritas Est inscriptis, quae simul arte conexa perhibent tria elementa, quibus Ecclesiae natura profunda constituitur, quae sunt: divini Verbi proclamatio (kerygma-martyria), sacramentorum celebratio (leitourgia), exercitium caritatis ministeriumque (diakonia). Scripsit enim Pontifex Summus: «Ecclesia neglegere non potest caritatis exercitium sicut Sacramenta et Verbum derelinquere nequit» (62). Litteris Encyclicis Spe Salvi inscriptis id confirmatum habemus: «Dicere possumus christianum nuntium non tantum “informativum” esse, verum etiam “performativum”. Quod sibi vult: Evangelium non est tantum communicatio rerum quae sciri valent, sed communicatio quae actus edit vitamque transformat» (63). Manifesto apparet, fundamentum huius Verbi caritatisque relationis esse Verbum ipsum Incarnatum, Iesum Nazarenum «qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo» (Act 10, 38). Recordantes multas illas paginas quae in Scriptura Sacra non modo commendant, sed mandant, iustitiam in proximum agi (cf. Dt 24, 14-15; Am 2, 6-7; Ger 22, 13; Gc 5, 4), fidem Verbo Dei servabimus, quandoquidem prima caritatis forma est observantia iurium humanae personae, defensio oppressorum et omnium, qui adflictantur. In hunc autem finem ne obliviscamur, quantum valeant illae fidei communitates, quae a pauperibus quoque formantur et animantur lectione Bibliorum. Pauperibus terrarum consolationem et spem dari oportet. Dominus vitae amans vult Suo Verbo illuminare, ducere, confortare totam credentium vitam, in omnibus adiunctis, in opere et in ludo, in aegritudine, in otio et in negotio familiari et sociali, in omnibus denique rebus, quae in vita occurrunt, ut unusquisque possit omnia probare et quod est bonum tenere (cf. 1 Tess 5, 21), ita voluntatem Dei agnoscens et faciens (cf. Mt 7, 21). De exegesi Sacrae Scripturae et theologia 9. «Ideoque Sacrae Paginae studium sit veluti anima Sacrae Theologiae» (DV 24). Incunctanter laudamus Dominum ob fructus in hac parte perceptos post Concilium Vaticanum II. Emergunt hodie elementa significantia, praesertim labor quem impendunt nonnulli exegetae et theologi qui student Scripturis easque explanant “secundum sensum Ecclesiae”, interpretantes et proponentes Verbum in Bibliis scriptum habita ratione vivae Traditionis, pretium extollentes hereditatis Patrum, collationem sui et admonitionum Magisterii instituentes (cf. DV 12), ministerium denique Pastorum dedito animo sustentantes: qua re digni sunt qui de hoc gratiam accipiant et confortentur (64). Ceterum, cum Verbum Dei habitaverit in nobis (cf. Io 1, 14), procul dubio Spiritus nos impellit, ut meditemur de novis itineribus, quae Verbum facere optat in hominibus nostrae aetatis, cum autem Spiritus ipse nos invitet ad suscipiendas expectationes et provocationes, quas homines qui nunc sunt Verbo proponunt. Unde renovata quaedam officia oriuntur studii peragendi itemque ministerii communitati praestandi. Studium erit omnino necessario secundum hortamenta Magisterii instituendum, et quod pertinet ad cognitionem atque usum methodi investigationis, et quod attinet ad processum interpretationis, cuius exitus esse debet in plenitudinem illam, quam sacri Textus spiritualis sensus praestare valet (65). Postulamus, ut vincatur distantia, qua investigatio exegetica et elaboratio theologica separantur, ut fiat mutua cooperatio: theologus adhibeat sermonem biblicum sine abusionibus, exegeta vero ne coartet investigationem suam intra solius litterae fines, verum adlaboret, ut theologiam textu inspirato contentam agnoscat et communicet. Id maxime a theologo postulamus, ut oneretur theologia Sacrae Scripturae, ut auxilium praestet Bibliorum veritati intellegendae et extollendae in fidei vita et in dialogo cum ceteris culturis, recogitando de inclinationibus anthropologiae nunc vigentis, de quaesitis moralibus, de relatione inter intellectum et fidem intercedente, de dialogo cum religionibus magnis instituendo. E rebus, ad quas labor exegeticus et theologicus se referant, in conspicuo sunt collocandi testes Sacrae Traditionis, ut sunt liturgia et Patres Ecclesiae. A viris studiosis communitas christianorum exspectat “apta subsidia”, quae auxilientur ministris divini Verbi, ut valeant populo Dei «pabulum fructuose suppeditare, quod mentem illuminet, firmet voluntates, hominum corda ad Dei amorem accendat» (DV 23). Ad hunc finem assequendum, vota fiunt, ut inter exegetas, theologos pastoresque dialogus instituatur impensus et aedificatorius, qui facultatem praebeat convertendi recogitationes theologicas in proposita consiliaque evangelizationis efficaciora. Sic tota simul respicientes, in mentem revocamus Lineamenta, quae in Decreto Optatam Totius Concilium Vaticanum II tunc temporis prospexerat de theologia et biblica exegesi docendis atque, per incidens, de methodis apparandis pro futuris pastoribus erudiendis. Quae lineamenta illic adumbrata maxima parte adhuc sunt in usum convertenda. Verbum Dei in vita credentis 10. Conscientia eius, quod Verbum Dei est donum inaestimabile generavit officium fidei accipiendae. Quoniam autem auditus Verbi mandat, ut Iesus ait, ut Verbum faciamus (cf. Mt 7, 21), ideo Ecclesia semper proposuit modum vivendi congruum, cum formationem spiritualitatis biblicae sibi proponeret. Genus relationis cum Verbo Dei plane visio fidei determinat. Experientiam perpendentes, animadvertimus periculum, ne pro certis quibusdam Biblia maneant merum obiectum eruditionis, quod in vitam minime redundet, cum non desint alii, qui Biblia, sane ament, cur autem id faciant, ignorent. Sicut denique multa sunt genera terrae in parabola seminatoris, ita sunt qui fructificent unum triginta et unum sexaginta et unum centum (cf. Mc 4, 20). Haud leviter affirmabimus, una cum incremento catecheseos, incrementum spirituale esse numerandum in partibus pulcherrimis et fecundissimis colloqui, quod Dei Verbum cum Suo populo instituerit. Constitutio Dei Verbum summatim perstringit, quae sint causae relationis vitalis cum Bibliis habendae, cum asserit assidua lectione sacra atque exquisito studio in Scripturis haerendum esse (cf. DV 25), cum Scriptura «vitae spiritualis fons purus et perennis exstet» (DV 21). Ut germanam Verbi spiritualitatem assequamur, id autem meminerimus «orationem concomitari debere Sacrae Scripturae lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et hominem; nam illum alloquimur, cum oramus; illum audimus, cum divina legimus oracula” (66) » (DV 25). Quod quidem S. Augustinus confirmat dicens: «Oratio tua locutio est ad Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris» (67). Oportet fideles illuminentur ut intellegant, quid vitae christiani allatura sit lectio Bibliorum in fide peracta, cum ipse cor suum bibliothecam Verbi effecerit (68). Verbum Dei confert vitae fidei, quatenus non imprimis compendium doctrinae et quaestionum proponit aut tantum mores intimat, sed amorem praebet Dei, qui nos ad conventum sui personalem invitat idemque in eventu paschali magnitudinem suam ineffabilem manifestam facit. Verbum proponit consilium salutis, quod Pater de omni homine omnique populo concepit. Arcessit, hortatur, incitat ad suscipiendum iter discipulatus et sequelae, nos ita disponit, qui acceptemus transformationem quam Spiritus operatur, vehementer favet fraternitati, cum vincula nectat artissima, suscitat zelum evangelizationis. Quae omnia valent praesertim pro hominibus vitae consecratae. Inde conferri potest, esse habitus actionesque diligenter curanda. Ante omnia Verbum Dei convenire debemus animo pauperis proprio et interius et exterius, similes «Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis» (2 Cor 8, 9), imitantes modum Iesu, qui audiens Verbum Patris, evangelizabat pauperibus (cf. Lc 4, 18). Sunt enim homines, maximeque feminae, quae labores explent interdum gravissimos, focum custodiunt, se dedunt liberis educandis, multiplici ministerio accolis serviunt, fidem vivam gerentes et psalmos evangeliaque sua sponte recolentes. Vitae namque testimonium efficit, ut Bibliis, quae legimus, credamus. Hae sunt condiciones, quibus Verbum, ut magistri spirituales docent, credentis vitam alat et ingeneret biblicam spiritualitatem: introiectio Verbi profunda; perseverantia in tentationibus, quam Verbum suscitat; certamen spirituale adversus verba, cogitationes, mores falsos et hostiles. Biblia quoque sub Crucis signo stant, sunt aedes Crucifixi. Eiusmodis habitus testantur communitates religiosae et centra spiritualitatis, quae firmum auxilium praebent Verbum Dei profunde volentibus experiri. VERBUM DEI IN MISSIONE ECCLESIÆ «Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: “Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum”. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos: “Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris”» (Lc 4, 16-21). De missione Ecclesiae 1. Missio Ecclesiae in evangelizando arte cohaeret experientiae divini Verbi in vita. Ut est discipula Verbi incarnati, Ecclesia novit, suam Christi frequentationem, ex ipso mandato dominico, esse verbum et vitae experientiam cum omnibus communicandam. Missio Ecclesiae in ministerio Verbi in multos sese hodie convertit et populos et coetus humanos, in adiunctis societatum culturarumque, ubi Christus Evangeliumque Eius hucusque ignonantur vel certe radices nondum firmas egerunt; sunt communitates christianorum fide vitaque ferventes; non desunt tamen manipuli baptizatorum, qui cum se membra Ecclesiae esse negent et aspernentur, vivunt longe a Christo ab Eiusque Evangelio (69). Fieri non potest, quin idonee reputemus de hac missione variante et alacri, quam Verbum Dei expedit in Ecclesia. CAPUT SEXTUM UT «ADITUS AD SACRAM SCRIPTURAM LATE PATEAT» (DV 22) Ecclesiae commissa est missio, 2. Novo millennio incipiente missio Ecclesiae commissa est, ut nutriatur Verbo, unde fiat ministra Verba in officio evangelizationis (70). Dubium esse non potest, quin idcirco Ecclesia cum sua missione extet, ut Evangelium nuntiet. Quamobrem quod praedicat, ipsa vivit. Haec est via praestantissima ut, debilitate et egestate neglectis, quod proclamat, id eiusmodi, cui credi possit, esse videatur. «Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes» (Ex 24, 7) talia populus Israelitarum Verbo Dei respondebat; ut eiusmodi responsum darent, Iesus discipulos hortatus est in conclusione sui sermonis montani (cf. Mt 7, 21-27). Evangelium divini Verbi, Iesu doctore, intimam virtutem significationemque obtinet Regni Dei (cf. Mc 1, 14-15). Ipsa Persona Iesu, qui verbo et opere omnibus salutem praebet, est Regnum Dei. Ecclesia vero, Iesum Christum proclamans, particeps fit in Regno Dei aedificando, cuius motum illuminat similem seminis germinantis (cf. Mc 4, 27), quod omnes ut suscipiant hortatur. Illud Sancti Pauli «Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1 Cor 9, 16) etiamnunc resonat instanter in Ecclesia, ut christifedeles non modo edoceat, verum etiam vocet ad ministerium evangelicum pro salute mundi. Nam, ut Iesus exclamavit, «Messis quidem multa» (Mt 9, 37) et multiformis: complures sunt, qui, cum nondum Evangelium audierint, id primum sibi nuntiari exspectent, maxime in Africa et in Asia; sunt autem qui, Evangelii obliti, id rursus sibi proclamari opperiantur. Testimonium dilucide et condivise praestandum fit ratio necessaria iudicii de missione Ecclesiae ferendi. Verumtamen difficultates neque defuerunt neque nunc desunt, quibus iter compeditur in Evangelio nuntiando et in Domino audiendo. Quarum multae sunt causae: cultus animi nostri temporis, variis de causis in mentem relativam et saeculo faventem inclinans; multiplices mundi sollicitationes et vita semper satagens obruunt spiritum, unde oritur difficultas quae deprehenditur in nuntio evangelico introferendo; tot in regionibus, ubi desunt subsidia biblica idonea, usus, conversio, diffusio textus biblici compescitur. Rectae dein Bibliorum interpretationi obices opponunt sectae praesertim et homines nimis fundamentorum studiosi. Ut portet quis Verbum Dei, quae missio est praevalida, oportet eum alte sinceraque persuasione sentire cum Ecclesia. Fides in potentiam Verbi, quae transformat cor audientis, est numeranda in virtutibus primariis, quae requiruntur ut Evangelium efficaciter nuntietur. Nam «Vivus est Dei sermo et efficax […] et discretor cogitationum et intentionum cordis» (Hb 4, 12). Post eam requiritur, ut Verbum Dei feratur utpote quod est fons conversionis, iustitiae, spei, fraternitatis, pacis; quae omnia praesertim hodie animos movent et credere persuadent. Aliae sequuntur virtutes, quales sunt: animus apertus, firmus, spiritus paupertatis, humilitas, constantia animi, benignitas propria ministri, qui servit Verbo Dei. Audiamus S. Augustinum: «Hæc summa est, ut intellegatur Legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio […]. Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non ædificet istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit» (71). Ut, verbis Sancti Patris Benedicti XVI adhibitis, paucis multa absolvamus: si quis Verbum accipit Dei, qui caritas est, non potest vere Dominum nuntiare, nisi amorem vivat, iustitiam caritatemque exercendo (72). De missione Ecclesiae quae in evangelizatione et catechesi impletur 3. Semper et a principio in historia populi Dei nuntiatur Verbum in evangelizatione et catechesi. Inde a Concilio Vaticano II, artissima apparuit relatio, quae simul tenet Biblia cum diversis evangelizationis formis, a primo nuntio ad catechesim perpetuam. Ubicumque et Catechismi nationales et Directoria, quibus inspirantur, pollent biblici studii qualitatibus eademque primum locum tribuunt Verbo Dei e Scriptura hausto. Notitiae lumen admoveri postulatur praesertim in nodum qui maxime rem continet, de integratione intellectus fidei cum textu biblico, quam Traditio et Magisterium proponunt. Pro principio, propter eximiam luciditatem commemoranda est dictio illa conciliaris: «Eodem Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in qua homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit» (DV 24). Ioannes Paulus II vero id docuit, dicens: «Evangelizationis imprimis opus atque catechesis vivificatur attento verbi Dei auditu» (73). In Directorio generali pro catechesi autem determinatur sensus “Verbi Dei, catecheseos fontis” cum affirmetur: «Catechesis quidem materiam suae institutionis semper e vivo fonte Verbi Dei hauriet, per Traditionem atque Scripturam accepti» (74). Oportet insuper hortemur, ne Verbum Dei in catechesi ad minutiem redigatur disciplinae scholaris memoriter tenendae. Revelatione collustrante, in mentem revocandum erit, ut accessus ad Scripturam in catechesi fiat instar actus, quo Deus ipse homines alloquitur eadem fere ratione, qua in celebratione liturgica utitur. Finis est, ut, ope textuum biblicorum, experientiam procuremus praesentiae Dei fidelis benignaeque, Qui numquam cessat Se hominibus manifestare. Catechesis, igitur, hac ex parte, arte cohaeret Lectioni Divinae, cum experientia divini Verbi in auditu et oratione sit, inde a prima iuventute. 4. Pro opere agendo, numquam sunt oblivioni dandae communicationis divini Verbi formae et necessitates subinde novae fidelium, qui variis in adiunctis versantur propter aetatem condicionesque spirituales, culturales, sociales dispares, ut ostendunt et Directorium generale pro catechesi et Directoria pro catechesi in differentibus Ecclesiis particularibus instructa (75). Evangelizatio currit praesertim per annum liturgicum, iter initiationis christianae, formationem perpetuam (76). Catechesis catechumenalis et mystagogica ducit in mentem biblicam fecundam, quae pietatem quoque popularem Verbo Dei, unde saepe haurit, efficaciter illuminat. Primas partes agit accessus directus in Sacram Scripturam. Qui finis princeps est. Catechesis “sententiis, spiritu, rationibus biblicis et evangelicis [...] per assiduum textuum ipsorum usum” imbuatur penitusque pervadatur oportet» (77). Biblia, propter peculiare momentum quod habent in cultu animi, in scholis maximeque religione docenda, ita commendanda et tradenda sunt, ut iter plenum proponatur in investigatione non modo locorum biblicorum insignium, verum etiam viarum, quas Ecclesia in interpretando sequitur. In hunc autem finem Catechismus Catholicae Ecclesiae est «validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione, firma regula ad fidem docendam» (78). Neque eum loco biblicae catecheseos substitui volumus, cum potius valeat illam integrare in conspectu Ecclesiae pleniore. Humanitatis societatisque cultus ita multum est mutatus, ut necessario adhibenda sit catechesis, quae opem ferat in “paginis difficilibus” Bibliorum explanandis. Quarum difficultates pertinent ad historiae fidem, ad scientiarum ordinem, ad mores animique cultum, prasertim cum de Deo hominumque moribus describendis, maxime in Testamento Veteri, ratione omnino sua procedant. Ad inveniendam nodi solutionem opus est recogitando composite dispositeque de rebus non modo ad exegesim theologiamque, verum etiam ad anthropologiam et paedagogiam pertinentibus. Praedicatio denique, quam plurimis speciebus habenda, non desinit esse in subisidiis maximis, quae praesto sunt Ecclesiae in communicando, eademque tamen maxime fere omnium fortasse iudicio fidelium obiciuntur. Oportet consilium elaboremus, quod idonea formationis in praedicando Verbo pertractet (cf. DV 25). Quod pertinet vero ad communicationis processum, Adhortatio Apostolica a Summo Pontifice Paulo VI promulgata etiamnunc temporibus par esse habetur, praesertim quo loco declarat, esse agnoscendum primatum concedendum testimonio personali in Verbo Dei nuntiando et tradendo in communitatibus familiaribus et in locis, ubi quis plerumque versari soleat.
CAPUT SEPTIMUM VERBUM DEI IN MINISTERIIS Assidua lectio sacra (cf. DV 25) Munus pastorum gravissimum est, ut fideles idoneos educent, qui Verbum Dei accipiant et tradant. Quod quidem apertissime eruitur a Constitutione Dei Verbum , cum commemoret quotuplex sit divinum Verbum dilucideque indicet quae sint officia, quibus incumbant, quod sit iter tenendum. Fames et sitis audiendi Verbum Domini (cf. Am 8, 11): 1. Quae necessitates dignosci possunt nomine notitiae, intellectionis, usus Verbi. Notitia quidem est de vera natura Verbi deque eius meatibus, qui sunt Scriptura et Traditio, una cum ministerio, ad quod praestandum Magisterium vocatur. Multa egimus post Concilium Vaticanum II, sed tamen amplissime quidem homines desiderant notitia dilucida et certa, quid Revelatio offerat, cognoscere. Intellectioni vero non desinit peculiariter adhaerere nodus de interpretatione et inculturatione divini Verbi, sicut superius aperuimus. Difficultates deprehenduntur in Bibliorum usu et consuetudine. Nam in manus complurium fidelium nondum pervenit conversio textus biblici vernacula. Hodie autem etiam alios nodos prospicimus, quod in oculis habere debemus: difficultatem legendi, dicimus, cum etiamnunc nonnullis in regionibus sint, qui litterarum penitus ignari exsistant; complures discunt plerumque videndo et audiendo, subsidiis igitur usi celeribus et fractis; alicubi denique terrarum cultus religiosus praecipuus nulli protinus Libro sacro conectitur. «In Sacra Scriptura manifestatur aeternae Sapientiae 2. Ad hanc rem, ut videtur, id possumus affirmare, Spiritum Sanctum Ecclesiis particularibus suadere, ut documenta Concilii Vaticani II maximeque quattuor Constitutiones, una cum illa Dei Verbum velut in medio posita, resumentes, doceant in catechesi populi Dei, sermonem hominibus quam optime accommodantes. Theologiam revelationis, theologiam Scripturae, relationem Veteris Novique Testamenti, paedagogiam Dei, res omnino principales, tantummodo catechesis ordinata et cursus biblici apte instituti illustrare possunt. In oculis erit semper habenda necessitas vias subsidiaque novas adhibendi. Multifariam Verbum Dei audiri potest. Nodus maximus tamen in eo stat, ut revera corda tangere valeat, ut fiat Verbum vivum, non Verbum mere auditum vel cognitum. Propterea in locum ministerii praesenti opera constanter et patienter in precatione praestandi nihil suppleri valet. Convenienter autem animos confortabimus, subsidia simplicia adhibebimus, velut in propatulo posita omnibus. Nonnulli motus, in quibus est numeranda Actio Catholica, vias proponunt, quibus vita Verbumque Dei simul coniungantur. Paene innumerabilia sunt hodie instrumenta et artes, quae commercio divino faveant eademque sunt plerumque probe apparata: sunt commentarii, introductiones in Biblia, Biblia pueris et adulescentibus destinata, libri spirituales, ephemerides scientiarum et divulgationis, ut omittamus vastissimum campum mediorum simplicium aut compositorum, quae inserviunt Bibliis communicandis. Oportet nos intellegibiles praestemus, ut fratribus sororibusque in fide panem Verbi praebeamus. In hunc finem deprehenditur necessitas, ut Ecclesiae mutuum inter se auxilium dent etiam in rebus materialibus. Hic necesse fit, ut ratione renovata et aptiore ea omnia recogitemus, quae ad novam communicationis formam pertineant. Haud facilis est familiaritas cum Sacra Scriptura. Sicut in historia administri reginae Aethiopum, ut quis dicta textus intellegat, eget paegadogia, quae mentem intellectioni pandat et inducat ad Evangelium Iesu suscipiendum (cf. Act 8, 26-40). Iter est instituendum maximeque sunt elaborandae formae efficaces et Evangelio consentaneae, quae Magisterium Constitutione Dei Verbum contentum his temporibus par effingant, ut ipsa vicissim accessum in fide quam latissimum et optimum in Verbum Dei Scripturis asservatum praestet. Episcopi in ministerio Verbi 3. Ut Concilium Vaticanum II docuit: «Sacris Antistitibus, [...] fideles sibi commissos ad rectum divinorum librorum usum, opportune instituere competit» (DV 25). Propterea officium ad Episcopos ipsos protinus pertinet, quatenus sunt Verbi et auditores et ministri, iuxta suum munus docendi (79). Episcopus in mundo communicationibus pleno qualificatus esse debet communicator biblicae sapientiae non ita multum propter scientiam qua polleat, verum propter habitum et consuetudinem librorum sacrorum, ut fiat praemonstrator pro omnibus iis, qui cottidie Biblia aperiunt. Ipse, cum Verbum Dei et Sacram Scripturam velut animam efficiat suae actionis pastoralis, capax fit, qui fideles ad conveniendum Christum, fontem vivum, adducat. Benedictus XVI Pontifex Summus animadvertit necessitatem educandi populum ad lectionem et meditationem divini Verbi, quod est alimentum spirituale, «ita ut, per suam ipsorum experientiam, fideles Verba Iesu spiritum et vitam esse percipiant (cf. Io 6, 63). […] Omne nostrum opus missionarium atque totam vitam nostram oportet ponamus supra Verbi Dei petram, ita ut Pastores incitentur ad illud aperiendum» (80). Propterea Episcopus ipse, Verbo Dei informatus, optime omnium valebit gustum Sacrae Scripturae suscitare. Ille potest sine intermissione opem ferre fidelibus, ut Scripturam gustent. Quoties apud fideles, praesertim apud presbyteros, contionatur, potest exempla et specimina Lectionis Divinae impertiri. Si didicerit eam apte habere facileque tradere, discent fideles. Hic est finis certus ministerii Pastorum: usus Bibliorum una cum omnibis inceptis, quae illum promoveant, habendus est loco itineris ecclesialis et fundamenti totius devotionis. Officium presbyteris et diaconis commissum 4. Etiam pro presbyteris et diaconis cognitio et familiaritas Verbi Dei est pars praecipua sui officii in evangelizatione, ad quam vocantur in ministerio suo. Ut Concilium Vaticanum II affirmat, omnes clerici, imprimis presbyteri et diaconi, necessario debent servare commercium cum Scripturis numquam intermittendum, ope lectionis sacrae assiduae et studii diligentis, ne ille fiat extrinsecus vanus praedicator divini Verbi, qui intrinsecus illud non audiat (cf. DV 25; PO 4). Huic doctrinae Concilii respondet norma canonis de ministerio divini Verbi presbyteris diaconisque commissum, quatenus sunt Episcopi coadiutores (81). A cottidiana Verbi frequentatione hauriunt lumen necessarium, ne conformes fiant menti huius saeculi, utque sanam discretionem personarum et communitatum habentes, zelo actionis apostolicae repleti, populum Dei in viiis Domini conducant. Propter idipsum necessaria est educatio et formatio pastoralis Verbo illuminata. Evolutio scientiarum biblicarum una cum necessitatibus multiplicibus et evolutione adiunctorum actionis pastoralis requirunt reconcinnationem cognitionum perpetuam. Propter officium nuntiandi utendum est inceptis peculiaribus, ut est, exempli gratia, plena Bibliorum virtutis elatio in consiliis pastoralibus moliendis. In omni Dioecesi aliquod consilium de pastorali biblica agendum, Episcopo duce, inservit Bibliis portandis in magnas actiones Ecclesiae, in evangelizationem, in catechesim. Quibus rebus agendis, cura erit quoque, ut Verbo Dei nitatur et manifestetur communio quae intercedit inter clericos et laicos, inter paroecias dein, communitates vitae consecratae, motus ecclesiales. In prospectu ministerii presbyteralis, formatio in seminariis tradenda requirit in dies magis cognitionem amplam et temporibus accommodatam de exegesi et theologia, formationem dein non perfunctoriam in usum Bibliorum pastoralem, initiationem videlicet veri nominis in spiritualitatem biblicam, ita vero ut numquam neglegatur impensus amor Verbi populi Dei causa, cui est serviendum. Vota fiunt igitur ut complures clerici se dedant studiis etiam academicis in Sacra Scriptura. Varii ministri Verbi Dei 5. Biblica et liturgica renovatio aperuit necessitatem habendi ministros Verbi Dei, praesertim in actione liturgica, sed etiam in quavis alia forma communicationis Bibliorum. In servitio liturgico, ministerium Verbi Dei efficitur et lecturis proclamandis et, praesertim, homilia habenda. Homilia quidem pertinet ad solum ministrum ordinatum, proclamatio in liturgia officium est peculiare lectoris, qui est minister institutus, cuius loco, si desit, agere possunt laici, viri feminaeve (82). Certis determinatisque casibus canonibus provisis, possunt laici admitti, ut in ecclesia aut in oratorio praedicent (83). In ministris qui serviunt Verbo numerandi sunt catechistae, animatores coetuum biblicorum iique omnes, qui partem habent in fidelibus formandis in regione liturgiae, caritatis, religionis in scholis docendae. In Directorio generali pro catechesi delineantur habilitates, quae requiruntur. Omnes vero Ecclesiae particulares vivo animo intendunt in cooperatores pastorales, cum intellegant, partim affectuum quo Scripturae adhaerent, partim difficultatem hoc ministerium praestandi. Officium laicorum 6. Ecclesiae membra facti propter baptismum, sacerdotali, prophetico, regali munere Christi ditati, fideles laici participes sunt missionis salutaris, quam Pater Filio commisit, ut omnes gentes salvas faceret (LG 34-36) (84). Ut missionem suam exerceant, «christifideles laici tum sensum fidei supernaturalis Ecclesiae participant, quae “in credendo falli nequit” (LG 12), tum gratiae Verbi fiunt participes (cf. Act. 2, 17-18; Ap. 19, 10). Advocantur etiam ut novitatem et virtutem Evangelii in vita quotidiana, familiari et sociali manifestent et illustrent» (85). Ita conferunt Regno Dei aedificando, fidem servando Verbo Eius. Laicorum est, ut missionem suam in mundo expleant, evangelizare homines in adiunctis suae vitae. Instar Prophetae Iesu Nazareni, opus nuntiandi Verbum Dei «unicuique se monstrare debet tamquam animi apertionem in problemata ipsius, responsionem ipsius quaesitis datam, mentis expansionem in ea, quae ipse in pretio habeat, satisfactionem simul expetitionum ipsius» (86). Laicus, iter faciens cum Verbo Dei, ne sit iners auditor, sed particeps fiat operosus, ubicumque Biblia ingressum efficiat: in studio et scientiis, in ministerio Verbi liturgico aut catechetico, in animatione biblica coetuum diversorum. Ministerium laicorum expetit habilitates diversimodas, quae opus habent peculiari biblica formatione. In officiis praeoptandis hic commemoramus: Biblia in initiatione christiana parvulorum; Biblia pro iunioribus, ut in Diebus Mundanis Iuventutis; Biblia pro aegrotis, pro militibus, pro hominibus in carcere inclusis. Instrumentum privilegiarium pro accessu ad Deum, qui nos alloquitur est catechesis in familiis, ubi altius investigetur aliqua pagina Bibliorum et liturgia diei dominici apparetur. Familiarum non desinit esse, ut curent initiationem liberorum in Sacram Scripturam, narrando insignes historias biblicas, praesertim vitam Iesu, et orando secundum inspirationem Psalmorum vel aliorum librorum revelatorum. Etiam in motus vel coetus, ut sunt consociationes, congregationes, communitates novae, intendendum est valde. Nam, quamvis admodum inter se differant in methodis et regionibus operandi, tamen coniunguntur aliquo communi elemento, quod est Verbum Dei recuperandum et collocandum in loco principi in incepto spirituali et paedagogico, ut alat ipsorum vitam spiritualem. Habent in promptu itineraria formationis efficacia, quae nituntur in Verbo Dei suae exsistentiae appropriando. Docent modum vivendi liturgiam et orationem in animo Verbum valde intento, ita ut liturgiae Ecclesiae prima pars detur. Etiam precationem Divini Officii et Lectionem Divinam adhibent tamquam tempora, quibus spiritus nutritur. Officium debitum est cura explorandi, semperne in hoc fervido divini Verbi colloquio testimonium pehibeatur de communione ecclesiali et caritate adhibendis erga fideles congregationum expertes. Ministerium personarum consecratarum 7. In hoc velut itinere, quod Verbum Dei in populo christiano efficit, partem peculiarem et certam habent personae vitae consecratae. Quae, ut Concilium Vaticanum II contionatur, «Sacram Scripturam quotidie prae manibus habeant, ut divinarum scripturarum lectione et meditatione “eminentem scientiam Iesu Christi” (Ph 3, 8) ediscant» (PC 6) ita, ut novum impetum accipiant in officio quod habent educandi et evangelizandi praesertim pauperes, parvulos, novissimos per scripta Novi Testamenti «cum primis Evangelia, […], quae “sunt cor omnium Scripturarum” […], consentaneis proprio charismati modis scholas provehendo orationis, spiritalitatis et lectionis precationis Scripturarum» (87). Pro hominibus vitae consecratae textus biblicus oportet fiat obiectum cottidianae “ruminationis” et collationis pro discretione sui ipsius et communitatis evangelizationis causa. Ut S. Ambrosius sentiebat, quoties homo incipit divinas Scripturas legere, rursus Deus cum eo spatiatur in paradiso terrestri (88). Verbum cum iunioribus in oratione lectum est via in renovatum incrementum vocationum idonea et apta, ut fecunde redeatur ad Evangelium et ad spiritum fundatorum, quod quidem tam vehementer et Concilium Vaticanum II optavit et Benedictus XVI, Pontifex Maximus, recens quoque proposuit personis vitae consecratae (89). Personae vitae consecratae id extollant imprimis, quanti sit collatio divini Verbi communitaria, unde scaturiet communio fraterna, laetabilem condivisionem, incrementum vitae spiritualis facilius (90). Audiamus Papam Ioannem Paulum II: «Primus omnis spiritalis christianae fons est Dei Verbum. Cum Deo vivente singularem necessitudinem ipsa alit cumque eius salutifera voluntate et sanctificante. Qua de causa iam ab ipso vitae consecratae Institutorum ortu, maxime vero monasticae vitae, plurimi aestimata est semper lectio divina. Eius quidem beneficio transit Dei Verbum in vitam supra quam lumen iacit sapientiae quae Spiritus est munus» (91). Verbum Dei omnibus praesto esse debet omni tempore 8. Ut Ecclesia putat, «aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet» (DV 22) (92), nam homines iure gaudent conveniendi veritatem (93). Quod quidem hodie necessario requiritur in missione. Quandoquidem haud raro periculum est, ne aditus ad Scripturam fiat non in Ecclesia, sed ratione subiectiva et arbitraria, necessaria habetur quaedam Sacrae Scripturae pastoralis promotio robusta et credibilis ut Verbum Dei ita nuntietur, celebretur, vivatur in communitate christiana, ut instituatur dialogus cum culturis nostrae aetatis, suscipiatur ministerium veritatis non vero idearum currentium, incrementum efficiatur colloquii, quod Deus cum omnibus hominibis agere constituit (cf. DV 21). In hunc finem, oportet usus biblicus diffundatur subsidiis idoneis, motus biblicus in laicis suscitetur, formatio animatorum pro coetibus procuretur, animo in iuniores praesertim intento (94), cognitione fidei per Verbum Dei propondenda etiam advenis iisque, qui etiamnunc quaerunt, quem sensum habeat vita. Quandoquidem «primus huius aetatis areopagus est scaena communicationis, quae ad redigendum in unum genus humanum procedit […], instrumentorum communicationis socialis usus essentialis evasit evangelizationi et catechesi […]. Ecclesia coram Domino suo quasi conscia reatus adesset, nisi praevalidis hisce subsidiis uteretur […]. In iis recentiorem quandam efficacioremque formam sacri suggestus, seu cathedrae, invenit» (cf. IM 11) (95). Propterea, sapienti sane aequilibrio servato, tamen locus amplus est concedendus methodis et novis loquelae formis in Verbo Dei tradendo, quales sunt: radiophonum, telehorama, cinematographeum, musica et cantiones, ipsaque nova media, ut sunt disculi compacti seu CD, disculi visionis digitalis seu DVD, interrete, etc. Illud tamen ne detur oblivioni, ab operatoribus pastoralibus laborem esse impendendum severe sciteque, ut haec subsidia convenienter adhibeantur. Loquelis, artibus, mentibus (96) renovatis usi, oportet nuntio ipso integremus “novam culturam” animi, quam communicatio moderna creavit. Merito denique hoc commemorabimus, inde ab anno 1968 vigere et operari Foederationem Biblicam Catholicam (CBF) totius orbis, quam instituit Paulus VI pro monitis Concilii Vaticani II de Verbo Dei diffundendis et divulgandis. CAPUT OCTAVUM VERBUM DEI EST GRATIA COMMUNIONIS Verbum Dei est vinculum oecumenicum 1. Unitatem omnium Christi Iesu discipulorum plenam et conspicuam Summus Pontifex Benedictus XVI rem habet summi pretii, cum incidat in testimonium Evangelio praestandum (97). Duabus rebus christiani inter se coniunguntur: Verbo nempe Dei et Baptismo. Quae dona suscipientes itinerarium oecumenicum perficere valebunt. Sermo Iesu valedictorius in cenaculo hanc unitatem excusse extollit, quae in communi testimonio Verbo Patris a Domino donato perhibendo manifesta fit (cf. Io 17, 8). Benedictus XVI Pontifex Summus haec contionatur: «In cura nostra oecumenica auditus divini Verbi partes agit primas. Non enim nos facimus vel ordinamus unitatem Ecclesiae. Non semet ipsa Ecclesia facit neque de semet ipsa vivit, sed de omni verbo creatore, quod procedit de ore Dei. Ut Verbum Dei simul audiamus, Lectionem Divinam Bibliorum, seu lectionem cum precatione, exerceamus, nos novitate percelli sinamus Verbi Dei, quod numquam inveterascit aut deficit, vincamus surditatem nostram in sermonibus, qui adversantur praeiudicatis opinionibus et arbitrio nostro, ut audiamus denique et studeamus in communione credentium qui ab initio fuerunt: haec omnia efficiunt iter percurrendum, ut perveniamus ad unitatem fidei, qua respondeamus Verbo audito» (98). In universum, libentissime id deprehendimus, esse Biblia velut locum maximum, quo Ecclesiae et communitates ecclesiales conveniant ut orent et dialogum instituant inter se. Certa est iam conscientia fidei, quae nos unit, cum autem, quod alii aliis rebus instent in interpretatione Verbi Dei, hoc nempe sit incitamentum ad causas, unde divisiones ortae sint, repetendas. Viva utcumque viget haec persuasio: novos etiam proventus faustos erumpent incrementa in dialogo oecumenico cum Verbo Dei effecta. Valida quaedam experientia his decennis habita in conspicuo est collocanda, Traductionem dicimus Bibliorum Oecumenicam (Traduction oecuménique de la Bible, TOB), quae prospere influxit una cum cooperatione inter varias Consociationes biblicas christianas instituta, quae consensioni et dialogo cum nonnullis confessionibus faverunt. Filum autem, quod a principio praeteriti saeculi usque ad paesens tempus itinerarium oecumenicum complectitur est communis precatio et invocatio Dei, a Spiritu Sancto confirmata, qui promovet in christianis oecumenismum spiritualem, de quo Concilium Vaticanum II talia edixit: «Haec cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro Christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt» (UR 8). Verbum Dei est fons dialogi inter christianos et hebraeos 2. In relationes cum populo hebraeorum habendas peculiariter intendendum est. Nam christiani et hebraei simul sunt progenies Abrahae, quoniam Deus fidem promissionibus servat neque Eum primi foederis paenituit (cf. Rm 9, 4; 11, 29) (99). Quae Ioannes Paulus II confirmavit, cum dixerit: «Hunc populum Deus, caeli terrarumque Conditor, vocavit et duxit. Non mera igitur natura aut cultura extitit, non ea scilicet ratione, qua homines solent ope animi culturae bona in sua natura insita adhibere. Immo origo fuit supernaturalis. Pace omnium perseverat hic populus, quia est populus Foederis electus, nam Deus, infringant fidem homines licet, tamen fidem Foederi, quod feriit, servare non desinit» (100). Christiani enim et Hebraei partiarii sunt magnae partis canonis biblici, cum a communi habeant “scripturas Sanctas” (cf. Rm 1, 2), quas christiani nomine Testamenti Veteris designant. Propter artam hanc relationem Bibliis contentam, dialogus inter christianos et hebraeos velut colore peculiari suffunditur. In hac parte, etiam insigni documento a Pontificia Commissione Biblica sub titulo De populo hebraeorum deque eius Sacris Scripturis in Bibliis christianorum (Il popolo ebraico e le sue Sacre Scritture nella Bibbia cristiana (101) ) inducimur, ut recogitemus de arta fidei conexione, quam iam antea Constitutio Dei Verbum (cf. DV 14-16) in conspicuo collocaverat. Quo aptius ipsam Iesu Nazareni personam intellegamus, oportet eum agnoscamus esse «huius populi filium» (102), nam Iesus est hebraeus eritque semper. Duo sunt imprimis consideranda. Primo quidem, Bibliorum hebraica intellectio opem ferre potest christianis qui intellectui et studio eorum operam navant (103). Interdum increbuerunt et etiamnunc increbescere possunt studia de Sacris Scripturis cum hebraeis communia, ubi alteri ab alteris didicerent, differentiis quidem severe servatis. Secundo autem, nullo prorsus pacto est ab officio discedendum quamlibet speciem odii in Iudaeos vincendi. Quod quidem Concilium ipsum Vaticanum II excusse ursit, haec statuens: «Iudaei tamen neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex Sacris Litteris sequatur» (NA 4). Quinimmo, Abraham secuti oportet alteri alteris et pro mundo fiamus benedictionis fons, quod quidem saepius Ioannes Paulus II Papa collustravit (104). De dialogo inter religiones 3. Nos referentes ad monita a Magisterio Ecclesiae (cf. AG 11; NA 2-4) (105) hucusque edita atque ad multas, quae pervenerunt, contributiones, haec quae sequuntur in mentem revocamus, meditationis et perpensionis gratia. Ecclesia, quae missa est ut omnes homines evangelizaret (cf. Mc 16, 15), convenit magnum numerum eorum, qui ceteris religionibus sunt addicti, sive religiones sunt traditionales, quae dicuntur, sive religiones, quae libros sacros possideant, quos pro modo suo interpretentur; ubicumque Ecclesia nanciscitur homines qui aut velut itinerarium peragant investigationis aut certe Evangelium opperiantur. Ecclesia autem officium persentit omnibus portandi salutis Verbum (cf. Rm 1, 14). Prospere prospicientes, animos intendemus in “semina Verbi” discernenda, quae, cum diffusa sint in gentibus, possunt offerre veram praeparationem evangelicam (106). Dialogum intuentes reverentiae et sinceritatis plenum, catholici studium impendere debent praesertim in iis religionibus et traditionibus spiritualibus, in quibus sunt induismus, buddhismus, jainismus, thaoismus, quae propter vetustatem et diffusionem magis hominum ubique terrarum percellunt. Peculiari autem ratione «Ecclesia cum aestimatione quoque muslimos respicit qui unicum Deum adorant, viventem et subsistentem, misericordem et omnipotentem, Creatorem caeli et terrae, homines allocutum» (NA 3). Simili christianorum et hebraeorum more, ii quoque se ad Abraham referunt, quem sese imitari student spiritu subiectionis Deo, cui cultum praestant maxime orationem, eleemosynam, ieiunium exercentes. Ii ceterum Iesum, quem Deum esse negent licet, tamen venerantur prophetam eiusque matrem virginemque Mariam honore prosequuntur (cf. NA 3). Diem iudicii opperiuntur, mores in pretio habent. Dialogus christianorum cum muslimis et cum sodalibus ceterarum quarumdam religionum perurget et facultatem offert, ut partes inter se aptius cognoscant, ad operam consociandam in bonis religiosis, ethicis moralibusque promovendis, ut mundo meliori conferant aedificando. Congressus Asisiensis anno 1986 habitus nos id monet, debere nos, auditu Dei permotos, quamlibet violentiam vincere, ut auditus fiat sollers in corde et in opere, ad promovendas iustitiam et pacem (107). Ut Benedictus XVI Pontifex Maximus admonuit: «vias reconciliationis invenire contendimus, ut vivere discamus alter alterius identitatem observantes» (108). Quoties vero conatus fiant collationem Bibliorum cum textibus sacris ceterarum religionum instituendi, vituperandus erit ille, quicumque inciderit in cultuum permixtiones, quas syncretismi nomine vocari licet, in comparationes leves omnique fundamento orbatas, in veritatis adulterationes, propter dissimiles, inter alia, notiones inspirationis ad huiusmodi textus sacros pertinentis. Praecipua diligentia intendendum erit in frequentes illas sectas, quae alia in alio continente operantes, Bibliis utuntur in fines via aberrantes et secundum rationes ab Ecclesia alienas. Biblia, cum thesaurus omnium hominum exsistant, non sunt christianorum peculiaria. In relatione igitur personali et fraterna, Biblia fieri possunt inspirationis fons scaturientis pro omnibus, qui in Christum non credant. Verbum Dei est fermentum in culturis modernis positum 4. Spatio saeculorum ita Bibliorum liber ingressus est culturas, ut multiplices disciplinarum regiones, in philosophia, in paedagogia, in scientiis, in artibus, in litteris afflaverit. Ita penitus penetravit mens biblica, ut veluti compendium et anima culturae ipsius facta sit. Qua de re scripserat Iosephus tunc Cardinalis Ratzinger in commentario in Encyclicas Fides et Ratio verbis incipientes: «Iam in ipsis Bibliis elaboratur quoddam patrimonium cogitativum pietatis philosophiaeque plurale, e culturis dissimilibus originem ducens. Increvit Verbum Dei alios deinceps homines conveniens pari desiderio novissima sciendi coniunctos. Non protinus de caelo decidit, cum proprie demonstretur quoddam compendium esse culturarum» (109). Ratio oeconomica et mens technologica saeculo faventes, subsidio instrumentorum publicae communicationis corroboratae, ita in hominibus influunt, ut dialogum impensiorem inter Biblia et culturam postulent, qui evadet ille quidem aliquando in contentionem proeliarem, sed semper augebit copiam evangelizationis, cum scateat interrogatis de rerum vitaeque sensu, quibus Verbum Dominicum responsum redemptorium dare valeat. Quae cum ita sint, poscit Sermo Dei, ut, in mundum pluralem et saeculo faventem tamquam in novos areopagos ingressus, fermentum fiat apportans «vim Evangelii in intimas rationes cultus humani et formarum eiusdem cultus» (110), eas purificare, elevare, instrumenta divini Regni efficere contendens. Quod quidem eget inculturatione divini Verbi, non perfunctorie efficienda, sed post contentionem suarum alienarumque argumentationum idonee apparatam peragenda, ut natura mysterii christiani eiusque beneficium in omnes homines efficax accommodate appareant. In hac parte, peculiari cura diligentiaque investiganda est “historia effectuum”, quam vocant (Wirkungsgeschichte), quo nomine indicantur bona a Bibliis in culturis et moribus (quod ethos Graece vocatur) communibus producta, ob quae iure meritoque Biblia “magnus codex”, praesertim in partibus occidentis, appellantur et habentur. Haec docuit Benedictus Pontifex huius nominis XVI: «Plus hodie quam umquam homines desiderio flagrantes veram humanitatis speciem adispiscendi, neglecta opinionum disparitate, qua seiunguntur, in culturis ultro citroque patescentibus invenire possunt velut optimum agrum, ubi mutuum dialogum serant. Etiam in adiucntis culturarum, Christiana Pietas vim renovationis atque elevationis omnium potentissimam cunctis offerendam habet, Amorem dicimus Dei, qui amor hominis fit» (111). Cuius rei integrum onus suscipiunt diligentia pariter meritoque magno plurima centra culturalia catholica per universum orbem terrarum diffusa. De Verbo Dei hominumque historia 5. In Concilio Vaticano II Paulo Papa huius nominis VI Ecclesiam «humani generis ancillam» (112) nuncupavit, quae mundum in Regnum Dei dirigeret, ex mensura Iesu Christi, Hominis Perfecti (GS 22). Propterea Ecclesia signum Dei agnoscit in historia, quam hominum libertas aedificat, gratia Dei sustentat. Ecclesia nullo prorsus pacto ignorat, Verbum Dei legendum esse in eventibus et temporum signis, quibus Deus in historia se manifestum efficit. Quibus de rebus haec affirmat Concilium Vaticanum II: «Per omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit» (GS 4). Eademque, hominum historiae immersa, «in eventibus, exigentiis atque optatis, quaenam in illis sint vera signa praesentiae vel consilii Dei, discernere» (GS 11) valere debet, ut munus propheticum ope membrorum exercens, hominibus auxilium ferre possit, quo adiuti in historia viam nanciscantur quae ipsam a morte amovet in vitamque ducit. Ad hoc propositum, Spiritus Sanctus vocat Ecclesiam totam, ut Verbum Dei nuntiet esse fontem gratiae, libertatis, iustitiae, pacis, tutelae mundi creati, eademque faciat Verbum Domini, secundum ministeria uniuscuiusque, sociata opera cum hominibus bonae voluntatis. Propougnaculum et adhortamentum sunt cum prima Dei verba in Bibliis de mundi hominisque creatione: «Et vidit [...] quod esset bona [...] valde bona» (Gn 1, 4.31), tum maxime verba exemplaque Iesu. A Bibliis igitur, cultura debite intercedente, inspirationem et motum ducit et opus efficax pro iustitia hominumque iuribus praestitum, et participatio catholicorum in negotiis rei publicae gerendis, et tutela naturae ambientis, quae communis omnium est domus. Ita, quod Verbum Iesus seminavit tamquam semen Regni, id currit in hominum historia (cf. 2 Th 3, 1) et cum rursus Iesus veniet in gloria, resonabit invitans nos, ut plene partem in gaudio Regni habeamus (cf. Mt 25, 24). Securae huic promissioni, Ecclesia respondet ardentem precem fundendo: «Marana tha» (1 Cor 16, 22), «Veni, Domine Iesu!» (Ap 22, 20). «Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum» (Col 3, 16-17). Verbum Dei est donum Ecclesiae datum 1. Dignatus est Unus Trinusque Deus secundum magnam bonitatem Suam revelare homini mysterium suae vitae a saeculis absconditae (cf. Eph 3, 9). In Filio Unigenito Iesu Christo protulit Pater Verbum suum definitivum, quod vocat omnem hominem, venientem in mundum. Auditus Verbi religiosus est condicio sine qua non potest homo invenire Deum. In tantum vivimus vitam secundum Spiritum, in quantum novimus locum concedere Verbo, Dei Verbum in corde hominis nasci sinentes. Non enim homo valet penetrare in Verbum Dei, quod unum potest illo potiri eundemque convertere, ut ipsi revelet divitias et arcana sua, ostendens sensum veluti in prospectu et proposita libertatis et plenitudinis humanae (cf. Eph 4, 13). Sacrae Scripturae cognitio est opus charismatis ecclesialis, penes credentes positum, qui Spiritui patescant. Haec Sanctus Maximus Confessor ait: «Verba Dei nude, sola prolatione emissa, non exaudiuntur, quod ea loquentium voce, actionem scilicet, non habeant. Sin autem exsequendo mandata proferantur, tum daemones habent contabescentes eiusmodi voce, tum homines operum justitiae profectu, obsequenti animo divinum cordis templum aedificantes» (113). Oportet nos dedamus laudi silenti in corde persolvendæ, in simplicitate et oratione adorantes similes Mariæ, Viriginis audientis, quoniam omnia Verba Dei caritate resumuntur et in ea vivenda sunt (cf. Dt 6, 5; Io 13, 34-35). Oportet nos dedamus laudi silenti in corde persolvendae, in simplicitate et oratione adorantes similes Mariae, Viriginis audientis, quoniam omnia Verba Dei caritate resumuntur et in ea vivenda sunt (cf. Dt 6, 5; Io 13, 34-35). 2. Ecclesia, quae est communitas credentium, a Verbo Dei convocatur. Ipsa est locus privilegiarius, ubi fideles inveniunt Deum, qui in liturgia, in oratione, in ministerio caritatis non desinit loqui. Ope Verbi maxime in Eucharistia celebrati se insinuant fideles in dies magis in Ecclesiam, quae est communio originem ducens ab ipsa Trinitate, infinitae communionis mysterio. Pater, qui in amore Spiritus Sancti omnia creat, quaecumque sunt per Filium et in Filium (cf. Col 1, 16), etiamnunc agit opus suum originarium in omnibus rebus, quas Filius ipse operatur (cf. Io 5, 17) in terris. Opus Eius est Ecclesia, incarnati Verbi Ecclesia, quod est via de Deo in hominem descendens itemque via ex homine in Deum ascendens (cf. Io 3, 13). In hoc Verbo vivo et efficaci (cf. Hb 4, 12) Ecclesia nascitur, aedificatur (cf. Io 15, 16; Act 2, 41s.) vitamque invenit abundantius (cf. Io 10, 10). Ex mandato Domini Iesu Resurgentis Ecclesia, quae communitas est discipulorum illius, Apostolis ducibus, salutem nuntiare iubetur semper et ubique fidem Magistri Verbo servans, qui dixit: «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15).
(1) Cf. Synodus Episcoporum, Relatio finalis Synodi episcoporum Exeunte coetu secundo: Ecclesia sub verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi (7.12.1985), B, a), 1-4: Enchiridion del Sinodo dei Vescovi 1, EDB, Bologna 2005, pp. 2316-2320. (2) Benedictus XVI, Adhort. Apost. post-syn. Sacramentum caritatis (22.2.2007), 6; 52: AAS 99 (2007) 109-110; 145. (3) Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris missio (7.12.1990), 56: AAS 83 (1991) 304. (4) Cf. Benedictus XVI, Litt. Enc. Deus Caritas Est (25.12.2005), 1: AAS 98 (2006) 217. (5) S. Irenaeus, Adversus Haereses IV, 34, 1: SChr 100, 847. (6) Cf. S. Bernardus, Super Missus est, Homilia IV, 11: PL 183, 86. (7) Origenes, In Johannem V, 5-6: SChr 120, 380-384. (8) Benedictus XVI, Ad Conventum Internationalem La Sacra Scrittura nella vita della Chiesa (16.9.2005): AAS 97 (2005) 957. Cf. Paulus VI, Epist. Apost. Summi Dei Verbum (4.11.1963): AAS 55 (1963) 979-995; Ioannes Paulus II, Udienza Generale (22.5.1985): L’Osservatore Romano (23.5.1985), p. 6; Discorso sull’interpretazione della Bibbia nella Chiesa (23.4.1993): L’Osservatore Romano (25.4.1993), pp. 8-9; Benedictus XVI, Angelus (6.11.2005): L’Osservatore Romano (7-8.11.2005), p. 5. (9) Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 825. (10) Benedictus XVI, Ad Conventum Internationalem La Sacra Scrittura nella vita della Chiesa (16.09.2005): AAS 97 (2005) 956. (11) S. Hieronimus, Com. In Is., Prol.: PL 24, 17. (12) Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 120. (13) Cf. Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), IV, C 3: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, p. 1724. (14) Cf. Pontificia Commissio Biblica, Le peuple juif et ses Saintes Écritures dans la Bible Chrétienne (24.5.2001), 19: Enchiridion Vaticanum 20, EDB, Bologna 2004, pp. 570-574. (15) S. Augustinus, Quaestiones in Heptateucum, 2, 73: PL 34, 623; cf. DV 16. (16) S. Gregorius Magnus, In Ezechielem, I, 6, 15: CCL 142, 76. (17) Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 83; Ratzinger J., Commento alla Dei Verbum , L Th K, 2, pp. 519-523. (18) Cf. S. Bonaventura, Itinerarium mentis in Deum, II, 12: ed. Quaracchi, 1891, vol. V, p. 302s. Cf. Ratzinger J., Un tentativo circa il problema del concetto di tradizione: Rahner K. - Ratzinger J., Rivelazione e Tradizione, Morcelliana, Brescia 2006, pp. 27-73. (19) Cf. Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), IV, A-B: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, pp. 1702-1714. (20) Cf. ibidem, I, A-F, pp. 1568-1634. (21) Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 115-119; Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), I, F: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, pp. 1628-1634. (22) Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 117. (23) Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), II, B 2: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, pp. 1648-1650. (24) Ibidem, I, pp. 1568-1628. (25) Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 109-114. (26) Benedictus XVI, Discorso ai Vescovi della Svizzera (7.11.2006): L’Osservatore Romano (10.11.2006), 4; cf. Ratzinger J., Gesù di Nazaret, Rizzoli, Milano 2007, pp. 7-20. (27) Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae: Editio typica altera, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 1981: Praenotanda, 8. (28) Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), II, B 2: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, p. 1650. (29) Cf. ibidem, III, B 2, pp. 1672-1676. (30) Cf. Benedictus XVI, Ad sacrorum alumnos Seminarii Romani Maioris (19.2.2007): AAS 99 (2007) 254. (31) S. Ambrosius, De officiis ministrorum, I, 20, 88: PL 16, 50. (32) Benedictus XVI, Litt. Enc. Deus Caritas Est (25.12.2005), 41: AAS 98 (2006) 251. (33) Isaac De Stella, Serm. 51: PL 194, 1862-1863.1865. (34) Cf. S. Ambrosius, Evang. secundum Lucam 2, 19: CCL 14, 39. (35) Ioannes Paulus II, Epist. Apost. Rosarium Virginis Mariae (16.10.2002), 1; 3; 18; 30: AAS 95 (2003) 5; 7; 17; 27. (36) S. Gregorius Magnus, Registrum Epistolarum V, 46, ed. Ewald-Hartmann, 345-346. (37) Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), IV, C 3: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, p. 1724. (38) Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 115-119. (39) Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), I, F: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, p. 1630. (40) Cf. Ioannes Paulus II, Discorso sull’interpretazione della Bibbia nella Chiesa (23.4.1993): L’Osservatore Romano (25.4.1993), pp. 8-9. (41) Missale Romanum, Ordo Lectionum Missae: Editio typica altera, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 1981: Praenotanda, 9. (42) Petrus Damascenus, Liber II, vol. III, 159: La Filocalia, 3, Torino 1985, p. 253. (43) Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.8.1997), 47-49: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 662-664. (44) Cf. Euchologion Serapionis, 19-20, ed. Johnson M.E., The Prayers of Serapion of Thmuis (Orientalia Christiana Analecta 249), Roma 1995, pp. 70-71. (45) Ioannes Paulus II, Epist. Apost. Dies Domini (31.5.1998), 41: AAS 90 (1998) 738-739. (46) Waltramus, De unitate Ecclesiae conservanda: 13, ed. W. Schwenkenbecher, Hannoverae 1883, p. 33: «Dominus enim Iesus Christus ipse est, quod praedicat Verbum Dei, ideoque Corpus Christi intelligitur etiam Evangelium Dei, doctrina Dei, Scriptura Dei». (47) Origenes, In Ps. 147: CCL 78, 337. (48) Cf. Benedictus XVI, Adhort. Apost. post-syn. Sacramentum caritatis (22.2.2007), 44-46: AAS 99 (2007) 139-141. (49) S. Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, 313: CCL 72, 278. (50) Ioannes Paulus II, Litt. Apost. Novo millennio ineunte (6.1.2001), 36: AAS 93 (2001) 291. (51) Cf. Benedictus XVI, Adhort. Apost. post-syn. Sacramentum caritatis (22.2.2007), 44-48: AAS 99 (2007) 139-142. (52) Cf. ibidem, 46: AAS 99 (2007) 141. (53) Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), IV, C 2: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, p. 1718. (54) Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Pastores Dabo Vobis (25.3.1992), 47: AAS 84 (1992) 740-742; Benedictus XVI, Incontro con i giovani romani (6.4.2006): L’Osservatore Romano (7.4.2006), p. 5; Messaggio per la Giornata Mondiale della Gioventù (22.2.2006): L’Osservatore Romano (27-28.2.2006), p. 5. (55) Ioannes Paulus II, Litt. Apost. Novo millennio ineunte (6.1.2001), 39: AAS 93 (2001) 294. (56) Benedictus XVI, Ad Conventum Internationalem La Sacra Scrittura nella vita della Chiesa (16.9.2005): AAS 97 (2005) 957. (57) Benedictus XVI, Incontro con i giovani romani (6.4.2006): L’Osservatore Romano (7.4.2006), p. 5. (58) Benedictus XVI, Messaggio per la Giornata Mondiale della Gioventù (22.2.2006): L’Osservatore Romano (27-28.2.2006), p. 5. (59) Benedictus XVI, Ad Conventum Internationalem La Sacra Scrittura nella vita della Chiesa (16.9.2005): AAS 97 (2005) 957. Cf. DV 21.25; PO 18-19; Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1177; Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Pastores dabo vobis (25.3.1992), 47: AAS 84 (1992) 740-742; Adhort. Apost. post-syn. Vita consecrata (25.3.1996), 94: AAS 88 (1996) 469-470; Litt. Apost. Novo millennio ineunte (6.1.2001), 39-40: AAS 93 (2001) 293-295; Adhort. Apost. post-syn. Ecclesia in Oceania (22.11.2001), 38: AAS 94 (2002) 411; Adhort. Apost. post-syn. Pastores gregis (16.10.2003), 15: AAS 96 (2004) 846-847. (60) Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Vita consecrata (25.3.1996), 94: AAS 88 (1996) 469-470. (61) Pontificia Commissio Biblica, L’interprétation de la Bible dans l’Église (15.4.1993), I, E 1: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, p. 1622. (62) Benedictus XVI, Litt. Enc. Deus Caritas Est (25.12.2005), 22: AAS 98 (2006) 234-235. (63) Benedictus XVI, Litt. Enc. Spe Salvi (30.11.2007), 2: AAS 99 (2007) 986. (64) Ratzinger J., Gesù di Nazaret, Rizzoli, Milano 2007, p. 19. (65) Cf. ibidem, p. 275. (66) S. Ambrosius, De officiis ministrorum, I, 20, 88: PL 16, 50. (67) S. Augustinus, Enarrat. in Ps. 85, 7: CCL 39, 1177. (68) Cf. Origenes, In Genesim homiliae, 2.6: SChr 7 bis, 108. (69) Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris missio (7.12.1990), 33: AAS 83 (1991) 277-278. (70) Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Apost. Novo millennio ineunte (6.1.2001), 40: AAS 93 (2001) 294. (71) S. Augustinus, De doctrina Christiana, I, 35, 39 - 36, 40: PL 34, 34. (72) Cf. Benedictus XVI, Litt. Enc. Deus Caritas Est (25.12.2005): AAS 98 (2006) 217-252. (73) Ioannes Paulus II, Litt. Apost. Novo millennio ineunte (6.1.2001), 39: AAS 93 (2001) 293. (74) Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.8.1997), 94: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 738-740; cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. Catechesi tradendae (16.10.1979), 27: AAS 71 (1979) 1298. (75) Cf. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Direttorio su pietà popolare e liturgia (9.4.2002), 87-89, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 2002, pp. 81-82. (78) Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.8.1997), I, 2: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 684-708. (77) Ibidem, 127, p. 794; cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. Catechesi tradendae (16.10.1979), 27: AAS 71 (1979) 1298. (78) Ioannes Paulus II, Const. Apost. Fidei depositum (11.10.1992), IV: AAS 86 (1994) 117. (79) Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Pastores gregis (16.10.2003), III: AAS 96 (2004) 859-867. (80) Benedictus XVI, Allocutio In inauguratione operum V Coetus Generalis Episcoporum Americae Latinae et Regionis Caraibicae (13.5.2007), 3: AAS 99 (2007) 450. (81) Cf. CIC can. 757; CCEO can. 608; 614. (82) Cf. Missale Romanum, Institutio generalis, 66, editio typica III, Typis Vaticanis 2002, p. 34. (83) Cf. CIC can. 766, CCEO can. 614, § 3; 4. (84) Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Christifideles laici (30.12.1988), 8.14: AAS 81 (1989) 404-405; 409-411; CIC can. 204; CCEO can. 7, 1. (85) Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Christifideles laici (30.12.1988), 14: AAS 81 (1989) 411. (86) Paulus VI, Voti e norme per il IV Congresso Nazionale Francese dell’insegnamento religioso (1-3.4.1964): L’Osservatore Romano (4.4.1964), p. 1. (87) Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Vita consecrata (25.3.1996), 94: AAS 88 (1996) 469. (88) Cf. S. Ambrosius, Epist. 49, 3: PL 16, 1154 B. (89) Cf. Benedictus XVI, Allocuzione in occasione della Giornata Mondiale della Vita Consacrata (2.2.2008): L’Osservatore Romano (4-5.2.2008), p. 8. (90) Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. post-syn. Vita consecrata (25.3.1996), 94: AAS 88 (1996) 469. (91) Ibidem (92) Cf. CIC can. 825; CCEO can. 662 §1; 654. (93) Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota dottrinale su alcuni aspetti dell’evangelizzazione (3.12.2007): L’Osservatore Romano (15.12.2007), pp. 4-5. (94) Cf. Benedictus XVI, Messaggio del Santo Padre per la XXI Giornata Mondiale della Gioventù (22.2.2006): L’Osservatoro Romano (27-28.2.2006), p. 5. (95) Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.8.1997), 160: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 844; Cf. Paulus VI, Adhort. Apost. Evangelii nuntiandi (8.12.1975), 45: AAS 68 (1976) 35; Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptoris missio (7.12.1990), 37: AAS 83 (1991) 284-286; CIC can. 761; CCEO can. 651 § 1. (96) Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.8.1997), 161: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 846. (97) Cf. Benedictus XVI, Pontificatus exordia: Sermo ad S.R.E. Cardinales ad universumque orbem catholicum (20.4.2005), 5: AAS 97 (2005) 697-698. (98) Benedictus XVI, Allocutio Il mondo attende la testimonianza comune dei cristiani (25.1.2007): L’Osservatore Romano (27.1.2007), pp. 4-5. (99) Cf. Ioannes Paulus II, Allocutio Mogontiaci ad Iudaeos habita Veteris Testamenti Haereditas ad pacem et iustitiam fovendas trahit (Mainz, 17.11.1980): AAS 73 (1981) 78-82. (100) Ioannes Paulus II, Ai partecipanti all’incontro di studio su Radici dell’antigiudaismo in ambiente cristiano (31.10.1997), 3: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, 20/2, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 2000, p. 725. (101) Cf. Pontificia Commissio Biblica, Le peuple juif et ses Saintes Écritures dans la Bible chrétienne (24.5.2001): Enchiridion Vaticanum 20, EDB, Bologna 2004, pp. 506-834. (102) Ibidem, 2, p. 524; cf. Ratzinger J., Gesù di Nazaret, Rizzoli, Milano 2007, pp. 127ss. (103) Cf. Pontificia Commissio Biblica, Le peuple juif et ses Saintes Écritures dans la Bible chrétienne (24.5.2001), 22: Enchiridion Vaticanum 20, EDB, Bologna 2004, pp. 584-586. (104) Cf. Ioannes Paulus II, Messaggio agli Ebrei polacchi in occasione del 50º Anniversario dell’insurrezione (6.4.1993): Insegnamenti di Giovanni Paolo II, 16/1, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 1993, p. 830: «Come cristiani ed ebrei, seguendo l’esempio della fede di Abramo, siamo chiamati ad essere una benedizione per il mondo. Questo è il compito comune che ci attende. È dunque necessario per noi, cristiani ed ebrei, essere prima una benedizione l’uno per l’altro». (105) Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio Dominus Jesus (6.8.2000), 20-22: AAS 92 (2000) 761-764. (106) Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.8.1997), 109: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 764-766. (107) Cf Benedictus XVI, Nuntii ob diem ad Pacem fovendam Nella verità, la pace (8.12.2005): AAS 98 (2006) 56-64; La persona umana, cuore della pace (8.12.2006): L’Osservatore Romano (13.12.2006), pp. 4-5. (108) Benedictus XVI, Allocutio Ai rappresentanti di alcune comunità musulmane (20.8.2005): L’Osservatore Romano (22-23.8.2005), p. 5. (109) Ratzinger J., Allocutio Fede e Ragione in occasione dell’incontro su "La Fede e la ricerca di Dio" (Roma 17.11.1998): L’Osservatore Romano (19.11.1998), p. 8. (110) Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. Catechesi tradendae (16.10.1979), 53: AAS 71 (1979) 1320. (111) Benedictus XVI, Allocutio Al Pontificio Consiglio della Cultura (15.6.2007): L’Osservatore Romano (16.6.2007), p. 1. (112) Paulus VI, Homilia ad Patres conciliares (7.12.1965): AAS 68 (1966) 57. (113) S. Maximus Confessor, Capitum theologicorum et oeconomicorum duae centuriae IV, 39: MG 90, 1084.
© Copyright 2008 Textus hic a Conferentia Episcoporum, vel de earum consensu, denuo edi potest, dummodo eius contentus minime alteretur atque duae eiusdem copiae huic Secretariae Generali Synodi Episcoporum (00120 Città del Vaticano) mittendae curentur.
|
|