The Holy See
back up
Search
riga

SYNODUS EPISCOPORUM

XII CŒTUS GENERALIS ORDINARIUS

VERBUM DOMINI
IN VITA ET MISSIONE ECCLESIÆ

LINEAMENTA

 

Index

Proœmium

Introductio

Synodus de Verbo Dei cur fiat

Quæstiones

Caput I

Revelatio, Verbum Dei, Ecclesia

Deus inceptum tenet. Divina Revelatio se in Verbo Dei manifestat
Hominis persona Revelatione eget
Verbum Dei innectitur humanæ historiæ cuius iter regit
Iesus Christus est Verbum Dei caro factum et plenitudo Revelationis
Verbum Dei simile est concentui
Verbo Dei hominis respondet fides. Fides in audiendo fit manifesta
Quomodo Verbum sit excipiendum: Maria fidelibus in exemplum proponitur
Verbum Dei, Ecclesiæ commissum, transmittitur omnibus generationibus
Traditio et Scriptura in Ecclesia unum Verbi Dei sacrum depositum efficiunt
Scriptura Sacra est Verbum Dei inspiratum
Verbum Dei in Ecclesia interpretari: officium necessarium et arduum
Vetus Novumque Testamentum una sunt eademque salutis dispensatio

Quæstiones

Caput II

Verbum Dei in vita Ecclesiæ

De Verbo Dei Ecclesia nascitur et vivit
Verbum Dei Ecclesiam per totam historiam eius suffulcit
Verbum Dei, Spiritus Sancti operante virtute, totam Ecclesiæ vitam permeat atque animat
Multipliciter Ecclesia Verbo alitur

a. In liturgia et in oratione
b. In evangelizatione et in catechesi
c. In exegesi et in theologia
d. In vita credentis

Quæstiones

Caput III

Verbum Dei in missione Ecclesiæ

Missio Ecclesiæ est, ut Christum proclamet, Verbum Dei incarnatum
Verbum Dei omnibus in promptu semper esse debet
Verbum Dei, gratia communionis inter christifideles diffusa
Verbum Dei collustrat dialogum inter religiones

a. Cum populo Hebræorum
b. Cum ceteris religionibus

Verbum Dei est fermentum culturarum, quæ nunc sunt
Verbum Dei et historia hominum

Quæstiones

Conclusio

Quæstionarium Generale


Proœmium

“Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis” (Heb 4, 12).

Historia Salutis tota demonstrat, Sermonem Dei esse vivum. Inceptum enim Deus ipse, vitæ fons (cf. Lc 20, 38), sumit se communicandi. Cuius Verbum ad hominem, opus manuum Ipsius convertitur (cf. Ib 10, 3), quem talem creavit, qui Sibi respondere valeret cum Creatore communicando. Quam ob rem Dei Verbum hominem comitatur a creationis articulo usque ad terminum terrenæ peregrinationis. Multimodis enim Verbum cum se manifestum effecisset, ad summum velut culmen in Incarnationis mysterio pervenit, in quo, Spiritus Sancti virtute, Deus apud Deum, Verbum Caro factum est (cf. Io 1, 1.14). Qui mortuus erat et resurrexit, Iesus Christus, ille “Vivens” (Ap 1, 18) est, qui verba vitæ æternæ habet (cf. Io 6, 68).

Verbum autem Dei etiam est penetrabile. Nam vitam hominis illuminat eidemque quod iter sit tenendum præmonstrat præsertim in Decalogo (cf. Ex 20, 1-21), qui in Iesu præcepto caritatis in Deum atque in proximum (cf. Mt 22, 37-40) est totum. Beatitudines (cf. Lc 6, 20-26) porro sunt optimum illud exemplar christianæ vitæ Dei Verbo audiendo addictæ, quod discernit intentiones cordis et in bonum inclinat animos, quos ab omni peccati purificavit umbra. Deus hominem illum peccatorem sed in sanctitatem vocatum, quocum Se communicat, hortatur, ut morum turpitudinem deponat: “Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et præcepta iuxta omnem legem, quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum” (2 Rg 17, 13). Etiam Dominus Iesus in Evangelio sic invitat: “Pænitentiam agite; appropinquavit enim regnum cælorum” (Mt 3, 2). Spiritus Sancti gratiæ beneficio, Deus cor tangit peccatoris, quem peccati pœnituit, et in communionem Dei et Ecclesiæ denuo ducit. Magnum enim gaudium est in cælo super uno peccatore pænitentiam agente (cf. Lc 15, 7). In nomine igitur Domini resurgentis Ecclesia, ex munere sibi commisso, non desinit prædicare “pænitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes” (Lc 24, 47). Ipsa enim, dociles in Verbum Dei, humilitatis iter et conversionis ingreditur ut et in dies sit Iesu Christo, Sponso Dominoque Suo, fidelior et Eius Bonum Nuntium vehementius atque veracius annuntiet.

Efficax præterea est Verbum Dei, sicut cum vitæ patriarcharum prophetarumque demonstrant, tum populi delecti casus tam Veteris quam Novi Fœderis. Quod omnino mirifice Iesus Christus testatur, Verbum Dei Caro factum, quod “habitavit in nobis” (Io 1, 14). Ipse namque, ope Ecclesiæ suæ, pergit prædicare regnum Dei et sanare infirmos (cf. Lc 9, 2). Ecclesia vero eiusmodi salutis opus peragit auxilio Verbi et Sacramentorum, in quibus eminet Eucharistia, quæ simul est fons et culmen vitæ et missionis Ecclesiæ quæque verba consecratoria efficacia demonstrat, cum, Spiritus Sancti gratia operante, panem in Corpus, vinum in Sanguinem Domini Iesu commutent (cf. Mt 26, 26-28; Mc 14, 22-23; Lc 22, 19-20). Ideo Verbum Dei est fons, ex quo effluit communio hominis et Dei atque communio inter homines dilectos a Domino.

Hæc ipsa Eucharistiæ Verbique Dei necessitudo artissima mentes direxit in eligendo argumento Cœtus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum proxime celebrandi eademque desiderium, iam dudum vivum, corroboravit, ut Synodus de Verbo Dei ageret. Qua re, post Synodum Episcoporum de Eucharistia fonte et culmine vitæ et missionis Ecclesiæ diebus a II ad XXIII octobris MMV celebratam, consentaneum visum est, mentes intendere in Verbum Domini in vita et missione Ecclesiæ, ut simul altius perspiciatur et recognoscatur, quid una illa Panis Verbique mensa significet. Hoc autem argumentum desiderium amplectitur princeps Ecclesiarum particularium, quod Episcopi, Pastores earum, notum fecerunt. Nam argumentum cœtus synodalis proximi futuri ratione collegiali selectum est. Ex consuetudine comprobata, Sanctus Pater Benedictus XVI munus commisit Secretariæ Generali Synodi Episcoporum, ut consuleret de re totum Ecclesiæ Catholicæ Episcopatum. Allata dein sunt responsa missa ab Ecclesiis Orientalibus Catholicis sui iuris, a Conferentiis Episcoporum, a Dicasteriis Curiæ Romanæ, ab Unione Superiorum Generalium, ex quibus omnibus Verbum Dei, quamvis diversimode in luce collocatum et multipliciter consideratum, principem locum in eligendis argumentis visum est obtinere. Ingentem autem rescriptorum numerum XI Consilium Ordinarium Secretariæ Generalis Synodi Episcoporum discussit et inspexit, totius cœtus partes quodammodo agens; nam de membris eius XII electi sunt a sodalibus inter XI Cœtum Generalem Ordinarium Synodi Episcoporum celebrandum. Tria vero alia membra, de præscriptis Ordinis Synodi Episcoporum, Sanctitas Sua Benedictus XVI dignatus est nominare. Ex fecunda denique Ordinarii Consilii consultatione tria argumenta sunt progressa, quæ Exc.mus D.nus Secretarius Generalis Summi Pontificis deliberationi submisit.

Quod porro argumentum a Sancto Patre delectum esset, die VI octobris MMVI notum fecerunt, statimque post Consilium Ordinarium Secretariæ Generalis munus suscepit apparandi Lineamenta, cui documento id est præstitutum, ut brevi statum quæstionis offerat de Verbo Dei, magno nimirum argumento, cuius simul et facies ostendit positivas in vita et missione Ecclesiæ neque silentio præterit difficultates, vel dicam, partes altius perspiciendas pro bono Ecclesiæ eiusque vitæ in mundo. Ob idipsum fit, ut Lineamenta copiose Constitutionem Dogmaticam Dei Verbum inscriptam, de divina revelatione, repetant pro fide atque obsequio in Patres in Concilio congregatos, quibus eius hominis placuit habitus, qui Dei Verbum religiose audiens, dein illud valet fidenter proclamare (cf. DV 1). Pastoralem Constitutionis Dei Verbum intellectionem posterioribus documentis Magisterium Ecclesiæ ornavit, cuius est sacrum fidei depositum, Traditione et Scripturis contentum, authentice interpretari.

Quo faciliores meditatio disputatioque de re fierent in Ecclesia tota, Documento Quæstionarium adiungitur singula discutiens pro rerum successione in singulis capitibus pertractatarum. Curent, igitur, quæsumus, Collegia superius laudata responsiones Quæstionario apparatas intra mensem novembrem huius anni MMVII mittendas. Consilium vero Ordinarium, quibusdam optimis peritis adiuvantibus, documenta inspiciet omnia eorumque argumenta, in novum documentum, Instrumentum laboris, quod vocant, ordine collecta, tamquam indicem rerum agendarum offeret XII Cœtui Generali Ordinario Synodi Episcoporum, diebus a V ad XXVI octobris anni MMVIII, Deo iuvante, celebrando.

Inde a primordiis Ecclesia de Verbo Dei vivit; nam Ecclesia est in Christo, Verbo de Spiritu Sancto carne facto, “veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimæ cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis” (LG 1). Verbum Dei præterea et missionem Ecclesiæ perpetuo alit in homines et propinquiores et remotiores. Ecclesia, præceptis Domini Iesu monita, cum se virtuti Spiritus Sancti commendet, sine intermissione et in perpetuum missionem agit (cf. Mt 28, 19).

Synodus denique, exemplum Beatæ Mariæ Virginis secuta, prodesse vult recuperando stupori Verbi Dei, quod est vivum efficax et penetrabile, in ipso Ecclesiæ corde, in liturgia et in oratione, in opere Evangelii nuntiandi, in catechesi, in exegesi, in theologia, in vita hominum et communitatum, itemque in humanis culturis ab Evangelio purificatis et ditatis. Christiani demum Verbo Dei excitati, parati semper erunt ad defensionem omni poscenti ipsos rationem de ea, quæ in ipsis est spe (cf. 1 Pt 3, 15), sed proximum amantes non “verbo nec lingua sed in opere et veritate” (1 Io 3, 18). Bonis enim operibus implendis, lux eorum coram hominibus lucebit, velut splendor divinæ gloriæ, et omnes glorificabunt Patrem nostrum, qui in cælis est (cf. Mt 5, 16). Verbum Dei, proinde, se totam in Ecclesiæ vitam fundit eamque in hominum societate fermentum reddit mundi iustioris magisque pacifici, omne genus vi purificati apparatique in caritatis civitatem ædificandam.

“Verbum autem Domini manet in æternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos” (1 Pt 1, 25). Iam meditatio de Synodi argumento fit humilis oratio, quo melius in dies a Verbo Dei recuperato iter hominis in Ecclesia et in societate illuminetur; nam semitæ rerum humanarum excurrunt tortuose sane, sed spes fidenter exspectat “Novos vero cælos et terram novam, in quibus iustitia habitat” (2 Pt 3, 13).

Nikola Eterović
Archiepiscopus tit. Sisciensis
Secretarius Generalis

E Civitate Vaticana, XXV martii MMVII


Introductio

Synodus de Verbo Dei cur fiat

Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ - et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat coram Patre et apparuit nobis - quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. Et hæc scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.” (1 Io 1, 1-4).

1. In principio erat Verbum ” (Io 1, 1).“Verbum autem Dei nostri manet in æternum”(Is 40, 8). Dei Verbum mundo homineque creandis historiam auspicatur: “dixitque Deus” (Gn 1, 3.6 ss.), eius cor in Incarnatione Filii, Iesu Christi proclamat: “Et Verbum caro factum est” (Io 1, 14), eamque concludit certa firmaque promissione: cum Ipso erimus in interminabili vita: “Etiam, venio cito” (Ap 22, 20).

Hanc rem supreme certam Deus ipse, infinito amore, homini dare vult, ut huius rei suum populum testem efficiat. Arcanum hoc magnum, esse Verbum supremum Dei donum, Synodus recolere vult in adoratione, gratiarum actione, meditatione, nuntio Ecclesiæ omnibusque gentibus dato.

2. Nostra ætate, homo multipliciter ostendit se vehementer indigere divinis auditione et colloquio. In christianis autem, qui nunc sunt, velut iter deprehendimus ferventer excurrens in Verbum Dei vitæ fontem gratiæque in Dominico hominis occursu.

Neque igitur est mirum, homini prompto sinceroque invisibilem respondere Deum, qui “ex abundantia caritatis suæ homines tamquam amicos alloquitur et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat”.[1] Quæ liberalis Dei revelatio gratia perpetua est.

His omnibus in rebus Spiritum Sanctum agentem agnoscimus, qui Verbi beneficio Ecclesiæ vitam missionemque renovare vult, eamque perinde vocat in conversionem continuam atque mittit ad Evangelium cunctis hominibus nuntiandum, ut vitam habeant et abundantius habeant” (Io 10, 10).

3. Dei Verbum centrum habet in persona Christi Domini. Verbi mysterium Ecclesia continenter experta et meditata est tot sæculorum consuetudine. “Quid autem Scripturam Sanctam nisi Verbum Dei esse credimus? Plane sunt multa verba digesta calamo Prophetarum, sed unum est Dei Verbum universitas Scripturarum, verbum inquam unum, quod velut semen de legitimo viro suo Deo fideles animæ conceperunt et ore facundo parientes signis quidusdam, id est litteris, ut nobis cognoscendum transmitterent, tradiderunt”.[2]

Concilium Vaticanum II, in Constitutione dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, paucis totum complexum est sollemne Magisterium Ecclesiæ de Verbo divino, eius doctrinam exposuit usumque ostendit. Nam Constitutione illa ad finem pervenit diuturnum iter maturationis et altioris intellectionis, cuius tempora Litteræ Encyclicæ Providentissimus Deus a Leone XIII, Spiritus Paraclitus a Benedicto XV, Divino Afflante Spiritu a Pio XII datæ distinxerunt;[3]cuius itineris, exegesi et theologia renovatis aucti, amplificati spirituali fidelium consuetudine, memoriam Synodus Episcoporum anno 1985 recoluit[4]et commemorationem commovit Catechismus Catholicæ Ecclesiæ. Post Concilium, Magisterium Ecclesiæ universalis et particularis instanter Verbi aditum promovit, firma opinione nisum, “hinc in Ecclesiam proventum spiritualem renovatum allatum iri”.[5]

Est igitur Cœtus Synodalis in amplo illius Verbi afflatu, quod Deus confert cum populo Suo arcte cum superioribus Episcoporum Synodis (1965-2006) coniunctum, nam ipsum fidei fundamentum repetit idque sibi præstituit, ut hominibus qui nunc sunt testimonia proponat insignia de Verbi aditu, quot inveniuntur et in Scripturis (cf. Ios 24; Ne 8; Ac 2) et in diuturna Ecclesiæ consuetudine.

4. Distinctius vero, hæc Synodus, superiorem continuata, hoc in luce collocare contendit, Eucharistiam et Verbum Dei interiore quadam necessitudine inter se coniuncta esse, nam Ecclesia ex una eademque “mensa tam Verbi Dei quam Corporis Christi Panem vitæ” sumere debet.[6]Habes igitur simul causam altissimam ac finem Synodiprincipem: ut plene ad Verbum Dei adeamus, in Domino Iesu, qui in Scripturis et in Eucharistia præsens adest. Sic enim S. Hieronymus ait: “Caro Domini vere est cibus et sanguis eius verus est potus; hoc solum habemus in præsenti sæculo bonum; si vescamur carne eius et cruore potemur, non solum in mysterio, sed etiam in Scripturarum lectione. Verus enim cibus et potus, qui ex Verbo Dei sumitur, scientia Scripturarum est”.[7]

Atqui, antequam progredimur, illud in quæstionem venit, post annos plus quadraginta a Concilio Vaticano II, quos fructus documentum conciliare Dei Verbum nostris in communitatibus attulerit ac quonam modo revera exceptum sit. De Verbo divino, sine controversia impetrati sunt haud pauci effectus positivi in populo Dei, ut sunt renovatio biblica in liturgia, in theologia, in catechesi, diffusio et usus Sacri Libri ope biblici apostolatus et alacritatis communitatum et motuum ecclesialium, maior in dies affluentia instrumentorum ac subsidiorum communicationis, quæ nunc sunt præsto. Manent vero alia quædam incerta et dubia. Gravem enim deprehendimus ignorantiam et infirmitatem in hominibus super divina Revelatione Verboque Dei; complures enim christiani longe absunt a Scripturis neque umquam periculum evanescit, ne divinus nuntius perperam adhibeatur. Remota porro Verbi veritate, prodit, fallacia plena, secta eorum, qui omnia et in doctrina et in vita opinantur esse incerta et relativa, sicut aiunt. Fides Ecclesiæ Verbo Dei innixa iam sine mora plene cognoscenda est, aditus Sacræ Scripturæ, aptis quidem instrumentis, omnibus christianis patefaciendus est, captandæ sunt viæ novæ, quas Spiritus nostra ætate præmonstrat, ut Verbum Dei, multipliciter se manifestans, cognoscatur, audiatur, ametur, pertentetur atque perspiciatur, vivatur denique in Ecclesia idemque veritatis Verbum caritatisque pro cunctis hominibus fiat.

5. Scopus huius Synodi imprimis est pastoralis: propterea enim doctrinam penitus perspicere vult, ut, eius lumine collustrata, cum propaget atque corroboret consuetudinem et conversationem cum Verbo Dei, fonte vitali in omnibus humani usus partibus, aptas interim ad idipsum vias expeditasque perinde christianis atque hominibus bonæ voluntatis proponat, ut Deum audiant cum Eoque colloquantur.

Re quidem vera, Synodus inter cetera hoc sibi præstituit, ut conferat ad notiones quasdam collustrandas, quarum in numero Verbum Dei, Traditio, Sacra Scriptura, Magisterium sunt, quæ quasi solum struunt et fundamentum quibus veritas de divina Revelatione continetur atque vis et efficacia itineris in fide præstatur. Præterea Synodus etiam illud vult consequi, ut æstimationem et amorem Sacræ Scripturæ incendat, ut “christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat”;[8] ut renovet auditionem Verbi Dei, in liturgia et in catechesi, ope Lectionis Divinæ maxime, adiunctis certis opportune aptandæ; ut egenis Verbum offerat consolationis et spei plenum.

Verbum igitur populo Dei dare hæc Synodus vult, quod fiat panis atque ob idipsum fovere contendit rectam Scripturarum interpretationem, in evangelizatione et inculturatione opportune dirigendis; dialogum œcumenicum ita promovere vult, ut a Verbo Dei audiendo nusquam declinet; favere vult hebræorum chrstianorumque mutuæ collationi et colloquio[9]et in universum conferre optat ad mutuum inter religiones hominumque cultus dialogum. Quæ omnia ut consequatur, Synodus tribus viis iter peragere contendit, hac ratione inscriptis:

- Revelatio, Verbum Dei, Ecclesia (cap. I),
- Verbum Dei in vita Ecclesiæ (cap. II),
- Verbum Dei in missione Ecclesiæ (cap. III).

Ita enim fundamentum et operatio circa Verbum Dei in Ecclesia in unum coalescent.

Non est his Lineamentis propositum, ut causas et formas aditus Verbi Dei exponant omnes, sed aliquas potius earum ut, Concilii Vaticani II lumine perfusa, adumbrent easque essentiales et interdum commemoratas, dum doctrinam simul efferunt et usum atque lecturos invitant, quo plus et distinctius ad rem delineandam conferant.

Quæstiones

Introductio

1. Quæ ‘signa temporum’ in vestra regione urgentem efficiunt hanc Synodum de Verbo Dei? Qui fructus inde exspectantur?

2. Quæ relatio colligi potest inter superiorem de Eucharistia et hanc de Verbo Dei Synodum?

3. Suntne in vestra Ecclesia particulari traditiones cum experientia biblica coniunctæ? Quæ sunt? Suntne cœtus biblici? Quæ sunt genera eorum?

Caput I

Revelatio, Verbum Dei, Ecclesia

“Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula” (Heb 1, 1-2).

Deus inceptum tenet. Divina Revelatio se in Verbo Dei manifestat

6. “Placuit Deo in sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis suæ”.[10]Concilium Vaticanum II, contra periculum, ne divinum mysterium in schematis mere humanis coartaretur aut in ratione rigida et arbitraria concluderetur, in Constituitone Dei Verbum, paucis totam complexum est fidem ab Ecclesia tot sæcula servatam idemque rectissimas meditandi rationes proposuit. Se Deus manifestat gratis æque protinusque, ut relationem interpersonalem cum homine et mundo, quos creavit, instituat. In mundo et in historia, rebus visibilibus Ipse se revelat “gestis verbisque intrinsece inter se connexis”,[11]quibus usus ostendit “revelationem œconomiame”, vel dicamus, consilium quoddam de salute homini et, cum eo, rebus creatis cunctis largienda. Sic per revelationem accipimus veritatem de uno trinoque Deo, veritatemque discimus de hominem, quem Deus amat atque beatum efficere vult; quæ veritas fastigium sui splendoris attingit in Iesu Christo, qui “mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit”.[12]

Relatio gratuitæ communicationis, quæ imprimis altam communionem requirit, ab ipso Deo, similitudine rerum humanarum, nomine Verbi nuncupatur, ‘Verbum Dei’ appellatur. Exinde fit, ut Verbum Dei semper radicitus intellegendum sit pro actu unius trinique Dei personali, qui cum amet propterea loquitur, et hominem alloquitur, ut amorem Ipsius agnoscat eique respondeat.[13] Scriptura enim, modo attente perlegatur, hoc idem testatur a Genesi ad Apocalypsin. Dei Verbo legendo et proclamando, ut fit in Eucharistia, quæ “sacramentum sacramentorum”[14]est atque in ceteris sacramentis, Dominus ipse nos invitat ad ‘peragendum’ quendam interpersonalem et singularem et profundum eventum communionis inter Ipsum et nos atque inter nos. Efficax enim est sermo Dei, ut quod affirmaverit, perficiat (cf. Heb 4, 12).

Hominis persona Revelatione eget

7. Homini Deum cognoscendi est facultas per instrumenta sibi a Creatore data (cf. Rm 1, 20), in quibus maxime mundus rerum creatarum est numerandus (vel liber naturæ qui dicitur). Attamen, pro adiunctis historicis in quibus vivit, ob peccatum, eiusmodi cognitio ita obscura et incerta evasit, ut a nonnullis omnino pernegetur. Deus vero, qui creaturam numquam deserit, intimum in ea desiderium lucis, salutis, pacis collocavit, quamvis hoc sæpe minus agnoscatur. Quod desiderium mirimode renovavit Evangelium, quod, nuntiatum per omnes orbis terrarum regiones, nonnulla genuit elementa, quæ religioni et humano cultui in pretio sunt. Quorum quidem beneficio, haud pauci ex hominibus, qui nunc sunt, Iesu Christi Deum indagare auspicantur.

Ipsa in populi Dei vita apparet desiderium – simulque necessitas – fidem pulchram et decoram gustandi, ut ignorantiæ, confusionis, Dei et hominis diffidentiæ velaminibus remotis, ea quæ a populorum progressione parta sunt, divina veritate discernantur atque confirmentur. Potest igitur fieri sermo de necessitate profunda et diffusa quæ, invocationi similis, hominis exsistentiam Veritati Revelatæ, quam Deus operatus est pro hominibus aperit Eiusque Verbo audiendo. Hoc maxime sibi Synodus præstituit, ut has partes curet, quæ, cum perinde veritatem et ardorem novæ evangelizationi infundant atque consilia salutaria dialogo œcumenico et inter religiones hominumque culturas instituendo proponant, in actionem pastoralem protinus redundant.

Verbum Dei innectitur humanæ historiæ cuius iter regit

8. In quibusdam humani cultus adiunctis, nostra quidem ætate aliquando fit, ut homo, qui nunc est, se velut historiæ suæ artificem et dominum esse arbitretur; propterea difficulter sinit, alium colloquio sui carentem suæ vitæ innecti, cur advenerit inexplicato. Quem habitum haud raro præ se fert etiam coram Deo, perperam sæpe, utcumque dubitanter. At Deus, cum veritatem Verbi sui silere non possit, hominem dubium confirmat, nam semper est Verbum amicum, pro bono ipsius, servata sane libertate; hoc unum Deus requirit, ut homo sincere audiat et meditetur. Nam Verbum Dei “semper cunctis hominibus videri debet quasi via munita in difficultates, quas subest, responsio parata quæstionibus suis, amplificatio rerum, quas in pretio habet, suis idonea desideriis satisfactio”.[15]Etiam illud Constitutio Dei Verbum nos docet: Verbum Dei, cum ab Ipso prolatum sit, ob id omne inceptum et verbum hominis præcedit, ut hominibus conspectus veritatis et significationis insperatos patefaciat, sicut testantur Gn 1; Io 1, 1ss; Heb 1, 1; Rm 1, 19-20; Gal 4, 4; Col 1, 15-17. Hoc enim S. Gregorius Magnus dicit: “Dum ergo ad verba mutabilitatis nostræ descenditur, ex eis quibusdam gradibus factis ascendat qui potest ad incommutabilitatem Dei”.[16]

Iam inde a primordiis placuit Deo “viam salutis supernæ aperire”.[17]Sacris igitur Scripturis illuminati, discimus a Verbo Dei potente dialogum inceptum esse vivacem, gravem interdum, vincenten ad extremum; qui dialogus, cum hominibus inde a principio institutus, per historiam Isræl, populi Eius, ad supremam pervenit revelationem in vita Iesu Christi, Verbi æterni, quod caro factum est. (cf. Io 1, 14). Talia cecinit S. Ephræm: “Summi Opificis dictum mihi eius effecta consideranti visum est simile Petræ populum per deserta vagantem consequentis, quæ etsi nullum in se contineret humorem, aquarum nihilominus torrentes fundebat vivos. Dura scilicet silex suapte natura cuiuslibet liquoris expers referentia pelagus fluenta eructabat; sic Dei sermo e nihilo cuncta molitus est [...] Moyses mundi opificium volumine descripsit, ut Conditoris potentiam natura et scriptura loqueretur, et illa uteremur et ista erudiremur. Ambæ omnes pervagant locorum regiones ac temporum spatia, per singula se nobis offerunt momenta. Quam oppidum id factum bene, ut qui Conditorem esse negant, totumque hunc orbem eius numine natum, propriæ perfidiæ præsentem haberent ubique reprehensorem”.[18]

Plurimum actioni pastorali confert, Verbum Dei hac ratione conspici. Divinus enim sermo se innectit rebus humanis et historia fit; propterea nostra hominum historia non cogitationibus tantum aut verbis aut inceptis humanis constat. In natura et in cultura divinus Sermo indicia sui vivacia ostendit, doctrinas hominum illuminat, ut locum sibi idoneum assequantur, Idemque vicissim ab his auxilia sumit, quo lucidius Quis sit exponat, ut suum proprium et originalem humanismum propaget. Verbum est maxime, quod sibi populum delegit, quocum iter faceret in libertatem et salutem pergens, itemque firmum Dei consilium ostenderet, qui constanter et patienter esse voluit “Emmanuel” (Is 7, 14), “Nobiscum Deus” (Is 8, 10; cf. Rm 8, 31; Ap 21, 3). Hinc patet, cur, quamvis perplexe interdum ac dolorose, similiter voci quiritantis in tenebris historiæ, tamen Verbo Dei, testante Scriptura, cogitata et verba hominum tam late diffuseque tamquam imagines resonaverint diuturna sæculorum consuetudine, ut mirabiles eius effectus in vitis Sanctorum suaviter appareant. Qui quidem, cum dona peculiaria tamquam spiritalia vixissent, declaraverunt, quanta efficientia et novitas inessent in Verbo Dei in serium converso.

Propterea his temporibus permagni interest, intellegi, quæ necessitudo iure intercedat inter publicam Revelationem christianæ fidei constitutivam revelationesque privatas, quæ pro pertinentia ad fidem genuinam discernendæ sunt.

Iesus Christus est Verbum Dei caro factum et plenitudo Revelationis

9. “Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio”(Heb 1, 1). Christifideles, qui plerumque sane animadvertunt esse Iesum Christum centrum divinæ Revelationis, tamen, cum interdum non intellegant cur tantum præstantia valeat neve videant quo modo Iesus sit cor Verbi Dei, non sine difficultate ipsam Scripturam christiane legere queunt.

Ceterum, eadem Constitutione Dei Verbum moniti, eius memoriam renovabimus, quod Deus inceptum intendit inopinatum, sed tamen vere factum: “Misit enim Filium suum, æternum scilicet Verbum, qui omnes homines illuminat, ut inter homines habitaret iisque intima Dei enarraret (cf. Io 1, 1-18). Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, «homo ad homines» missus, «verba Dei loquitur» (Io 3, 34) et opus salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5, 36; 17, 4).[19] Propterea, Iesus vita quam prius in terris peregit, nunc vero in cælis vivit, plene assumit et perficit finem, sensum, historiam, consilium quæ insunt in Verbo Dei, nam, ut verbis S. Irenæi utamur: Christus “omnem novitatem attulit semetipsum afferens”.[20]

Ad rem pastoralem, plurimum interest, ut, Iesu Christi lumine collustrati, possimus per analogiam comprehendere, quotuplex sit Verbi Dei virtus in fide Ecclesiæ, sicut Scriptura ipsa testatur. Manifestatur enim ut Verbum Dei æternum, suo lumine res creatas perfundit, historia fit in prophetis, ostenditur manifesto in homine Iesu, resonat in vocibus apostolorum, proclamatur etiamnunc in Ecclesia. Compaginem efficit, cuius velut clavis interpretativa, Spiritu Sancto dante, Verbum illud Christus est. Verbum Dei, quod in principio erat apud Deum, non est, in sua plenitudine, verborum quædam multiplicitas; ipsum non in multis verbis subsistit, sed unum tantum est Verbum, quod amplectitur idearum magnum numerum, quarum unaquæque est pars ipsius Verbi in sua totalitate. Atqui si Christus nos impellit ad Scripturas, quippe quæ de ipso testimonium perhibeant, libros Scripturarum volumen unum existimat, propterea quod omnia quæ de Ispo scripta sunt in una tantum summa comprehenduntur.[21] Conspicimus igitur velut continuationem in differentia.

Divitiarum Verbi Ecclesia fit ancilla et nuntia necessaria. Communitas christianorum, mente animoque percipit se generari et renovari a Verbo Dei, modo id in Iesu Christo intellegere valeat. At illud quoque non est infitiandum: Verbum Iesu (quod est Iesus), ex eius præcepto, intellegendum est secundum Scripturas (cf. Lc 24, 44-49), id est prius in historia populi Dei in Testamento Veteri, a quo exspectatus est pro Messia, nunc vero in historia communitatis christianorum, qui de Eo et nuntium dant prædicando, et meditantur Scripturis legendis, cuiusque amicitiam vitæque ductum experiuntur. Hæc enim docet S. Bernardus: quoad Incarnationem Verbi, Christus cor est omnium Scripturarum. Verbum Dei, quod iam in Vetere Testamento audiri poterat, in Christo tandem et videri licuit.[22]

Verbum Dei simile est concentui

10. Quæ cum delineaverimus, possumus iam adumbrare quem sensum Ecclesia, divina Revelatione collustrata, Dei Verbo tribuat. Deus enim, similiter concentui et universo generi musicorum, multifariam et multis modis loquitur Verbum suum (cf. Heb 1, 1) in diuturnitate historiæ et in diversitate nuntiorum, ubi tamen manifesto apparet, ordinem significationum et functionum inesse. Iure igitur loquimur de analogia sensus in Verbo.

a – Ex ipsa Revelatione, Verbum Dei est æternum Dei Verbum, secunda persona Sanctissimæ Trinitatis, Patris Filius, fundamentum communicationis intra et extra Trinitatem: “In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est” (Io 1, 1-3; cf. Col 1, 16).

b – Propterea mundus creatusenarrat gloriam Dei” (Ps 19, 1), et omnia vocem Ipsius reddunt (cf. Sir 46, 17; Ps 68, 34). In principio temporis, Verbo suo Deus mundum creavit posuitque sigillum sapientiæ suæ, cuius naturalis interpres homo exsistit, qui creatus est ad imaginem et similitudinem Ipsius (cf. Gn 1, 26-27; Rm 1, 19-20). Ab ipso enim Verbo accipit homo verbum, ut colloquium conserat cum Deo atque cum creaturis. Itaque in rebus creatis maximeque in hominibus Deus “perenne Sui testimonium” [23]præbet.

c – Verbum caro factum est” (Io 1, 14): Verbum Dei propter excellentiam, Verbum ultimum et definitivum Iesus Christus est, cuius persona, missio, historia intime inter se sunt conexæ, secundum consilium Patris, quod cumulatur Paschate et tunc complebitur, cum Iesus tradiderit regnum Deo et Patri (cf. 1 Cor 15, 24). Ipse enim est Evangelium Dei homini nuntiatum (cf. Mc 1, 1).

d – Contuitu Verbi, id est Filii incarnati, olim Deus locutus patribus in prophetis (cf. Heb 1, 1) et virtute Spiritus Sancti Apostoli non desinunt Iesum eiusque Evangelium nuntiare. Ita, velut ancillæ unius Verbi Dei, humana verba pro divinis assumuntur, quæ resonant in prophetibus et Apostolis nuntiantibus.

e – Sacræ Scripturæ, quæ, cum ex divina inspiratione Verbum Iesu verbis prophetarum et Apostolorum consignent, hoc authentice testantur, continent proinde Verbum Dei et, quia inspiratæ, vere Verbum Dei sunt,[24]atque omnino spectant in Verbum, Iesum, nam de Scripturis dictum est: “et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me” (Io 5, 39). Propter ipsum inspirationis donum, Libri Sacræ Scripturæ ea vehementia hominem directe et concrete alloquuntur, qua quivis alius textus aut interventus ecclesiasticus deficitur.

f – At Verbum Dei scriptione non compescitur. Quamquam enim actus Revelationis fuit cum morte ultimi Apostoli completus,[25]tamen Verbum etiamnunc nuntiatur et auditur in historia Ecclesiæ, quæ officium sibi suscipit, ut Verbum nuntiet mundo, cuius exspectationibus respondere vult. Itaque, cum Verbum etiamnunc currat in prædicatione viva atque in omne genus ministerio Evangelii nuntiandi, ergo prædicatio est Verbum Dei, quod Deus vivens viventibus hominibus loquitur in Iesu Christo, per Ecclesiam. Hinc id licet colligi, revera posse Verbum Dei appellari illud, quod in Ecclesia fit, quoties divina Revelatio prædicatur.

Verbo Dei sunt igitur agnoscendæ omnes illæ qualitates, quæ insunt in genuino personarum colloquio, quarum in numero, verbi gratia, sunt: officium docendi, nam Deus veritatem suam indicat, officium exprimendi, nam Deus mentem suam ostendit et amorem, actionem, virtutem adlocutionis adlucet, nam Ipse rogat et ad audiendum invitat exspectans responsum fidei plenum Sibi dari.

Pastorum igitur erit operam dare, ut fideles Verbum hac harmonica ratione conspiciant atque, quovis errore vitato, qui aut coartet aut ambiguam efficiat comprehensionem, potius ecferant intimam Verbi coniunctionem cum unius trinique Dei mysterio eiusque revelatione, Illius manifestationem in mundo creato, Illius velut in germine præsentiam in humana vita et historia, Illius supremam in Iesu Christo expressionem, Illius infallibilem in Sacris Scripturis attestationem, Illius denique in Traditione Viventi transmissionem. Disserentes autem de Verbo Dei, quod sermo hominum factum est, diligenter intendent in indagationes quæ de sermonibus et communicatione ratione et via fiunt.

Verbo Dei hominis respondet fides. Fides in audiendo fit manifesta

11. “Deo revelanti præstanda est obœditio fidei”.[26]Deo, qui Se in Verbo donat, homo audiendo “se totum libere committit”.[27]Propterea et communitas et omnis homo qui credit respondere omnino debent Deo, qui proponit simul et plenam Secum communionem et obœditionem Suæ voluntati.[28]Qui habitus fidei et communionis manifestus fiet in omni divini Verbi aditu, in vivaci prædicatione, in Bibliorum lectione. Neque fortuito fit, ut Constitutio Dei Verbum quod de Verbo Dei in universum docet, idem etiam in aditu Libri Sacri proponat: “Deus [...] homines tamquam amicos alloquitur [...] et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat”.[29]“In sacris enim libris Pater qui in cælis est filiis suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert”.[30] Revelatio est enim idem atque illa communio amoris, quam haud raro in Scripturis nomine “pacti” (cf. Gn 9, 9; 15, 18; Es 24, 1-18; Mc 14, 24) nuncupatur.

Hoc plurimum in re pastorali valet: fides ad Verbum Dei quolibet signo sermoneve expressum pertinet. Eiusmodi fides, enim, virtute Spiritus Sancti, assumit a Verbo communicationem veritatis in narratione vel in formula doctrinæ traditam; eadem fides agnoscit, esse Verbo virtutem et principaliter adhortandi ad conversionem efficacem, et illuminandi ut apta responsa tot quæstionibus, quæ in vita fidelium oriuntur, inveniantur, et deducendi ad res recte sapienterque discernendas, et sollicitandi ad Verbum Dei non modo legendum aut prædicandum, sed “faciendum” (cf. Lc 8,21), et denique constituendi fontem consolationis et spei perennem. Ex hac vero fide, ut par et consentaneum est, oritur officium, quo astringuntur fideles, ut sua in vita principem locum tribuant et præstent Dei Verbo, sic suscipiendo, ut ab Ecclesia nuntiatur, comprehenditur, exponitur, vivitur.

Quomodo Verbum sit excipiendum: Maria fidelibus in exemplum proponitur

12. Petentibus arcana Verbi Dei altissima, ab Annuntiatione, Maria a Nazareth magistra atque mater Ecclesiæ exsistit eademque exemplum est vivax, quod omnibus et personis et communitatibus proponitur in aditu Verbi, quod illa suscipit in fide, meditatur, introfert in se, vivit (cf. Lc 1, 38; 2, 19.51; Ac 17, 11). Maria, enim audiebat Scripturas et meditabatur, dum scripta cum verbis et factis Iesu conectebat, quot sensim in historia detegebat. Vide in hanc sententiam quid Isaac de Stella recitet: “In Scripturis divinitus inspiratis quod de virgine matre Ecclesia universaliter, hoc de Virgine Maria singulariter […]. Hæreditas enim Domini universaliter Ecclesia, specialiter Maria, singulariter fidelis anima. In tabernaculo uteri Mariæ moratus est Christus novem mensibus; in tabernaculo fidei Ecclesiæ usque ad consummationem sæculi, in cognitione et dilectione fidelis animæ in sæcula sæculorum morabitur”.[31]

Beata Maria Virgo se circumspicit atque vivit omnium dierum necessitates, non enim ignorat, quidquid a Filio in donum susceperit, id donum esse omnibus impertiendum. Nam sicut Illa docet, nobis non licet esse quasi spectatoribus Verbum vitæ extrinsecus conspicientibus, immo officio tenemur committendi nos Spiritui Sancto, in credentibus inhabitanti, qui nos in participationem deducat. “Magnificat” Illa Dominum, cuius detegit misericordiam beatificantem, quæ in vita ipsius operatur, nam propterea “beata” fit, quod “credidit, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt ei a Domino” (Lc 1, 45). Hortatur porro omnes credentes ut pro suis ea verba Iesu vindicent: “Beati, qui non viderunt et crediderunt” (Io 20, 29). Maria est imago hominis qui Verbum vere orat, qui amanter Verbum Dei custodit et in caritatis ministerium convertit, unde lampas fidei, tamquam a memoria perenni, in omnium dierum vita ardens servetur. Nam S. Ambrosius scribit quamcunque credentem animam et concipere et generare Dei Verbum [...] Si secundum carnem una mater est Christi, secundum fidem tamen omnium fructus est Christus.[32]

Verbum Dei, Ecclesiæ commissum, transmittitur omnibus generationibus

13. “Quæ Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in ævum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur”.[33] Deus, qui est Amicus hominumque Pater, etiamnunc loquitur. Quodammodo, quoniam Revelatio, quæ quidem completa fuit, tamen etiamnunc communicat, Verbum Dei nobis est semper contemporale et hodiernum, quamobrem vel lucidius mentes illuminat, ut augeat captum nostrum. Quæ omnia propterea fiunt, quod Pater, cum Spiritu Iesu etiam thesaurum Revelationis[34]concredit Ecclesiæ, ad quam, tamquam ad testem præcipuum, Verbum Dei salvificum caritatisque plenum principaliter mittitur.

Propter idipsum, in Ecclesia non est Verbum tamquam depositum efficaciæ iners, sed potius, cum fiat suprema suæ fidei suæ regula ac virtus vitalis, “sub assistentia Spiritus Sancti proficit” et “crescit” ex “contemplatione et studio credentium”,[35] ex singulorum vitæ spiritualis usu, ex prædicatione Episcoporum. Idem testantur, præsertim, homines Dei, qui in Verbo quodammodo habitaverunt.[36]Patet igitur hanc esse missionem Ecclesiæ certam atque principem, ut cunctis hominibus transmittat Verbum divinum, semper et ubicumque, iuxta præceptum dominicum (cf. Mt 28, 18-20). Historia ceterum testatur hoc et esse factum et nunc quoque fieri post tot sæcula ab Ecclesia, quavis difficultate maior effecta, alacriter et fecunde.

Traditio et Scriptura in Ecclesia unum Verbi Dei sacrum depositum efficiunt

14. Huic rei ceterum accedit, quod Verbum Dei, quod in Christo Evangelium, id est bonus nuntius factum est, semel prædicationi Apostolorum commissum, etiamnunc currit inter duo signacula, quæ agnoscuntur propter mutuam necessitudinem: Traditionem vivacem dicimus, quæ vitalis fluit et manifesta fit in cultu, in doctrina, in vita Ecclesiæ, quæ sunt “omne quod ipsa est, omne quod credit”,[37]et Sacram Scripturam, quæ Spiritu Sancto adspirante, huius vivacis Traditionis elementa constitutiva et primigena, indelebili scriptioni consignata, conservat. “Hæc igitur Sacra Traditio et Sacra utriusque Testamenti Scriptura veluti speculum sunt in quo Ecclesia in terris peregrinans contemplatur Deum, a quo omnia accipit, usquedum ad Eum videndum facie ad faciem sicuti est perducatur (cf. 1 Io 3, 2)”.[38]Ecclesiæ autem Magisterio, quod nullo pacto Verbo Dei maius efficitur, commissum est “munus autem authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum”.[39]

Concilium Vaticanum II excusse confirmat, ex uno quasi fonte Traditionem et Scripturam originem ducere, easque multipliciter inter se connecti, ut ab Ecclesia suscipiantur “pari pietatis affectu ac reverentia”.[40]Magisterium, igitur, quod velut ancillæ munus exercet, omnino est necessarium, quatenus “pie audit, sancte custodit et fideliter exponit”,[41]tutam præstat authenticam Verbi Dei interpretationem.

Pastoraliter considerantibus nobis, doctrinam Ecclesiæ secutis, relationes Traditionis et Scripturæ declarandæ erunt et in vitæ usum convertendæ, velut illud, quod sua in origine Traditio præcedit Scripturam, cuius semper tamquam humus exsistit vitalis “ipsæque Sacræ Litteræ in ea penitius intelliguntur et indesinenter actuosæ redduntur”.[42]Ceterum “de Sacra Scriptura excellenter valent dicta: ‘Vivus est enim sermo Dei et efficax’ (Heb 4, 12), ‘qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus’ (Ac 20, 32 cf. 1 Th 2, 13)”.[43]Utraque enim ratione communicatur Verbum Dei, quod habet propterea in utraque, velut ‘hac in illa posita’, plenitudinem sensus gratiæque, quam ob rem ita consideranti ambæ et possunt et debent Dei Verbum appellari.

In re pastorali, nonnulla eaque permagna hinc colliguntur. Nam nulla ‘sola Scriptura’ dari potest, quæ per se stet: Scriptura enim conexa est cum Ecclesia, a quo subiecto et Traditio et Scriptura suscipiuntur et comprehenduntur. Scriptura autem, cum omnino sit necessaria, ut ad genuinum Verbi fontem accedamus, regula fit ad Traditionem recte intellegendam.

Cum vero in ipsum usum redundet, illud quoque est considerandum, quid inter se differant Apostolorum Traditio, quæ est constitutiva, Traditio serior, quæ interpretatur temporibusque applicat, traditiones ecclesiasticæ; itemque ponderandum est, quæ vis insit in decretis, quibus Ecclesia recensuit, qui libri essent sacro canoni tribuendi (73 libri: 46 in Veteri Testamento, 27 in Novo Testamento)[44]eorumque authenticitatem sanxit adversus opera non genuina seu apocrypha, quæ semper, perinde in præteritum atque impræsentiarum, increbruerunt.

Manent demum in scæna contentio colloquiumque, arduum et necessarium et inflammatum, Scripturæ Traditionisque cum indiciis divini Verbi in mundo creato sparsis, in quibus eminet homo cum vicibus suis.[45]

Ipsa forma Catechismi, quæ, cum in viventis orbita Traditionis collocetur, germana divini Verbi ancilla est, in hac parte considerari debet, a primo fidei Symbolo, quod est cor omnis Catechismi, usque ad multiplices expositiones longa sæculorum consuetudine exaratas, quarum sunt exemplaria recentissima et Catechismus Catholicæ Ecclesiæ in Ecclesia universali et singuli cuiusvis ecclesiæ localis Catechismi.

Scriptura Sacra est Verbum Dei inspiratum

15. “Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur”.[46] Scriptura duobus maxime nominibus designatur, Scriptura (sacra) enim appellatur et Biblia, qui tituli iam per se sunt significantes, cum pertineant ad Textum Librumve propter excellentiam, qui fines Ecclesiæ longe transit.

Propter principium, hæc sunt capita, quæ, cum excusse operentur in Bibliis legendis, considerari debent: imprimis delineatio theologia superius adumbrata, cum diximus in Scripturis Traditioneque Verbum ipsius Dei immutabiliter impertiri, atque in verbis Prophetarum Apostolorumque “vocem Spiritus Sancti” personari.[47] Sequitur momentum inspirationis, quo dono Spiritus Sanctus libros biblicos Verbum Dei efficit eosque committit Ecclesiæ in fidei obœditione suscipiendos; dein Canonis unitatem considerabimus, utpote quæ sit regula Sacram Scripturam interpretandi; illud est enim penitus intelligendum, Scripturam libri esse “veritatem, quam Deus nostræ salutis causa Litteris Sacris consignari voluit”;[48] perpendendum est denique quæ vis in eo insit, quod Verbum Dei humanis linguis expressum sit; nam hoc est cur, sub ductu sane fidei, tamen Scripturæ interpretatio velut viribus coniunctis fieri debeat, philosophice atque theologice, sicut Pontificia Commissio Biblica confirmavit in Annotatione de Interpretatione Scripturæ in Ecclesia.[49]

In populo Dei qui nunc est, in dies magis deprehendimus, ut verbis Amos prophetæ utamur, famem panis sitimque audiendi Verbum Domini (cf. Am 8, 11-12). Est necessitas vitalis minime neglegenda, cum a Domino ipso suscitetur. Ceterum, illud quoque est dolendum, quod non ubique hæc necessitas urget, vel quia Verbum Dei parum currit vel quia minus quam decet obsecundatur aditui Sacri Libri. Omnino est necesse opem ferre fidelibus, ut intelligant, quid Sacra Scriptura sit, cur adsit, quid fidei conferat, quomodo sit adhibenda; huic necessitati semper Ecclesia respondit maximeque nostra ætate, beneficio quattuor capitum, quæ in Constitutione Dei Verbum continentur.[50] Quæ ut cognoscantur, subsidiis a Magisterio et ab investigatioribus rei peritis præbitis, officium fit pernecessarium, quod nostris communitatibus incumbit.

Verbum Dei in Ecclesia interpretari: officium necessarium et arduum

16. Quod tam multi christifideles, in communitatibus aut privatim, tam impende Verbum Dei in Libro Sacro scrutentur, insignem Ecclesiæ locum offert, ut fideles doceat, quomodo Scripturam recte intellegant temporibusque accommodent. Quod his temporibus vel magis urget, nam contentio nova oritur inter Verbum Dei et scientias hominum, præsertim in investigatione philosophica, scientifica, historica. Agnoscimus sane veritates æstimabilesque divitias de Deo, de homine, de rebus, quæ ex hac Verbi hominumque cultuum contentione profluunt, iidemque suademus, ut iugiter colloquium de quastionibus novis conferatur. Ratio fidem interrogat vicissimque ab illa invitatur, ut operam consociet in veritate ac vita inveniendis, quæ divinæ Revelationi simulque hominum exspectationibus consonent.[51]

Non desunt tamen pericula, ne interpretatio fiat arbitraria aut reductiva, ut est cæca illa fundamentorum tuitio, quæ, cum ostendat desiderium fidei litteræ servandæ, tamen uno eodemque tempore ipsam textuum naturam ita neglegit et conculcat, ut non modo vehementer erret, sed etiam conflictiones gignat inutiles.[52] Neque alia desunt pericula, ut sunt interpretationes “ideologicæ”, ut ita dicamus, vel mere humanæ, fidei fulcimine destitutæ (cf. 2 Pt 1, 19-20; 3, 16), vel adeo contrapositiones et separationes inter verba scripta, quæ maxime Biblia testantur, et nuntium vivum et usum, quem fideles sua vita experiuntur. Itemque interdum difficulter agnoscitur officium Magisterii in ministerio Verbi Dei, non modo quod ad Biblia pertinet, sed circa ipsam Traditionem. In universum consideranti, videntur parum et male cognitæ regulæ illæ, principiis et humanis et revelatis constantes, quæ regunt interpretationem atque respondent naturæ et indoli Verbi, intra sæpta Traditionis ecclesialis et obœditionis Magisterio debitæ.

Post Concilium Vaticanum II et Magisterium posterius editum,[53]sunt aliqua intente et distincte ponderanda, ut perveniatur ad idoneam communicationem pastoralem: Scriptura enim, liber simul divinus et humanus, ita legi debet, ut recte idoneeque sensus historicus-litteralis atque sensus theologicus-spiritualis in unum coalescant.[54]Propterea, methodus historico-critica, quæ necessario requiritur ad emendatam exegesin, tamen erit opportune amplificanda ceteris formis indagationis.[55]Est sane inquirendum de Scripturæ interpretatione, sed ut perveniamus ad illius sensum plenum, oportet uti criteriis theologicis in Constitutione Dei Verbum confirmatis: “respiciendum est ad contentum et unitatem totius Scripturæ, ratione habita vivæ totius Ecclesiæ Traditionis et analogiæ fidei”.[56]Constat denique his temporibus esse neccesse, ut in re theologica et pastorali diligentius recogitetur, qua ratione communitates sint educandæ ad rectam fecundamque Sacræ Scripturæ, quatenus est Verbum Dei, intellectionem, quæ innitatur in mysterio crucis et resurrectionis Iesu Christi et vivat in Ecclesia.

“Aliis igitur verbis, –inquit Benedictus XVI Papa Nobis vehementer est cordi, ut theologi ita consuescant legere et amare Scripturam, ut Concilium, in Constitutione Dei Verbum voluit: videant nempe interiorem Scripturæ unitatem – cui his temporibus haud parum confert ‘exegesis canonica’ (quamvis adhuc timide in primordiis exsistat) – ut eam spiritaliter intellegant, non ut rem agant adventiciam similemque piæ ædificationi, sed ut interius immergantur in præsentiam Verbi. Officium gravissimum putamus aliquid in hanc sententiam agi, ut præter exegesin historico-criticam, cum ipsa et in ipsa, genuina quædam introductio præstetur in Scripturam vivam quatenus est Dei Verbum actuale”.[57]

Ita diligenter erit pensitandum quid rei conferre valeant Catechismus Catholicæ Ecclesiæ, multiplices imagines et traditiones quas Scriptura suscitat in vita populi Dei, scientiæ demum theologicæ et humanæ.

Coniuncte cum tam sedulo studio, non oblivioni ea divini Verbi interpretatio est tradenda, quæ fit, quoties Ecclesia congregatur ad divina mysteria celebranda. Qua in parte Prænotanda Ordinis Lectionum in eucharistica celebratione legendarum sic admonet: “Cum ex ipsius Christi voluntate novus Dei populus mirabili sit membrorum varietate distinctus, varia etiam sunt officia et munera quæ competunt cuique quoad Verbum Dei, ita ut ipsum Verbum fideles auscultent atque meditentur, illi vero soli exponant ad quos ex sacra ordinatione magisterii munus spectat, vel quibus idem ministerium committitur exercendum. Sic in doctrina, vita et cultu, Ecclesia perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit, ita ut volventibus sæculis, ad plenitudinem divinæ veritatis iugiter tendat, donec in ipsa consummetur Verbum Dei”.[58]

Vetus Novumque Testamentum una sunt eademque salutis dispensatio

17. Non licet undique absoluteque acquiescere in Scripturarum cognitione et usu, quales apud multos deprehenduntur. Etiam ob difficultates adhuc patentes, videntur interdum fideles reniti paginis Veteris Testamenti quæ, cum difficiliores habeantur, ad discrimen adducuntur, ne eliminentur aut ad arbitrium seligantur aut omnino refutentur. At, iuxta fidem Ecclesiæ, cum Testamentum Vetus pars haberi debeat Scripturæ christianorum, quæ una eademque est, perennes ipsius divitiæ agnoscendæ sunt una cum necessitudine, qua Testamenta inter se conectuntur.[59]Hinc profluit necessitas illa non amplius prolatanda, ut idonea præstetur educatio ad Vetus Testamentum christiane legendum. Qua in re nobis praxis liturgica est auxilio, quæ semper Veteris Testamenti proclamationem fundamentum habet plenæ Novi Testamenti intellectionis, quod ceterum ipse Iesus testatur, qui in castello nomine Emmaus “incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant” (Lc 24, 27). His insuper, in lectionibus liturgicis depromptis, velut iter invenitur utillimum deducens in aditum Sacri Textus plenum et plurifariam distinctum. Eius partes constant psalmo responsorio, quo invitamur in orationem et meditationem super verbis proclamatis, et similitudine argumentorum primæ lectionis et evangelicæ sequentiæ, qua unitas mysterii Christi delineatur. Pernotum est enim illud veterum doctorum: Novum in Vetere latet et in Novo Vetus patet.[60]

Huic verum illud accedit, quod S. Gregorius Magnus docuit: “Quod Testamentum Vetus promisit, hoc Novum exhibuit et quod illud occulte annuntiat, hoc istud exhibitum aperte clamat. Prophetia ergo Testamenti Novi Testamentum Vetus est et expositio Testamenti Veteris Testamentum Novum”.[61]

Quod autem ad Novum Testamentum pertinet, quod his temporibus, etiam Ordinum Lectionum atque Liturgiæ Horarum beneficio, magis est in consuetudine biblica assuetum, quamquam non est silentio prætermittendum, vim præcipuam Evangeliis esse, quæ propterea integre leguntur singulis triennis in ordine liturgico festorum dierum, quotannis vero in ordine feriarum; tamen non est oblivioni danda insignis Pauli Apostoli ceterorumque Apostolorum doctrina.[62]

Quæstiones

Caput I

1. Cognitio Verbi Dei in historia salutis

Quid norunt christifideles (in parœciis, communitatibus religiosorum, motibus) de Revelatione, Verbo Dei, Bibliis, Traditione, Magisterio? Valentne persentire diversos gradus quibus exprimitur sensus Verbi Dei? Intelleguntne Iesum Christum esse in centro Verbi Dei? Quæ necessitudo intercedit inter Verbum Dei et Biblia? Quæ facies huius necessitudinis difficilius intelleguntur? Quibus de causis?

2. Verbum Dei et Ecclesia

Quatenus aditus ad Verbum Dei incrementat vivam conscientiam de eo, quod membra Ecclesiæ, Corporis Christi sumus et quantum hæc conscientia provehit in authenticam missione ecclesialem? Quomod intellegitur necessitudo inter Verbum Dei et Ecclesiam intercedens? Inter Biblia et Traditionem, servaturne recta relatio in studios exegetico atque theologico, in congressionibus cum Libro Sacro? Catechesis fit ductu Verbi Dei? Catechesis effert, ut decet, valorem Sacræ Scripturæ? Quomodo percipiuntur auctoritas et officium Magisterii in Verbo Dei proclamando? Verbo Dei præbeturne genuinus fidei auditus? Quæ sunt partes illustrandæ et confirmandæ?

3. Monita fidei ab Ecclesia de Verbo Dei data

Qualis fuit constitutionis Dei Verbum receptio? Qualis autem receptio Catechismi Catholicæ Ecclesiæ? Quod munus præsertim spectat ad magisterium Episcoporum in apostolatu Verbi Dei? Quod est officium ministrorum ordinatorum, presbyterorum et diaconorum in Verbo proclamando (cf. LG 25.28)? Quæ relatio cogitanda est inter Verbum Dei et vitam consecratam ? Quo titulo Verbum Dei ingreditur formationem futurorum presbyterorum? Quibus monitis eget hodie populus Dei circa Verbum Dei, spectata maxime condicione et presbyterorum et diaconorum et hominum consecratorum et laicorum?

4. Biblia quatenus Verbum Dei

Quæ sunt causæ, quod christiani, qui nunc sunt, Biblia desiderant? Quid Biblia fidei conferunt? Quomodo excipiuntur ab hominibus non christianis? Quo autem modo a viris doctis? Licetne sermo fieri de aditu semper correcto ad Verbum Dei? Quæ vitia sunt imprimis diffusa? Quomodo intellegitur donum inspirationis et veritatis Scripturæ ? Habeturne ratio sensus spiritualis Scripturæ, utpote eius, qui sensus sit ultimus quem Deus intendit? Quomodo excipitur Testamentum Vetus? Si Evangelia frequentius leguntur, licetne affirmari, Ea satis legi et intellegi? Quæ paginæ ‘difficiliores’ in Bibliis hodie videntur esse, ut ipsis occurratur?

5. Fides in Verbum Dei

Qui sunt habitus credentium coram Verbo Dei? Eius auditio fit magna fide et illud sibi proponens, ut fidem generet? Quibus causis homines inducuntur ad Biblia legenda? Possuntne indicari criteria discretionis circa exceptionem Verbi credentem?

6. Maria et Verbum Dei

Cur Maria mater et magistra est in audiendo Verbo Dei? Quomodo Maria Verbum exceptit atque vixit? Quomo maria speculum esse potest christiani, qui Verbum Dei audit, meditatur, vivit?

Caput II

Verbum Dei in vita Ecclesiæ

Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad quæ misi illud. (Is 55, 11).

De Verbo Dei Ecclesia nascitur et vivit

18. Confitetur Ecclesia se iugiter vocari et generari a Verbo Dei. Propterea, ut illud in amore et vigore proclamare valeat, imprimis et constanter Verbum “religiose audit[63]idemque, stupore intime perculsa, in fide humiliter fidenterque suscipit, proinde atque Maria, quæ ob id a Domino Ecclesiæ proposita est in exemplum, quod audit Verbum et custodit (cf. Lc 1, 38).

In hoc prospectu adhæsionis Verbo, communitas christianorum Sacræ Scripturæ occurrit. “In sacris enim libris Pater qui in cælis est filiis suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert”.[64] Ergo, Sacra Scriptura in corde et in manibus Ecclesiæ versatur tamquam “epistula omnipotentis Dei ad creaturam suam?”,[65] proinde atque liber vitæ, obiectum illius altissimæ venerationis, qua analogice utitur in ipsius Christi Corpus.[66] In Scripturis Ecclesia detegit quod consilium de se Deus gerat, similiterque de hominibus deque rebus omnibus. Proinde, “eas una cum Sacra Traditione semper ut supremam fidei suæ regulam habuit et habet”, easque excusse proclamat iisdemque occurrit prout sunt “animæ cibus, vitæ spiritualis fons”.[67]

Christifidelis ab Ecclesia Biblia sumit, ea cum Ecclesia legit, idem cum eis sentit et vult; quæ cum faciat, in supremum finem intendit omnis Verbi aditus, sicut Iesus docuit nos: ut impleatur voluntas divina in vita fidei, spei, caritatis plena, in sequela Magistri (cf. Lc 8, 19-21).

Verbum Dei Ecclesiam per totam historiam eius suffulcit

19. Indesinenter fit, ut populus Dei vim a Verbo hauriat: inde a temporibus, quibus propheta populum alloquebatur, Iesus multitudines et discipulos docebat, apostoli primævam communitatem instituebant, usque ad nostram memoriam. Huic rei est igitur sedulo studendum, qua ratione Sacræ Scripturæ præsentia, maxime in Bibliorum attestatione, denotet multiplices mundi bilbici et historiæ ecclesiasticæætates.

Ita enim, ætate Patrum, Scriptura fuit velut cor et fons, unde hauriretur theologia, spiritualitas, vita pastoralis. Patres enim sunt magistri invicti, qui docuerunt Scripturam ‘spiritaliter’ legere; quod, ubi genuine fiat, ‘litteram’, seu verum sensum historicum, non tollit, sed potius facultatem tradit litteram quoque in Spiritu legendi. Apud magistros enim Mediæ, quæ dicitur, Ætatis, Sacra Pagina fuit fundamentum theologicæ speculationis, ideoque, ut aditus eius percommode fieret, ipsi doctrinam de quattuor sensibus (de littera, allegoria, tropologia, anagogia) elaboraverunt;[68] iuxta veterum hereditatem, est Lectio Divina forma orationis monachorum; Scriptura, ceterum, est velut fons artificum inspirationis eademque populo traditur tot formis prædicationis et pietatis popularis.[69] Ætate, quæ moderna dicitur, spiritus criticus, progressio scientiarum, divisiones christianorum et labor, inde oriens, œcumenicus sollicitant, non sine difficultatibus aut dissensionibus, emendatiorem aditus viam æque atque aptiorem intellectionem eius Scripturæ mysterii, intra sæpta Traditionis. Nostra vero ætate, auctore maxime Concilio Vaticano II, renovationem molimur, cuius cor et medulla Dei Verbum sit.

Iuxta multiplicitatem historicarum formarum, ponenda est etiam geographica quædam multiplicitas. Nam Verbum Dei, imprimis ob continuam necessitudinem cum Bibliis, diffunditur et evangelizat omnes ecclesias particulares in quinque continentibus constitutas, in ipsarum vero culturam sensim sine sensu introducitur, donec fiat anima quæ fidem tot populorum vivificet atque solum et fundamentum communionis in Ecclesia, testimonium inexhaustum divitiarum mysterii quod continet, fons perennis inspirationis et transformationis in culturis hominum societatibusque peragendæ.

Verbum Dei, Spiritus Sancti operante virtute, totam Ecclesiæ vitam permeat atque animat

20. Spiritus Sanctus, qui deducit Ecclesiam in omnem veritatem (cf. Io 16, 13), cum doceat verum divini Verbi sensum, adducit demum ad occursum revelatum cum Verbo ipso, Filio Dei, Iesu Nazareno, qui Patrem revelat. Spiritus est anima et interpres Sacræ Scripturæ, quæ Verbum Dei est scriptioni traditum, ex ipsius Spiritus inspiratione. Propterea “Sacra Scriptura eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda et interpretanda”[70] est. Ecclesia igitur, Spiritu Sancto duce, “ad profundiorem in dies Scripturarum Sacrarum intelligentiam assequendam accedere satagit”,[71] ut filios suos pascat præsertim studio sanctorum Patrum tum Orientis tum Occidentis, investigatione exegetica et theologica, confessorum sanctorumque vita.

Permagnum est in hac re documentum in parte Prænotanda Ordinis Lectionum Missæ traditum: “Ut autem Verbum Dei id revera operetur quod in auribus sonat, actio requiritur Spiritus Sancti, quo inspirante et adiuvante, Verbum Dei actionis liturgicæ fit fundamentum et totius vitæ norma atque subsidium. Ipsius ergo Spiritus operatio totam actionem liturgicam non tantum prævenit, comitatur et subsequitur, sed cuiusque cordi ea omnia suggerit (cf. Io 14, 15-17.25-26; 15, 26-16, 15) quæ in Verbi Dei proclamatione pro universo fidelium cœtu pronuntiantur, et dum omnium coagmentat unitatem, charismatum quoque diversitatem refovet et multiplicem operationem extollit”.[72]

Communitas ergo christianorum, Verbo Dei deducta, Spiritus Sancti virtute operante, cottidie ædificatur, cum suscipiat donum illuminationis, conversionis, consolationis a Spiritu per Verbum communicatum. “Quæcumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus” (Rm 15, 4).

Ergo primum fit Ecclesiæ officium, ut fideles adiuvet, qui intellegant, quid sit aditus Verbi Dei sub ductu Spiritus Sancti, qua ratione præsertim in Scriptura spiritaliter legenda efficiatur, quonam sensu Scriptura, Traditio, Magisterio, virtute Spiritus interius in unum coalescant, qui habitus denique requiratur in fidele, qui quidem ipse deducitur a Spiritu Sancto, quem in Baptismo et in sacramentis accepit. Hæc enim docet Petrus Damascenus: “Qui experimento novit Scripturarum sensum spiritalem, probe cognoscit quod significatio locutionis simplicissimæ Scripturarum illiusque magis singulariter sapientissimæ unum constituunt, atque ad hominis salutem spectant”.[73]

Multipliciter Ecclesia Verbo alitur

21. “Omnis ergo prædicatio ecclesiastica sicut ipsa religio christiana Sacra Scriptura nutriatur et regatur oportet”.[74] Impletur enim, orationibus prosperatum, Pauli auspicium “ut sermo Domini currat et glorificetur” (2 Th 3, 1) aliter alibi, prout exprimitur Ecclesiæ vita. Qui processus eget fidei attentione, apostolica deditione, cauta pastorum cura, fecunda et assidua, quæ a mutuis experientiis libenter discat. Actio pastoralis biblica, vel potius actio pastoralis iugiter a Bibliis nutrita, postulatur his temporibus ab omni communitate in Ecclesia constituta.

In hoc prospectu unitatis et mutuæ cooperationis, agnoscenda prosperandaque est divini Verbi alacritas quæ ad nos pervenit et in qua est fundamentum totius actionis pastoralis ab Ecclesia navatæ: Verbum Dei proclamatum et auditum, postulat fieri Verbum in Liturgia atque in sacramentis Ecclesiæ celebratum, ut hac ratione, experimento communionis caritatis missionis, causa fiat vitæ secundum Verbum agendæ.[75]

a. In liturgia et in oratione

22. “Clare appareat in Liturgia ritum et verbum intime coniungi”.[76]Præterquam in oratione singulorum et communitatum, Ecclesia didicit præsertim in oratione liturgica loquentem Deum invenire et excipere. Sacra enim Scriptura res est liturgica et prophetica: nam Spiritus Sanctus non proinde librum scriptum, quam eventum, qui est Christus, proclamat et attestatur. Quod quidem prosperavit diffusionem cognitionis et amoris Scripturarum. Indesinenter vero viam persequimur, ut litteram et spiritum Concilii Vaticani II de Verbo in liturgia adhibendo perficiamus. Necesse est conatus fiant renovandi qualitatem quantitatemque, fideles monendo et cum eis meditando super certis quibusdam Concilii indiciis.

Ad hoc vero propositum illud est fundamentum semper commemorandum: Christus “præsens adest in verbo suo, siquidem ipse loquitur dum sacræ Scripturæ in Ecclesia leguntur”.[77] Ita “Maximum est sacræ Scripturæ momentum in Liturgia celebranda”.[78] Nobis igitur, his rebus edoctis, præcipue erit intendendum in omne genus aditum Verbi Dei in liturgia efficiendum, proinde atque: in Eucharistia (diebus dominicis), in sacramentis, in homilia prædicanda, in anno liturgico, in liturgia horarum, in sacramentalibus, in multifariis formis pietatis popularis, in catechesi mystagogica.

Eucharistiæ, quæ est “mensa tam Verbi Dei quam Corporis Christi” intime coniunctorum,[79] locus princeps tribuendus est, præsertim die dominica: “Locus insuper præoptatus illa est, ubi annuntiatur communio atque constanter frequentatur”.[80] Illud quoque non est neglegendum: ingenti christifidelium multitudini esse Missam die dominica celebratam locum principem ad occurrendum Verbo Dei, quod illic tantum adhuc conveniunt. Quæ causa esse debet sinceræ pastorum alacritatis, ut animo veraci et læto celebrent atque vivant aditum Verbi in Eucharistia dominicali celebranda.

Re quidem ipsa, maxima cura erit in liturgia Verbi impendenda, in Eucharistia præsertim et in quovis alio sacramento, clare distincteque textus proclamando, homiliam recitando, quæ imago Verbi fiat lucida et adhortationis plena, vitæ historiæque interpretationem fide collustratam prosperando, orationem universalem seu fidelium eiusmodi præstando, quæ laude gratiarum actione petitione Deo, qui locutus est, idonee respondeat. Peculiari autem ratione est intendendum perinde in Ordinem Lectionum Missæ[81]atque in Officium Divinum persolvendum. His maxime temporibus non est amplius prolatanda necessitas illa, qua cogimur, ut fidelibus vias muniamus, quibus aptius faciliusque ad hæc velut flumina divini Verbi fecundissima accedant.

b. In evangelizatione et in catechesi

23. “Eodem autem Scripturæ verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe prædicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in qua homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit”.[82]Sicut Ioannes Paulus II ait: “evangelizationis imprimis opus atque catechesis vivificatur attento verbi Dei auditu”.[83] Qui fructus est pulcherrimus, ex quot Concilium Vaticanum II edidit. Pergendum tamen est iter idemque amplificandum et virtutibus ditandum, certitudinibus renovandis, officiis præstandis. Novit enim Ecclesia, sibi, cum in donum acceperit Verbum Dei, quo thesauro nihil maius esse potest, officium omnium maximum esse suscipiendum: ut illud omnibus donetur.[84] Merito igitur, exempli gratia, aliquas hic partes commemorabimus ministerii Verbi, primo nuntio et catechesi comprehensi, in cursu anni liturgici, in itinere christianæ initiationis, in formatione permanente.[85]

Ad hunc vero finem, considerandum erit, quotuplex sit Verbi communicatio simulque erit ratio habenda necessitatum semper renovatarum, quas fideles animadvertunt pro multiplicibus ætatis vitæ, spiritus, educationis, societatis condicionibus in quibus versantur, iuxta indicia in Directorio Generali pro Catechesi et in Directoriis catechisticis Ecclesiarum localium.[86] Qua in re, pietas popularis ope divini Verbi, unde sæpe haurit, erit recte illuminanda, purificanda, extollenda. Peculiare vero momentum tribui oportebit iis omnibus subsidiis, quibus Verbum Dei in Ecclesia traditur, quorum aliqua superius sunt commemorata: Ordines Lectionum, Liturgia Horarum, Catechismi, Celebrationes Verbi, etc.

Gravem partem agit in evangelizatione aditus Sacræ Scripturæ expeditus. Qui simul et finis est primarius: “Catechesis hac ratione esse debet ‘authentica introductio ad ‘lectionem divinam’, id est ad lectionem Sacræ Scripturæ peractam ‘secundum Spiritum,’ qui habitat in Ecclesia”,[87]et rei centrum: nam catechesis “sententiis, spiritu, rationibus biblicis et evangelicis [...] per assiduum textuum ipsorum usum”[88] imbuatur penitusque pervadatur oportet.

Propter momentum quod imprimis in animis educandis habet, extollenda est Scripturæ traditio in scholis, præsertim in prælectionibus de religione habendis. In his latissime patet etiam Catechismus Catholicæ Ecclesiæ, tamquam validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione, firma regula ad fidem docendam.[89]Cuius finis non est ut in locum biblicæ catecheseos substituatur, sed ut eius formam expleat et constituat in Ecclesia visione undique perfecta et absoluta.

Verbum Dei omnibus hominibus est nuntiandum, non iis exceptis, qui litteras ignorent, ad quem finem est omnino adhibenda multiplicitas subsidiorum communicationis, quæ nunc sunt. Quamobrem, ad ministerium divini Verbi efficax necessario postulatur ut maximus fructus percipiatur a plurifariis communicationis socialis instrumentis, fecunda peritia hisque temporibus pari adhibendis.

Post insignes in cultura et societate mutationes effectas, necessario postulatur, ut catechesis conferat ‘paginis Scripturæ difficilioribus’ explanandis, in regione historiæ, scientiarum quæstionum ad mores pertinentium, ut solutionem præmonstret idoneam certis quibusdam imaginibus, quibus Deus, vir mulierque, mores, præsertim in Testamento Vetere depinguntur.

c. In exegesi et in theologia

24. “Ideoque Sacræ Paginæ studium sit veluti anima Sacræ Theologiæ”.[90] Fructus considerantes, quos post Concilium Vaticanum II in hac provincia percepimus, sine controversia Dominum laudamus, qui gratiam sui Spiritus veritatis nobis dono dedit. Ceteroquin, cum tabernaculum suum in nobis Dei Verbum posuerit (cf. Io 1, 14), nemimi est dubium, ab ipso nos Spiritu induci in meditatione de novis viis quas Verbum cogitet in hominibus, qui nunc sunt, muniendas, dum Ipsum nos incitat ad oppetendas exspectationes et provocationes, quibus homines his temporibus Verbum lacessant.

Ut exemplis utamur, hæc nobis hodie momento prædita esse videntur: officium exegetis et theologis incumbens, ut studium et explanationem Scripturarum offerant iuxta Ecclesiæ sententiam, Scripturæ Verbum intra sæpta vivacis Traditionis interpretantes et proponentes, vicissimque, secuti pretiosum Patrum exemplum, indiciis respondentes Magisterii, cui opem ferant fideliter et scienter in munere suo explendo.[91]

In hac vero parte, expedit attentionem colligere in prospectu suo tempore in Decreto Optatam totius delineato, de tradenda theologia deque viis idoneis ad pastores theologia imbuendos apparandis. Præscripta vero Decreti magna ex parte adhuc exspectant, ut in usum convertantur. Attamen, ea quæ illic, principio argumentis biblicis tributo, disputantur, iter delineant, quod, in investigando atque in docendo, aptam rerum compositionem præstare potest et in presbyteris, et ex repercussu in populo Dei. Si hanc Concilii monitionem recuperaverimus, magno profectui ipsi Verbo Dei erit in docendis multiplicibus disciplinis theologicis nostræ ætati aptando, eidemque semper cum auditu culturæ[92] fecunde disserenti.

Peculieriter autem erit intendendum in necessitudinem quæ intercedit inter divinam Revelationem et cogitata atque vitam hominum qui nunc vivunt. In hac parte officium est meditationis Verbo Dei illuminatæ et super inclinationibus quæ in moderna anthropologia deprehenduntur, et de relatione rationis fideique, quæ binæ quasi pennæ videntur quibus veritatis ad contemplationem hominis attollitur animus”,[93]quibus simul viis transmittitur una illa veritas quæ de Deo descendit; itemque cogitandum erit de dialogo inter magnas religiones fovendo, quo acrius iustitia et pax in mundo, nomine Dei, regnent.

Communitas vero christianorum exspectat sedulo sibi opem ferri a studiorum prudentibus, qui “aptis subsidiis” operam dent, ut divini Verbi administri possint plebi Dei “Scripturarum pabulum fructuose suppeditare, quod mentem illuminet, firmet voluntates, hominum corda ad Dei amorem accendat”.[94]

d. In vita credentis

25. “Ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est”.[95]“Quapropter […] omnes (clericos simulque laicos) [...] assidua lectione sacra atque exquisito studio in Scripturis hærere necesse est”.[96]

Inter facies pulcherrimas et fecundissimas Vebi Dei currentis in populo suo, iuxta progressum in catechesi, adest profectus spiritualis. Hæc est enim suprema christifidelis vocatio, ut Scripturam adeat, oret, vivat. “Ad eam iam fideles singuli ac communitates ipsæ crebro decurrunt”, sicuti Ioannes Paulus II memorat.[97]Sed numerus eorum est augendus et aditus aptius respondere debet propositis Verbi, secundum ministerium Ecclesiæ. Ut spiritualitas Verbi genuina fiat, meminerimus autem oportet “orationem concomitari debere Sacræ Scripturæ lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et hominem; nam illum alloquimur, cum oramus; illum audimus, cum divina legimus oracula”.[98]Quod Sanctus Augustinus confirmat, cum dicat: “Oratio tua locutio est ad Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris”.[99]Qua re inducimur in considerationem quarundam rerum, quæ primariæ et præoptandæ videntur esse.

Ante omnia, Verbum Dei adire debemus in spiritu paupertatis, perinde interius atque exterius, eoque respondentes Verbo Dei plene, “quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (2 Cor 8, 9); qui habitus ergo eadem nititur ratione, qua Iesus Patris Verbum audiens nobis nuntiabat, rebus perfecte contemptis, semper paratus evangelizare pauperibus (cf. Lc 4, 18). “Magno nobis est gaudio Biblia ab humilibus et pauperibus contrectari, qui, ex spiritu et exsistentia consideranti, lucem interpretationis et his temporibus accommodationis vividiorem offerre possunt, quam lumen quod a doctrina nimis confidente provenit”.[100]

Excusse promovenda est imprimis consuetudo illa Scripturarum, quæ a primæva christianitate Ecclesiam adhuc comitata est quæque Lectio Divina nuncupari solet, cuius articuli distncti: lectio, meditatio, oratio, contemplatio.[101]Originem sane et quasi domicilium in usu monachorum habuit; Spiritus vero, Magisterio operante, eam proinde sacerdotibus huius ætatis proponit[102]atque communitatibus parœcialibus, motibus ecclesialibus, familiis, iunioribus.[103]Sic enim scripsit Ioannes Paulus II: “Convenit ante omnia ut Verbi auditio fiat vitalis "congressio", secundum vetustam semperque validam lectionis divinæ traditionem, quæ biblicis ex sententiis sinit vivam colligere vocem quæ nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat”;[104]“adhibitis recentioribus viis, attente modo ponderatis, pariter nostræ ætati euntibus”.[105]Præsertim, Sanctus Pater Benedictus XVI hortatur iuniores, ut “assuescant Bibliis, eadem in promptu semper habentes, ut nautarum pyxidi similia, quod iter teneant ipsis indicent”.[106]Omnesque autem monet: “Assidua sacræ Scripturæ lectio, cum oratione, perficit intimum illud colloquium, ubi, legentes audimus loquentem Deum, orantes Ei respondemus, corda nostra fidenter aperientes”.[107]

Lectio in popolo Dei, res scilicet nova, postulat in presbyteris, religiosis vitæ consecratæ, christifidelibus laicis, educationem illuminatam, patientem, perpetuam, ut inter se communicent atque conferant experimenta Dei ab audito Verbo causata (collatio).[108]Sit ergo Verbum Dei fons primarius, unde inspiratio oriatur vitæ spiritualis in diversis communitatum negotiis proinde atque in exercitiis spiritualibus recessibusque, in devotionibus atque experientiis religiosis. Propositum significans (idemque criterium veritatis) est, ut homo ita maturus fiat, qui Verbum in sapientia per se legat, idonee instructus ad res christiane discernendas, ut “rationem de ea”, quæ in ipso est “spe” offerre valeat (cf. 1 Pt 3, 15) semperque sit paratus ad testimonium christianum perhibendum atque expeditus in via sanctitatis. Sic enim Sanctus Cyprianus, qui sententiam Patrum communem repetit, nos monet: “Sit tibi vel oratio adsidua vel lectio. Nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum”.[109]

Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis” (Ps 119, 105). Dominus amat vitam Verboque suo totam credentium vitam illuminare, gubernare, confirmare vult semper, in negotiis, in gaudio, in dolore, in otio, in officiis familiaribus et socialibus, in omnibus denique adiunctis et prosperis et adversis, ut cuncti omnia probantes, quod bonum sit teneant (cf. 1 Th 5, 21), voluntatem ita Dei agnoscentes et facientes (cf. Mt 7, 21).

Quæstiones

Caput II

1. Verbum Dei in vita Ecclesiæ

Quod momentum tribuitur Verbo Dei in vita nostrarum communitatum et fidelium nostrorum? Quomodo Verbum Dei fit cibus christianorum? Estne periculum, ne religio christiana deiciatur in religionem libri? Qua veneratione et familiaritate fideles Verbo Dei utuntur diebus dominicis in vita personali et communitatum? Qua vero veneratione et familiaritate utuntur eo diebus feriatis? Qua denique in potioribus anni temporibus?

2. Verbum Dei in formatione populi Dei

Quæ incepta efficuntur ut doctrina integra et plena de Verbo Dei nostris communitatibus et singulis fidelibus tradatur? Futuri presbyteri, homines consecrati, ii, quibus ministeria in communitate sunt commissa (catechistæ, etc.), suntne præditi apta et iugiter renovata formatione ad actionem pastoralem biblice animandam? Suntne incepta pro formatione laicorum permanente?

3. Dei Verbum, Liturgia, oratio

Qua ratione fideles accedunt ad Sacram Scripturam in oratione liturgica et in precibus privatis? Quæ necessitudo percipitur inter liturgiam Verbi et liturgiam eucharisticam, inter Verbum in Eucharistia celebratum et omnium dierum vita christianorum? In homilia resonatne genuine Verbum Dei? Quas manifestat necessitates? Auditio Verbi Dei comitatur sacramentum reconciliationis? Liturgia Horarum celebratur ut auditio divini Verbi cum eoque dialogus? Consuetudo celebrandi liturgiam horarum extenditur etiam ad populum Dei fidelem? Possumusne affirmare, populo Dei esse satis occasionum ut Biblia attingat?

4. Verbum Dei, evangelizatio et catechesis

Concilio Vaticano II et magisterio catechetico Ecclesiæ illuminati, quas res positivas, quas vero incertas et dubias deprehendimus in relatione inter Verbum Dei et catechesim? Quomodo pertractatur Verbum Dei in diversis formis catecheticis (in initiatione et in formatione permanente)? Verbo Dei in communitatibus tribuiturne satis attentionis et studii? Ubi tribuatur, qua ratione hæc perficiuntur? Quomo diversæ hominum ætates (parvuli, adulescentuli, iuvenes, adulti) Bibliis initiantur? Suntne cursus introductorii in sacram Scripturam?

5. Verbum Dei, exegesis et theologia

Verbum Dei estne anima studii exegetici et theologici? Servatur apte eius natura Verbi revelati? Investigationem scientificam animatne et fulcit præcomprehensio in fide? Quibus solet viis aditus ad Textum fieri? Quam partem agit elementum biblicum in elaboratione theologica? Deprehenditur fervida diligentia in actionem pastoralem biblicam in communitate perganedam?

6. Verbum Dei et vita credentis

Qualiter Sacra Scriptura occurrit vitæ spirituali populi Dei fidelis? Vitæ autem clericorum? Hominumque consecratorum? Fidelium denique laicorum? Deprehenditur spiritus paupertatis et fiduciæ, cuius plena fuit Maria in cantico, quod fecit: Magnificat anima mæa? Cur studium conquirendia bona carnalia impedit auditionem Verbi Dei? Utrum Verbum Dei in Eucharistia et in ceteris celebrationibus liturgicis in validioribus an in debilioribus ponitur momentis pro fide communicanda? Cur nonnulli christiani nullo fervore aut studio erga Biblia comprehenduntur? Soletne Lectio Divina haberi? Quibus formis? Quibus rebus prosperatur, quibus vero impeditur?


Caput III

Verbum Dei in missione Ecclesiæ

Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetæ Isaiæ; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: ‘Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissione,prædicare annum Domini acceptum’. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Cœpit autem dicere ad illos: ‘Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris’” (Lc 4, 16-21).

Missio Ecclesiæ est, ut Christum proclamet, Verbum Dei incarnatum

26. “Sese alere Verbo, ut inde quis ‘servus Verbi’ sit, in evangelizationis officio: hoc sine dubio præcipuum quoddam Ecclesiæ exsistit munus, dum novum ingreditur millennium”.[110] Ad hoc postulatur sequela Magistri, illud animadvertendo, quod velut in corde Verbi eius est evangelium Regni Dei (cf. Mc 1, 14-15) verbis et operibus, testimonio vitæ et doctrina. Regnum Dei, ex quo Verbum Dei funditur, regnum est veritatis et iustitiæ, caritatis pacisque cunctis hominibus oblatum. Ecclesiæ, cum prædicet Verbum, particeps fit in Regno Dei ædificando, cuius progressionem collustrat quodque humano generi in salutem proponit. Evangelium Regni est præconium prædicandum in omnes fines terræ (cf. Mt 28, 19; Mc 16, 15). Evangelio nuntiando et audiendo veracitas fidei comprobatur.

Væ enim mihi est, si non evangelizavero!” (1 Cor 9, 16): hæc Pauli verba resonant hodie vehementerque urgent, eaque christianis fiunt non mera cognitio sed potius vocatio ad ministerium Evangelii pro bono mundi. Nam, sicut Iesus docet: “Messis quidem multa” (Mt 9, 37) variaque est, cum complures numquam Evangelium audiverint, præsertim in Africa et in Asia, complures vero Evangelium sint obliti, complures denique Evangelium sibi nuntiari exspectent.

Ut verum fateamur, non obices defuerunt, qui populum Dei prohiberent a Domino audiendo. Nonnullis in regionibus, etiam ob difficultates nummarias, ipse Scripturæ textus deest, neque præsto sunt ullæ conversiones eius in vernaculos sermones, qua re diffusio Verbi valde impeditur. Quibus omnibus et illud accedit, quod sectæ impedimento sunt rectæ interpretationi. Verbum portare missio est audax, ad quam explendam necesse est alte ex animoque cum Ecclesia sentire.

Inter ea quæ maxime postulantur, primum est confidere Verbo, utpote cui potestas sit audientium corda convertendi. “Vivus est enim Dei sermo et efficax [...] et discretor cogitationum et intentionum cordis” (Heb 4, 12). Proximum autem est Verbo Dei nuntium et testimonium perhibere proinde atque fonti unde conversio, iustitia, spes, fraternitas, pax promanant; quod quidem his temporibus præsertim persentitur et æstimatur. Tertium denique est sinceritas, audacia, spiritus paupertatis, animi constantia, affabilitas eius, qui ministerium Verbi gerit.

Proposita de educatione ad nuntium perferendum a Paulo VI in Adhortatione Apostolica Evangelii Nuntiandi data, nullo pacto exoleverunt. Litteræ vero Encyclicæ Deus caritas est Summi Pontificis Benedicti XVI peropportune in luce collocant, caritatem artissime divino Verbo nuntiando atque sacramentis celebrandis esse coniunctam devinctamque.[111]Quisquis enim Verbum Dei, qui caritas est, acceperit, non poterit Verbum vere annuntiare, nisi caritatem exerceat, in opere iustitiæ et dilectionis. In hanc sententiam, qua missio Verbum Dei evangelizans comprehenditur, vix ibi delineantur brevique comprehenduntur insignia quædam proposita et officia, in quæ sit intendendum.[112]

Sic enim divus Augustinus scribit: “hæc summa est, ut intellegatur Legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio: rei qua fruendum est, et rei quæ nobiscum ea re frui potest. [...] Hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro nostra salute per divinam providentiam dispensatio temporalis […] Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non ædificet istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit”.[113]

Verbum Dei omnibus in promptu semper esse debet

27. Sibi perinde vindicat Ecclesia libertatem Verbum Dei nuntiandi eadem, quæ fuit Apostolis, fiducia (cf. At 4, 13; 28, 31) simulque, ad ipsius mentem, “Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet”.[114]

Quod his temporibus requisitum simul et obiectum primarium missionis esse cognoscimus. Attamen, plane confitendum est, maximam christianorum partem, neglectis impensissimis precibus, Scripturis minus effective et personaliter uti, qui autem utantur, eos dubitationibus haud parvis æstuare de theologia et methodo propter communicationem adhibendis. Periculum est, ne occursus Scripturarum non locus communionis in Ecclesia, sed aut res arbitrio singulorum obiecta aut privata devotio fiat haud dissimilis tot aliis in Ecclesia. Necessario igitur oportet, pastores Verbum firme atque credibiliter promoveant.

Quod secum fert necessitatem peculiaria consilia et incepta moliendi, ut sunt plena Scripturarum commendatio in cœptibus pastoralibus, una cum opere pastoralis biblicæ in omni diœcesi, Episcopo præside, constituendo, ut recte in actum convertatur Scriptura quæ præsens adest in insignibus Ecclesiæ actionibus, utque formæ directi occursus opportunæ offerantur, præsertim itineraria lectionis divinæ pro iunioribus et adultis. Quæ omnia facientibus, curandum erit, ut in divino Verbo innitatur et manifestetur communio illa, quæ inter sacerdotes et laicos, atque inter parœcias, communitates vitæ consecratæ, motus ecclesiales intercedit.

Ad hunc finem, utiliter apparabitur ministerium apostolatui biblico separatim addictum in ambitu diœcesano, metropolitano, nationali, ut idoneis subsidiis consuetudinem Scripturarum diffundat,[115] ut excitet in laicis motum biblicum, ut curet formationem eorum, quibus auditionis vel Evangelii cœtus animandi committi debeant, iuniores peculiari prosequens diligentia atque itineraria fidei cum Verbo Dei etiam advenis immigrantibus iisque omnibus, qui adhuc veritatem quærunt, proponens.

Optimo autem iure Fœderationem Biblicam Catholicam omnium gentium commemorabimus, quæ, constructa a Paulo VI ad exsequendum moderamina de Verbo Dei a Concilio Vaticano II expressa, ab anno 1968 viget et operatur. Cuius Consociationis fere omnes Episcoporum Conferentiæ membra sunt ideoque eius propagines in universas orbis terrarum regiones se extendunt. Propositum vero illud est, ut Scripturæ textus in multas variasque linguas conversus diffundatur, ut homines simplices instituantur ad præcepta eius cognoscenda et vivenda. Hac in parte, monendum est, ut versiones accurate perficiantur, quæ, pro pastorali episcoporum cura, in usum liturgicum acceptabiles fiant. Ipsæ communitates curabunt, Biblia pretio modico diffundenda.

Præterea in divino Verbo tradendo, servato sapienter modo, valde concedendum erit methodis novisque formis loquelæ et communicationis ut sunt: radiophonum, teleorama, theatrum, cinematographeum, musica et cantiones, ipsaque nova media, ut sunt Disculi Compacti seu CD, Disculi Visionis Digitalis seu DVD, interrete etc.[116]

In hac via, quam Verbum Dei in populum currit, munus suum habent personæ a vita consecrata, quæ, instante Concilio Vaticano II, oportet “Sacram Scripturam quotidie præ manibus habeant, ut divinarum scripturarum lectione et meditatione eminentem scientiam Iesu Christi (Ph 3, 8) ediscant”,[117]utque renovato ardore suscipiant officium sibi commissum curandi educationem et evangelizationem pauperum maxime et minimorum atque inopum abiectorumque. Sicut Patres Ecclesiæ censent, textus Scripturæ cottidianæ ‘ruminationi’ subiciendus est. Ad mentem divi Ambrosii, cum quis divinas Scripturas legendas suscipit, Deus denuo cum ipso in paradiso terrestri deambulat.[118] Ioannes Paulus II autem hæc affirmabat: “Primus omnis spiritalis (vitæ) christianæ fons est Dei Verbum. Cum Deo vivente singularem necessitudinem ipsa alit cumque eius salutifera voluntate et sanctificante. Qua de causa iam ab ipso vitæ consecratæ Institutorum ortu, maxime vero monasticæ vitæ, plurimi æstimata est semper lectio divina. Eius quidenm beneficio transit Dei Verbum in vitam supra quam lumen iacit sapientiæ quæ Spiritus est munus”.[119]

Verbum Dei, gratia communionis inter christifideles diffusa

28. Hoc est in maximis propositis actionis pastoralis Ecclesiæ considerandum. Duæ sunt enim partes essentiales, quibus christifideles omnes in Christo unum sunt: Verbum Dei atque Baptismus. Necesse est igitur, ut iter œcumenicum, principium his veritatibus tribuens, pergat provocationes, quibus lacessitur, oppetere propter plenam illam unitatem, quæ nonnisi Verbi fontes repetat Traditione ecclesiali collustrandi, integrum occursum Christi atque fratrum præstare poterit.[120] Iesus valedicens in cænaculo id maxime collustrat, hanc unitatem in testimonio esse Verbo Dei, quod Dominus donavit, perhibendo (cf. Io 17, 8).

Auditio Verbi Dei præbet ergo velut faciem œcumenicam numquam neglegendam. Læti ceterum persentimus, esse Biblia his temporibus velut locum præcipuum, quo Ecclesiæ communitatesque christianorum conveniant ad preces fundendas et colloquium mutuo conferendum. Iuxta moderamenta a Concilio Vaticano II proposita, cooperatio fit, ut in versionibus œcumenicis Textus Sacrus diffundatur.[121]Post Concilium, Magisterium Ecclesiæ huic rei sæpe et excusse contulit.[122]Quod si hoc Magisterium perlegatur attente et singulis adiunctis componatur, exspectandum est, ut monita dilucida et incitamenta proveniant, ad iter unitatis impensius pergendum. Hæc enim Summus Pontifex Benedictus XVI affirmat: “Audire Verbum Dei officium est primarium in opere œcumenico, quod navamus. Non enim nos unitatem Ecclesiæ facimus aut construimus. Non Ecclesia se ipsa facit neque de se ipsa vivit, sed de Verbo, quod procedit de ore Dei. Ut audiamus simul Verbum Dei; ut exerceamus lectionem divinam Scripturæ, quæ sit lectio orationi coniuncta; ut Dei Verbi novitate, quæ non inveterascit neve consumitur, nos sinamus percelli; ut vincamus nostram surditatem, ob quam non audimus verba nostris præiudicatis opninionibus placitisque non concinentia; ut audientes studio vacemus in communione cum christifidelibus omnium generationum, quæ fuerunt; ut hæc omnia igitur faciamus, est velut iter percurrere necessarium, ut perveniamus ad illam fidei unitatem, quæ responsum exsistit Verbo audito præbendum”.[123]

Verbum Dei collustrat dialogum inter religiones

29. Hæc provincia immnensa, quamvis semper Ecclesiam totius historiæ consuetudine occupaverit, tamen his temporibus se præsentem efficit necessitates novas noviciaque proponens officia. Theologicæ investigationis est, ut studiosius pervestiget tenuem illam necessitudinem, ut in re pastorali consectaria eius colligat. Memoria igitur tenentes Magisterii Ecclesiæ monita adhuc expressa,[124]in mentem ea, quæ sequuntur, revocamus, ut meditantes recogitemus:

a. Cum populo Hebræorum

30. Peculiari diligentia prosequi debemus populum Hebræorum. Nam Christiani et Hebræi unius Abrahæ filii sunt et radices immittunt in idem Fœdus, quoniam Deus, qui fidelis est in promissionibus suis, non revocavit prius illud Testamentum (cf. Rm 9-11). Quod quidem Ioannes Paulus II confirmat, cum ait: “Hic populus a Deo, Creatore cæli et terræ, invitatus et ductus est. Exsistentia eius non mera natura vel cultura constat, eo sensu, quo solent homines divitias naturæ suæ adhibere. Res est potius supernaturalis. Hic populus, neglectis omnibus adversantibus, perseverat, quia populus Fœderis est ac Dominus, etiam in mendacio hominum, fidelis est in Testamento suo”.[125] Magnam canonis biblici partem communem habent cum christianis, quod hi Vetus Testamentum nuncupant. De hoc, habemus nunc insigne documentum a Pontificia Commissione Biblica editum, quod inscribitur: De populo Hebræorum deque eius Scripturis Sacris in Bibliis christianorum contentis,[126]quo compellimur ad recogitandum de artissimo illo fidei vinculo, iam in Constitutione Dei Verbum commemorato.[127] Duo sunt autem elementa particulatim perpendenda: quid novi conferat interpretatio hebraica Bibliis intellegendis, qua ratione quævis forma hostilitatis in Semitas Iudæosque monstratæ vincenda sit.

b. Cum ceteris religionibus

31. Ecclesia missa est ut prædicaret evangelium omni creaturæ (cf. Mc 16, 15). Quod ut faciat, occurrit multitudini hominum, qui addicti sunt ceteris religionibus, suos libros sacros habentes suamque rationem intellegendi Verbum Dei, ubicumque vero Ecclesia nanciscitur homines vel iam iter investigationis facientes vel etiam tantum “Bonum Nuntium”, inscienter exspectantes. Omnibus Verbum salutis (cf. Rm 1, 14) Ecclesia se debere persentit.

Ante omnia, illud est commemorandum, fidem christianam non esse religionem Libri, ut aiunt, sed religionem Verbi Dei in Domino Iesu incarnati. In collatione vero Bibliorum cum Textibus ceterarum religionum sacris, intente cavendum est, ne in syncretismos incidamus, et in similitudines perfunctorias quæ veritatem deforment. Vel impensius cavendum est ne Verbum Dei a Magisterio authentice interpretatum infuscetur in multitudine sectarum, quæ Bibliis utuntur alia sibi proponentes, methodis ab Ecclesia omnino alienis adhibitis.

Prospera vero contuentes, studium intente impendemus in cognoscendis religionibus non christianis earumque culturis, ut semina Verbi ibi præsentia discernamus. Hoc autem commemorari præstat: ab audito Verbo eo nos duci oportere, ut quavis violentiæ forma maiores fiamus, ut Verbum auditum actuosum fiat in cordibus et in operibus, ad iustitiam pacemque promovendas.[128]

Verbum Dei est fermentum culturarum, quæ nunc sunt

32. Verbum Dei adit multas variasque hominum culturas (systemata cogitandi, ordinem ethicum, philosophiam vitæ, etc.), quæ haud raro potestatibus œconomicis et technologicis moventur a sæculo inspiratis atque ita amplificatis amplissimo mediorum communicationis auxilio, ut ‘Biblia laicorum’ interdum appellentur. Dialogus impensius nunc quam prius premit, aliquando acerbior fit, semper tamen est virtualiter fecundus pro nuntio tradendo, quoniam refertissimus est quæstionibus de sensu, quibus Dominus responsum liberationis offert.

Aliis verbis, Verbum Dei ingredi vult pro fermento in mundum pluralistam qui sæculo descendit, in ‘modernos areopagos’ artium, scientiarum, rerum publicarum, communicationis, ut inferens “vim Evangelii in intimas rationes cultus humani et formarum eiusdem cultus”[129]eas purificet, evehat, efficiat instrumenta Regni Dei.

Ad hunc finem postulatur catechesis de Iesu Christo “Via, Veritate, Vita” (Io 14, 6), non leviter peragenda, sed ita apparata ut idonee occurrere valeat ceteris doctrinis, ut quid sit mysterium christianum emergat quibusque beneficiis omnem hominem possit afficere pateat. In hac parte, peculiari cura diligentiaque investiganda est ‘historia effectuum’, quam vocant (Wirkungsgeschichte), a Bibliis in culturis et moribus (ethos) communibus productorum, ob quos optimo quidem iure Biblia ‘magnus codex’, præsertim in partibus occidentis, appellantur et habentur.

Verbum Dei et historia hominum

33. Ecclesia, in peregrinatione Dominum versus, nullo pacto ignorat, Verbum Dei legendum esse etiam in eventibus et temporum signis, quibus Deus in historia se manifestum efficit. Quibus de rebus hæc affirmat Concilium Vaticanum II: “Per omne tempus Ecclesiæ officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitæ præsentis et futuræ deque earum mutua relatione respondere possit”.[130]Eademque, hominum historiæ immersa, “in eventibus, exigentiis atque optatis [...] quænam in illis sint vera signa præsentiæ vel consilii Dei, discernere”,[131]valere debet, ut hominibus auxilio sit occurrentibus Domino historiæ vitæque.

Ita, quod Verbum Iesus seminavit tamquam semen Regni, id currit in hominum historia (cf. 2 Th 3, 1) et cum rursus Iesus veniet in gloria, resonabit invitans nos, ut plene partem in gaudio Regni habeamus (cf. Mt 25, 24). Securæ huic promissioni, Ecclesia respondet ardentem precem fundendo: “Maranà tha” (1 Cor 16, 22). Veni, Domine Iesu!” (Ap 22, 20).

Quæstiones

Caput III

1. Officium annuntiandi Verbum Dei hodie

Ratione habita experientiæ pastoralis, quid adiuvat, quid vero impedit auditionem Verbi Dei? In rebus adiuvantibus possumus numerare necessitatem renovandi fidem, certa quædam anxietas interior, incitamentum a ceteris christianis datum; in rebus impedientibus possumus numerare mentem ad sæculum descendentem, genera vitæ adversa visioni christianæ. Quibus provocationibus hodie officium nuntiandi Verbum Dei lacessitur?

2. Aditus ad Scripturam patens

Verba contenta in DV 22: “Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet” quomodo usui rerum repondent? De hac re habemusne computationes statisticas, quamvis imperfectas? Deprehenditis incrementum in auditione Scripturæ singulorum et communitatum?

3. Diffusio Verbi Dei

Qualiter constitutus est Apostolatus biblicus in communitate diœcesana? Estne aliquod consilium diœcesanum? II, quibus apostolatus animandus commissus est, suntne præditi apta formatione? Est nota Fœderatio Biblica Catholica? Quibus formis proponitur aditus Verbi Dei (cœtibus biblicis vel auditionis, cursibus biblicis, diebus Scripturæ dicatis, Lectione Divina) et in quibus christiani adsunt frequentiores? Suntne præsto versiones vel totius vel alicuius partis Scripturæ? Colunt familiæ usum et consuetudinem Scripturæ? Quæ sunt necessaria? Proponuntur itineraria biblica apta diversis ætatibus (parvulis, adulescentulis, adulescentibus, iuvenibus, adultis)? Qui usus fit instrumentorum communicationis socialis? Quorum elementorum maxime valor effertur?

4. Verbum Dei in dialogo œcumenico

Officium nuntiandi Verbum hominibus, qui nunc sunt, postulat testimonium vitæ constans. Licetne hoc deprehenedere in christianis nostræ ætatis? Quomodo hoc testimonium promoveamus? Res quæ in constitutione Dei Verbum principaliter continentur, quomodo ab Ecclesiis particularibus in dialogo œcumenico receptæ sunt? Colunt Ecclesiæ sorores commercium œcumenicum de Scriptura? Quam partem tribuunt Verbo Dei? Quibus formis aditus Eius præstatur? Datur facultas cooperandi cum vulgo dictis United Bible Societies (UBS)? Surgunt conflictiones circa usum Bibliorum?

5. Verbum Dei in dialogo cum populo Hebræorum

Dialogus cum religione Hebræorum præoptaturne? Quæ formæ aditus Bibliorum sunt exoptandæ? Num textus biblicus in instrumentum convertitur, quod foveat aversionem in populum Hebræorum?

6. Verbum Dei in dialogo inter religiones hominumque cultus

Suntne experientiæ dialogi super fundamento Scripturæ christianorum cum ceteris suos sacros libros habentibus? Quomodo Verbo Dei accedunt ii, qui negant Sacræ Scripturæ inspirationem? Adestne quoddam Dei Verbum pro iis quoque, qui Deum esse negant? Accediturne ad Biblia etiam quatenus est ‘magnus ille codex’, qui secum tam magnas affert divitias, e sinu Scripturarum ortas? Suntne exempla dialogorum inter culturas, qui in relatione ad Biblia sint constituti? Quibus viis suffulciamus communitatem christianorum in relatione ad sectas?

Conclusio

Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum (Col 3, 16-17).

Auditio Verbi Dei est vita credentis

34. Solum et fundamentum ut homo Deo occurrat est Verbum religiosum audire. Tantum vitam secundum Spiritum vivimus, quantum Verbo cedere novimus, ut Verbum Dei nascatur in corde hominis. Non enim homo penetralia Verbi Dei ingredi potest, sed solum Verbum hominem conquirere et convertere valet, ut ei revelet divitias et arcana sua eique aperiat sensus in prospectu orientes, proposita libertatis plena, perfectam hominis maturationem (cf. Eph 4, 13). Cognoscere Sacram Scripturam est fructus charismatis ecclesialis, quod est penes credentes, qui Spiritui pateant.

Hæc S. Maximus Confessor ait: “Verba Dei nude, sola prolatione emissa, non exaudiuntur, quod ea loquentium voce (actionem scilicet) non habeant. Sin autem exsequendo mandata proferantur, tum dæmones habent contabescentes ejusmodi voce, tum homines operum justitiæ profectu, obsequenti animo divinum cordis templum ædificantes”.[132] Oportet nos dedamus laudi silenti in corde persolvendæ, in simplicitate et oratione adorantes similes Mariæ, Viriginis audientis, quoniam omnia Verba Dei caritate resumuntur et in ea vivenda sunt (cf. Dt 6, 5; Io 13, 34-35). Tunc vero credens, “discipulus” factus, penetrare poterit in “bonum Dei Verbum ” (Heb 6, 4-5), ut illud et vivat in communitate ecclesiali et nuntiet iis, qui proxime longeve sunt. Quod cum fecerit, actu in rem converterit invitationem Iesu, Verbi incarnati, “appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio” (Mc 1, 15).

Quæstionarium Generale

Introductio

1. Quæ ‘signa temporum’ in vestra regione urgentem efficiunt hanc Synodum de Verbo Dei? Qui fructus inde exspectantur?

2. Quæ relatio colligi potest inter superiorem de Eucharistia et hanc de Verbo Dei Synodum?

3. Suntne in vestra Ecclesia particulari traditiones cum experientia biblica coniunctæ? Quæ sunt? Suntne cœtus biblici? Quæ sunt genera eorum?

Caput I

1. Cognitio Verbi Dei in historia salutis

Quid norunt christifideles (in parœciis, communitatibus religiosorum, motibus) de Revelatione, Verbo Dei, Bibliis, Traditione, Magisterio? Valentne persentire diversos gradus quibus exprimitur sensus Verbi Dei? Intelleguntne Iesum Christum esse in centro Verbi Dei? Quæ necessitudo intercedit inter Verbum Dei et Biblia? Quæ facies huius necessitudinis difficilius intelleguntur? Quibus de causis?

2. Verbum Dei et Ecclesia

Quatenus aditus ad Verbum Dei incrementat vivam conscientiam de eo, quod membra Ecclesiæ, Corporis Christi sumus et quantum hæc conscientia provehit in authenticam missione ecclesialem? Quomod intellegitur necessitudo inter Verbum Dei et Ecclesiam intercedens? Inter Biblia et Traditionem, servaturne recta relatio in studios exegetico atque theologico, in congressionibus cum Libro Sacro? Catechesis fit ductu Verbi Dei? Catechesis effert, ut decet, valorem Sacræ Scripturæ? Quomodo percipiuntur auctoritas et officium Magisterii in Verbo Dei proclamando? Verbo Dei præbeturne genuinus fidei auditus? Quæ sunt partes illustrandæ et confirmandæ?

3. Monita fidei ab Ecclesia de Verbo Dei data

Qualis fuit constitutionis Dei Verbum receptio? Qualis autem receptio Catechismi Catholicæ Ecclesiæ? Quod munus præsertim spectat ad magisterium Episcoporum in apostolatu Verbi Dei? Quod est officium ministrorum ordinatorum, presbyterorum et diaconorum in Verbo proclamando (cf. LG 25.28)? Quæ relatio cogitanda est inter Verbum Dei et vitam consecratam ? Quo titulo Verbum Dei ingreditur formationem futurorum presbyterorum? Quibus monitis eget hodie populus Dei circa Verbum Dei, spectata maxime condicione et presbyterorum et diaconorum et hominum consecratorum et laicorum?

4. Biblia quatenus Verbum Dei

Quæ sunt causæ, quod christiani, qui nunc sunt, Biblia desiderant? Quid Biblia fidei conferunt? Quomodo excipiuntur ab hominibus non christianis? Quo autem modo a viris doctis? Licetne sermo fieri de aditu semper correcto ad Verbum Dei? Quæ vitia sunt imprimis diffusa? Quomodo intellegitur donum inspirationis et veritatis Scripturæ ? Habeturne ratio sensus spiritualis Scripturæ, utpote eius, qui sensus sit ultimus quem Deus intendit? Quomodo excipitur Testamentum Vetus? Si Evangelia frequentius leguntur, licetne affirmari, Ea satis legi et intellegi? Quæ paginæ ‘difficiliores’ in Bibliis hodie videntur esse, ut ipsis occurratur?

5. Fides in Verbum Dei

Qui sunt habitus credentium coram Verbo Dei? Eius auditio fit magna fide et illud sibi proponens, ut fidem generet? Quibus causis homines inducuntur ad Biblia legenda? Possuntne indicari criteria discretionis circa exceptionem Verbi credentem?

6. Maria et Verbum Dei

Cur Maria mater et magistra est in audiendo Verbo Dei? Quomodo Maria Verbum exceptit atque vixit? Quomo maria speculum esse potest christiani, qui Verbum Dei audit, meditatur, vivit?

Caput II

1. Verbum Dei in vita Ecclesiæ

Quod momentum tribuitur Verbo Dei in vita nostrarum communitatum et fidelium nostrorum? Quomodo Verbum Dei fit cibus christianorum? Estne periculum, ne religio christiana deiciatur in religionem libri? Qua veneratione et familiaritate fideles Verbo Dei utuntur diebus dominicis in vita personali et communitatum? Qua vero veneratione et familiaritate utuntur eo diebus feriatis? Qua denique in potioribus anni temporibus?

2. Verbum Dei in formatione populi Dei

Quæ incepta efficuntur ut doctrina integra et plena de Verbo Dei nostris communitatibus et singulis fidelibus tradatur? Futuri presbyteri, homines consecrati, ii, quibus ministeria in communitate sunt commissa (catechistæ, etc.), suntne præditi apta et iugiter renovata formatione ad actionem pastoralem biblice animandam? Suntne incepta pro formatione laicorum permanente?

3. Dei Verbum, Liturgia, oratio

Qua ratione fideles accedunt ad Sacram Scripturam in oratione liturgica et in precibus privatis? Quæ necessitudo percipitur inter liturgiam Verbi et liturgiam eucharisticam, inter Verbum in Eucharistia celebratum et omnium dierum vita christianorum? In homilia resonatne genuine Verbum Dei? Quas manifestat necessitates? Auditio Verbi Dei comitatur sacramentum reconciliationis? Liturgia Horarum celebratur ut auditio divini Verbi cum eoque dialogus? Consuetudo celebrandi liturgiam horarum extenditur etiam ad populum Dei fidelem? Possumusne affirmare, populo Dei esse satis occasionum ut Biblia attingat?

4. Verbum Dei, evangelizatio et catechesis

Concilio Vaticano II et magisterio catechetico Ecclesiæ illuminati, quas res positivas, quas vero incertas et dubias deprehendimus in relatione inter Verbum Dei et catechesim? Quomodo pertractatur Verbum Dei in diversis formis catecheticis (in initiatione et in formatione permanente)? Verbo Dei in communitatibus tribuiturne satis attentionis et studii? Ubi tribuatur, qua ratione hæc perficiuntur? Quomo diversæ hominum ætates (parvuli, adulescentuli, iuvenes, adulti) Bibliis initiantur? Suntne cursus introductorii in sacram Scripturam?

5. Verbum Dei, exegesis et theologia

Verbum Dei estne anima studii exegetici et theologici? Servatur apte eius natura Verbi revelati? Investigationem scientificam animatne et fulcit præcomprehensio in fide? Quibus solet viis aditus ad Textum fieri? Quam partem agit elementum biblicum in elaboratione theologica? Deprehenditur fervida diligentia in actionem pastoralem biblicam in communitate perganedam?

6. Verbum Dei et vita credentis

Qualiter Sacra Scriptura occurrit vitæ spirituali populi Dei fidelis? Vitæ autem clericorum? Hominumque consecratorum? Fidelium denique laicorum? Deprehenditur spiritus paupertatis et fiduciæ, cuius plena fuit Maria in cantico, quod fecit: Magnificat anima mæa? Cur studium conquirendia bona carnalia impedit auditionem Verbi Dei? Utrum Verbum Dei in Eucharistia et in ceteris celebrationibus liturgicis in validioribus an in debilioribus ponitur momentis pro fide communicanda? Cur nonnulli christiani nullo fervore aut studio erga Biblia comprehenduntur? Soletne Lectio Divina haberi? Quibus formis? Quibus rebus prosperatur, quibus vero impeditur?

Caput III

1. Officium annuntiandi Verbum Dei hodie

Ratione habita experientiæ pastoralis, quid adiuvat, quid vero impedit auditionem Verbi Dei? In rebus adiuvantibus possumus numerare necessitatem renovandi fidem, certa quædam anxietas interior, incitamentum a ceteris christianis datum; in rebus impedientibus possumus numerare mentem ad sæculum descendentem, genera vitæ adversa visioni christianæ. Quibus provocationibus hodie officium nuntiandi Verbum Dei lacessitur?

2. Aditus ad Scripturam patens

Verba contenta in DV 22: “Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet” quomodo usui rerum repondent? De hac re habemusne computationes statisticas, quamvis imperfectas? Deprehenditis incrementum in auditione Scripturæ singulorum et communitatum?

3. Diffusio Verbi Dei

Qualiter constitutus est Apostolatus biblicus in communitate diœcesana? Estne aliquod consilium diœcesanum? II, quibus apostolatus animandus commissus est, suntne præditi apta formatione? Est nota Fœderatio Biblica Catholica? Quibus formis proponitur aditus Verbi Dei (cœtibus biblicis vel auditionis, cursibus biblicis, diebus Scripturæ dicatis, Lectione Divina) et in quibus christiani adsunt frequentiores? Suntne præsto versiones vel totius vel alicuius partis Scripturæ? Colunt familiæ usum et consuetudinem Scripturæ? Quæ sunt necessaria? Proponuntur itineraria biblica apta diversis ætatibus (parvulis, adulescentulis, adulescentibus, iuvenibus, adultis)? Qui usus fit instrumentorum communicationis socialis? Quorum elementorum maxime valor effertur?

4. Verbum Dei in dialogo œcumenico

Officium nuntiandi Verbum hominibus, qui nunc sunt, postulat testimonium vitæ constans. Licetne hoc deprehenedere in christianis nostræ ætatis? Quomodo hoc testimonium promoveamus? Res quæ in constitutione Dei Verbum principaliter continentur, quomodo ab Ecclesiis particularibus in dialogo œcumenico receptæ sunt? Colunt Ecclesiæ sorores commercium œcumenicum de Scriptura? Quam partem tribuunt Verbo Dei? Quibus formis aditus Eius præstatur? Datur facultas cooperandi cum vulgo dictis United Bible Societies (UBS)? Surgunt conflictiones circa usum Bibliorum?

5. Verbum Dei in dialogo cum populo Hebræorum

Dialogus cum religione Hebræorum præoptaturne? Quæ formæ aditus Bibliorum sunt exoptandæ? Num textus biblicus in instrumentum convertitur, quod foveat aversionem in populum Hebræorum?

6. Verbum Dei in dialogo inter religiones hominumque cultus

Suntne experientiæ dialogi super fundamento Scripturæ christianorum cum ceteris suos sacros libros habentibus? Quomodo Verbo Dei accedunt ii, qui negant Sacræ Scripturæ inspirationem? Adestne quoddam Dei Verbum pro iis quoque, qui Deum esse negant? Accediturne ad Biblia etiam quatenus est ‘magnus ille codex’, qui secum tam magnas affert divitias, e sinu Scripturarum ortas? Suntne exempla dialogorum inter culturas, qui in relatione ad Biblia sint constituti? Quibus viis suffulciamus communitatem christianorum in relatione ad sectas?


[1] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 2.

[2] Rupertus Abbas Tuitiensis, De operibus Spiritus Sancti, I,6: SC 131,72-74.

[3] Cf. Leo XIII, Litt. Enc. Providentissimus Deus (18.11.1893): DS 1952 (3293); Benedictus XV, Litt. Enc. Spiritus Paraclitus (15.09.1920): AAS 12 (1920) 385-422; Pius XII, Litt. Enc. Divino afflante Spiritu (30.09.1943): AAS 35(1943) 297-325.

[4] Cf. Synodus Episcoporum, Relatio finalis Synodi Episcoporum Exeunte cœtu secundo: Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi (07.12.1985): Enchiridion del Sinodo dei Vescovi, 1, EDB, Bologna 2005, 2733-2736.

[5] Benedictus XVI, Ad Conventum internationalem La Sacra Scrittura nella vita della Chiesa (16.09.2005): AAS 97 (2005) 957. Cf. Paulus VI, Ep. Ap. Summi Dei Verbum (04.11.1963): AAS 55 (1963) 979-995; Ioannes Paulus II, Udienza Generale (22 maii 1985): L’Osservatore Romano (23.05.1985), 6; Discorso sull’interpretazione della Bibbia nella Chiesa (23.04.1993): L’Osservatore Romano (25.04.1993), 8-9; Benedictus XVI, Angelus (06.11.2005): L'Osservatore Romano (07-08.11.2005), 5.

[6] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 21.

[7] S. Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, 313: CCL 72,278.

[8] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 22.

[9] Cf. Pontificia Commissio Biblica, Le peuple juif et ses Saintes Écritures dans la Bible chrétienne (24.05.2001): Enchiridion Vaticanum 20, EDB, Bologna 2004, pp.507-835.

[10] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 2.

[11] Ibidem.

[12] Ibidem.

[13] Cf. ibidem.

[14] Missale Romanum, Editio typica tertia, Typis Vaticanis, Città del Vaticano 2002, Institutio generalis, n. 368.

[15] Paulus VI, Voti e norme per il IV Congresso Nazionale Francese dell’insegnamento religioso (01-03.04.1964): L’Osservatore Romano (04.04.1964), 1.

[16] S. Gregorius Magnus, Moralia, 20,63: CCL 143A, 1050.

[17] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 3.

[18] S. Ephræm, Hymni de paradiso, V,1-2: SC 137,71-72.

[19] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 4.

[20] S. Irenæus, Adversus Hæreses IV,34,1: SC 100,847.

[21] Origenes, In Ioannem V,5-6: SC 120, 380-384.

[22] Cf. S. Bernardus, Super Missus est, Homilia IV,11: PL 183,86.

[23] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 3.

[24] Cf. ibidem, 24.

[25] Cf. ibidem, 4.

[26] Ibidem, 5.

[27] Ibidem.

[28] Cf. ibidem, 2 ; 5.

[29] Ibidem, 2.

[30] Ibidem, 21.

[31] Isaac de Stella, Sermo 51: PL 194,1862-1863.1865.

[32] Cf. S. Ambrosius, Evang. secundum Lucam 2,19: CCL 14,39.

[33] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 7.

[34] Cf. ibidem, 26.

[35] Ibidem, 8; cf. 21.

[36] Cf. Catechismus Catholicæ Ecclesiæ, 825.

[37] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 8.

[38] Ibidem, 7.

[39] Ibidem, 10.

[40] Ibidem, 9; cf. Conc. Œcum. Trident., Decr. de libris sacris et de traditionibus recipiendis: DS 1501.

[41] Ibidem, 10.

[42] Ibidem, 8.

[43] Ibidem, 21.

[44] Cf. Catechismus Catholicæ Ecclesiæ, 120.

[45] Cf. Joseph Ratzinger, Un tentativo circa il problema del concetto di tradizione: K. Rahner – J. Ratzinger, Rivelazione e Tradizione, Brescia 2006, 27-73.

[46] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 9; cf. 24.

[47] Ibidem, 21.

[48] Ibidem, 11.

[49] Cf. Pontificia Commissio Biblica, L'interprétation de la Bible dans l'Église (15.04.1993), chap. I,C.D: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, pp.1555-1733.

[50] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, cc.3-6.

[51] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Fides et ratio (14.09.1998), 13-15: AAS 91 (1999) 15-18.

[52] Cf. Pontificia Commissio Biblica, L'interprétation de la Bible dans l'Église (15.04.1993) chap. I,F: Enchiridion Vaticanum 13, Bologna 1995, pp. 1628-1634.

[53] Cf. ibidem, chap. IV,A.B, pp. 1703-1715.

[54] Cf. Catechismus Catholicæ Ecclesiæ, 117.

[55] Cf. Pontificia Commissio Biblica, L'interprétation de la Bible dans l'Église (15.04.1993) chap. I: Enchiridion Vaticanum 13, EDB, Bologna 1995, pp. 1568-1634.

[56] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 12; cf. Catechismus Catholicæ Ecclesiæ, 109-114.

[57] Benedictus XVI, Discorso ai Vescovi della Svizzera (07.11.2006): L'Osservatore Romano (10.11.2006), 4.

[58] Missale Romanum, Ordo lectionum Missæ: Editio typica altera, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 1981: Prænotanda, n° 8.

[59] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 15-16.

[60] Cf. S. Augustinus, Quæstiones in Heptateucum, 2,73: PL 34,623; cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 16.

[61] S. Gregorius Magnus, In Ezechielem, I,6,15: CCL 142,76.

[62] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 18-19; cf. Ioannes Paulus II, Udienza Generale (22.05.1985): L'Osservatore Romano, (23.05.1985), 6.

[63] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 1.

[64] Ibidem, 21.

[65] S. Gregorius Magnus, Registrum Epistolarum V,46, 35: CCL CXL, 339.

[66] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 21.

[67] Ibidem.

[68] Cf. Catechismus Catholicæ Ecclesiæ, 115-119.

[69] Cf. Guigus II Prior Carthusiæ, Scala claustralium sive tractatus de modo orandi: PL 184,475-484.

[70] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 12.

[71] Ibidem, 23.

[72] Missale Romanum, Ordo Lectionum Missæ, Editio typica altera: Prænotanda, 9.

[73] Petrus Damascenus, Liber II, vol. III, 159: Filocalia, vol. 3, Torino 1985, 253.

[74] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 21.

[75] Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.08.1997), 47: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 663-665.

[76] Conc. Œcum. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 35.

[77] Ibidem, 7.

[78] Ibidem, 24.

[79] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 21.

[80] Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Novo millennio ineunte (06.01.2001), 36: AAS 93 (2001) 291.

[81] Cf. Missale Romanum, Ordo Lectionum Missæ, Editio typica altera, Prænotanda.

[82] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 24.

[83] Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Novo millennio ineunte (06.01.2001), 39: AAS 93 (2001) 293.

[84] Cf. CIC can. 762.

[85] Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.08.1997) pars I, c.II: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 684-708.

[86] Ne detur oblivioni, in hac parte, quanta diligentia perpendatur relatio inter pia exercitia et Verbum Dei intercedens in Direttorio su pietà popolare e liturgia (09.04.02)a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, nn. 87-89.

[87] Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.08.1997), 127: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 794.

[88] Ibidem.

[89] Ioannes Paulus II, Const. Ap. Fidei depositum (11.10.92), 4: ASS 86 (1994) 117.

[90] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 24; cf. Leo XIII, Litt. Enc. Providentissimus Deus (18.11.1893), pars II, sub fine: AAS 26 (1893-94) 269-292; Benedictus XV, Litt. Enc. Spiritus Paraclitus (15.09.1920), pars III: AAS 12 (1920) 385-422.

[91] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 12; Decr. de activitate missionali Ecclesiæ Ad gentes, 22.

[92] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Decr. de Institutione sacerdotali Optatam totius, 16; cf. CIC can. 252 et CCEO can. 350.

[93] Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Fides et ratio (14.09.1998), Proœmium: AAS 91 (1999) 5.

[94] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 23.

[95] S. Hieronymus, Comm. in Is. ; Prol.: PL 24,17.

[96] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 25.

[97] Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Novo millennio ineunte (06.01.2001), 39: AAS 93 (2001) 293.

[98] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 25.

[99] S. Augustinus, Enarrat. in Ps 85,7: CCL 39,1177.

[100] Pontificia Commissio Biblica, L'interprétation de la Bible dans l'Église (15.04.1993), IV, c.3: Enchiridion Vaticanum 14, EDB, Bologna 1995, p. 1725.

[101] Cf. Guigus II Prior Carthusiæ, Scala claustralium sive tractatus de modo orandi: PL 184,475-484.

[102] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 4; Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Post-syn. Pastores dabo vobis (25.03.1992), 47: AAS 84 (1992) 740-742.

[103] Cf. Benedictus XVI, Incontro con i giovani romani (06.04.2006): L'Osservatore Romano (07.04.2006), 5; Messaggio per la Giornata Mondiale della Gioventù (22.02.2006): L'Osservatore Romano (27-28.02.2006), 5.

[104] Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Novo millennio ineunte (06.01.2001), 39: AAS 93 (2001) 293.

[105] Benedictus XVI, Ad Conventum Internationalem La Sacra Scrittura nella vita della Chiesa (16.09.2005): AAS 97 (2005) 957.

[106] Benedictus XVI, Messaggio per la Giornata Mondiale della Gioventù (22.02.2006): L'Osservatore Romano (27-28.02.2006), 5.

[107] Benedictus XVI Ad Conventum Internationalem La Sacra Scrittura nella vita della Chiesa (16.09.2005): AAS 97 (2005) 957.

[108] Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Post-syn. Vita consecrata (25.03.1996), 94: AAS 88 (1996) 469-470.

[109] S. Cyprianus, Ad Donatum, 15: CCL IIIA, 12.

[110] Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Novo millennio ineunte (06.01.2001), 40: AAS 93 (2001) 294.

[111] Cf. Benedictus XVI, Litt. Enc. Deus caritas est (25.12.2005): AAS 98 (2006) 217-252.

[112] Cf. ibidem, 20-25: AAS 98 (2006) 233-237.

[113] S. Augustinus, De doctrina christiana I, XXXV,39-XXXVI,40: PL 34,34.

[114] Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 22; cf. CIC can. 825; CCEO can. 654 et 662 § 1.

[115] Cf. ibidem, n° 25.

[116] Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium generale pro catechesi (15.08.1997), 160-162: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 845-847.

[117] Conc. Œcum. Vat. II, Decr. de accomodata renovatione vitæ religiosæ Perfectæ caritatis, 6.

[118] Cf. S. Ambrosius, Epist. 49,3: PL 16,1154B.

[119] Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Post-syn. Vita consecrata (25.03.1996), 94: AAS 88 (1996) 469.

[120] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Decr. de Œcumenismo Unitatis Redintegratio, 21.

[121] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 22.

[122] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Ut unum sint (25.05.1995): AAS 87 (1995) 921-982. Videas etiam: Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam, Directorium œcumenicum noviter compositum: AAS 85 (1993) 1039-1119.

[123] Benedictus XVI, Allocutio Il mondo attende la testimonianza comune dei cristiani(25.01.2007): L'Osservatore Romano (27.01.2007), 4-5.

[124] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Decr.de activitate missionali Ecclesiæ Ad gentes, 22; Decl. de Ecclesiæ habitudine ad Religiones non-Christianas Nostra ætate, 2-4; Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio de Iesu Christi atque Ecclesiæ unicitate et universalitate salvifica, Dominus Iesus (06.08.2000), 20-22: AAS 92 (2000) 761-764.

[125] Ioannes Paulus II, Ai partecipanti all’incontro di studio su Radici dell’antigiudaismo in ambiente cristiano (31.10.1997): Insegnamenti di Giovanni Paolo II, 20/2, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 2000, 725.

[126] Pontificia Commissio Biblica, Le peuple juif et ses Saintes Écritures dans la Bible chrétienne (24.05.2001): Enchiridion Vaticanum 20, EDB, Bologna 2004, pp. 506-835.

[127] Cf. Conc. Œcum. Vat. II, Const. dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum,14-16.

[128] Cf. Benedictus XVI, Messaggi per la Giornata Mondiale della Pace: Nella verità, la pace (08.12.2005): Insegnamenti di Benedetto XVI, I, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 2006, 954-962; La persona umana, cuore della pace (08.12.2006): L’Osservatore Romano (13.12.2006), 4-5.

[129] Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Catechesi tradendæ (16.10.1979), 53: AAS 71 (1979) 1320.

[130] Conc. Œcum. Vat. II, Const. pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 4.

[131] Ibidem, 11.

[132] S. Maximus Confessor, Capitum theologicorum et œconomicorum duæ centuriæ IV,39: MG 90,1084.

 

© Copyright 2007 - Secretaria Generalis Synodi Episcoporum et Libreria Editrice Vaticana.

Textus hic a Conferentiis Episcoporum, vel de earum consensu, denuo edi potest,
dummodo eius res et verba minime alterentur atque duo eiusdem exemplaria
ad Secretariam Generalem Synodi Episcoporum (00120 Città del Vaticano) mittenda curentur.

top