Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 9
«CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»

Paragraphus 3
ECCLESIA EST UNA, SANCTA, 
CATHOLICA ET APOSTOLICA

811 « Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur ».263 Haec quattuor attributa inseparabiliter inter se connexa,264 Ecclesiae eiusque missionis lineamenta denotant essentialia. Ecclesia ea ex se ipsa non habet; Christus per Spiritum Sanctum tribuit Ecclesiae ut una, sancta, catholica sit et apostolica, atque etiam Ipse eam vocat ut unamquamque ex his qualitatibus deducat in rem.

812 Solum fides agnoscere potest Ecclesiam has proprietates ex fonte habere divino. Sed earum historicae manifestationes sunt etiam signa quae rationi humanae clare loquuntur. « Ecclesia per se ipsa — commemorat Concilium Vaticanum I —, ob suam [...] eximiam sanctitatem [...], ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile ».265

I. Ecclesia est una

« Unitatis Ecclesiae sacrum mysterium »266

813 Ecclesia una est ratione sui fontis: « Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto ».267 Ecclesia una est ratione sui Fundatoris: « Ipse enim Filius incarnatus [...] per crucem Suam omnes homines Deo reconciliavit [...] restituens omnium unitatem in uno populo et uno corpore ».268 Ecclesia una est ratione « animae » suae: « Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium ».269 Ad ipsam ergo essentiam Ecclesiae pertinet ut una sit:

« O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam Verbum universorum, et Spiritus Sanctus unus, et Ipse est ubique. Una autem sola est Mater Virgo; mihi autem placet eam vocare Ecclesiam ».270

814 Haec tamen Ecclesia una, inde ab origine sua, se cum magna praesentat diversitate, quae simul procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae illa recipiunt. In populi Dei unitate diversitates congregantur populorum et culturarum. Inter Ecclesiae membra diversitas exsistit donorum, munerum, condicionum et vitae modorum; « in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes ».271 Magnae huius diversitatis divitiae unitati Ecclesiae non opponuntur. Peccatum tamen et eius consequentiarum pondus constanter unitatis dono minantur. Propterea Apostolus hortari debet ad servandam « unitatem spiritus in vinculo pacis » (Eph 4,3).

815 Quaenam sunt haec unitatis vincula? Super omnia, caritas quae « est vinculum perfectionis » (Col 3,14). Sed Ecclesiae peregrinantis unitas etiam per visibilia communionis fulcitur vincula:

— per unius fidei Professionem ab Apostolis receptae;

— per communem cultus divini celebrationem, praesertim sacramentorum;

— per apostolicam ope sacramenti Ordinis successionem, quae concordiam familiae Dei sustinet fraternam.272

816 « Haec est unica Christi Ecclesia, [...] quam Salvator noster, post Resurrectionem Suam, Petro pascendam tradidit, eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit [...]. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata ».273

Decretum de Oecumenismo Concilii Vaticani II explicat: « Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest. Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris, cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo pertinent ».274

Unitatis vulnera

817 De facto, « in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa ».275 Rupturae quae unitatem vulnerant corporis Christi (distinguuntur haeresis, apostasia et schisma),276 sine hominum peccatis non fiunt:

« Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una ».277

818 Illi qui hodie in communitatibus ortis ex talibus rupturis nascuntur « et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia catholica. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur ».278

819 Praeterea, « elementa plura sanctificationis et veritatis »279 extra visibiles Ecclesiae catholicae limites exsistunt: « Verbum Dei scriptum, vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia elementa ».280 Christi Spiritus his Ecclesiis et communitatibus utitur ecclesialibus tamquam salutis mediis quorum virtus ex gratiae et veritatis procedit plenitudine quam Christus Ecclesiae catholicae commisit. Haec omnia bona proveniunt a Christo et ad Illum ducunt281 atque ex semetipsis « ad unitatem catholicam »282 vocant.

In via ad unitatem

820 Unitatem, « quam Christus ab initio Ecclesiae Suae largitus est, [...] inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus ».283 Christus Suae Ecclesiae donum unitatis semper praebet, sed Ecclesia semper orare et adlaborare debet ad conservandam, fulciendam et perficiendam unitatem quam pro illa Christus vult. Hac de causa, Ipse Iesus in hora Suae passionis Patrem oravit, et orare non desinit, pro Suorum discipulorum unitate: « ...ut omnes unum sint, sicut Tu, Pater, in me et ego in Te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia Tu me misisti » (Io 17,21). Optatum unitatem omnium christianorum restaurandi Christi est donum et Spiritus Sancti vocatio.284

821 Ut huic adaequate respondeatur, requiruntur:

— permanens Ecclesiae renovatio in maiore fidelitate ad eius vocationem. Haec renovatio vis est motus unitatem versus;285

cordis conversio ut singuli « secundum Evangelium vitam degere studeant »,286 quia membrorum infidelitas Christi dono divisionum est causa;

oratio in communi, quia « cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis supplicationibus pro christianorum unitate, tamquam anima totius motus oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari possunt »;287

mutua fraterna cognitio;288

oecumenica institutio fidelium et speciatim sacerdotum;289

dialogus inter theologos et conventus inter christianos diversarum Ecclesiarum et communitatum;290

cooperatio inter christianos in diversis servitii hominum campis.291

822 « Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad fideles quam ad Pastores ».292 Sed oportet nos esse conscios « hoc sanctum propositum reconciliandi christianos omnes in unitate unius unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et dotes excedere ». Hac de causa, nostram spem reponimus totam « in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute Spiritus Sancti ».293

II. Ecclesia est sancta

823 « Ecclesia [...] indefectibiliter sancta creditur. Christus enim Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu "solus Sanctus" celebratur, Ecclesiam tamquam Sponsam Suam dilexit, Seipsum tradens pro ea, ut illam sanctificaret, eamque Sibi ut corpus Suum coniunxit atque Spiritus Sancti dono cumulavit, ad gloriam Dei ».294 Ecclesia est igitur « populus Dei sanctus »,295 eiusque membra « sancti » appellantur.296

824 Ecclesia, Christo unita, ab Ipso sanctificatur; ab Ipso et in Ipso illa fit etiam sanctificans: ad sanctificationem hominum in Christo et Dei glorificationem, « uti ad finem, omnia [...] Ecclesiae opera contendunt ».297 In illa « omnis salutarium mediorum plenitudo »298 reposita est. In illa « per gratiam Dei sanctitatem acquirimus ».299

825 « Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur ».300 In eius membris, sanctitas perfecta adhuc est acquirenda: « Tot ac tantis salutaribus mediis muniti, christifideles omnes, cuiusvis conditionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater Ipse perfectus est, sua quisque via, a Domino vocantur ».301

826 Caritas anima est sanctitatis ad quam omnes appellantur: illa « omnia sanctificationis media regit, informat ad finemque perducit »:302

« Intellexi Ecclesiae, si ipsa corpus variis compactum membris habeat, membrum maxime necessarium et omnium nobilissimum deesse non posse; intellexi Ecclesiam Cor habere et huiusmodi Cor esse Amore incensum. Intellexi unum Amorem facere ut membra Ecclesiae agant, etsi Amor extingueretur, Apostolos Evangelium non amplius esse annuntiaturos, Martyres recusaturos esse sanguinem effundere suum... Intellexi Amorem omnes in se concludere Vocationes, Amorem omnia esse, eundemque universa tempora et loca comprehendere... uno verbo amorem Aeternum esse ».303

827 « Dum vero Christus, "sanctus, innocens, impollutus", peccatum non novit, sed sola delicta populi repropitiare venit, Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur ».304 Omnia Ecclesiae membra, eius ministris inclusis, se peccatores agnoscere debent.305 In omnibus zizania peccati bono Evangelii semini usque ad finem temporum adhuc miscentur.306 Ecclesia igitur peccatores congregat Christi salute captos, sed adhuc in sanctificationis via:

Ecclesia « est igitur sancta, licet in sinu suo peccatores complectatur; nam ipsa non alia fruitur vita, quam vita gratiae; hac profecto si aluntur, membra illius sanctificantur, si ab eadem se removent, peccata sordesque animae contrahunt, quae obstant, ne sanctitas eius radians diffundatur. Quare affligitur et paenitentiam agit pro noxis illis, potestatem habens ex his sanguine Christi et dono Spiritus Sancti filios suos liberandi ».307

828 Ecclesia, quosdam canonizans fideles, id est sollemniter proclamans hos fideles heroice virtutes exercuisse et in fidelitate gratiae Dei duxisse vitam, potentiam agnoscit Spiritus sanctitatis qui est in ea, et spem sustinet fidelium his illos praebens tamquam exemplaria et intercessores.308 « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae, semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis ».309 « Sanctitas Ecclesiae est profecto secretus fons et mensura infallibilis eius operositatis apostolicae et impetus missionarii ».310

829 « Dum autem Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit, christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt »:311 in ea, Ecclesia est iam plene sancta.

III. Ecclesia est catholica

Quid « catholica » significet?

830 Verbum « catholica » significat « universalis » sive « secundum totalitatem » sive « secundum integritatem ». Ecclesia est catholica duplici sensu:

Est catholica quia in ea Christus est praesens. « Ubi fuerit Christus Iesus, ibi catholica est Ecclesia ».312 In ea Christi corporis, eius Capiti uniti, subsistit plenitudo,313 id quod implicat eam ex Illo recipere « plenitudinem mediorum salutis »314 ab Ipso volitorum: rectae et completae fidei confessionem, vitam sacramentalem integram atque ordinatum in successione apostolica ministerium. Hoc sensu fundamentali, Ecclesia die Pentecostes erat catholica,315 et ipsa id semper erit usque ad diem Parusiae.

831 Ea est catholica quia a Christo ad genus humanum mittitur universum:316

« Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque Suos, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit. [...] Hic universalitatis character, qui populum Dei condecorat, Ipsius Domini donum est, quo catholica Ecclesia efficaciter et perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius ».317

Unaquaeque particularis Ecclesia est « catholica »

832 « Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, Pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae vocantur. [...] In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini [...]. In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia ».318

833 Nomine Ecclesiae particularis, quae in primis dioecesis est (vel eparchia), communitas quaedam intelligitur fidelium in communione fidei et sacramentorum cum eorum Episcopo in successione apostolica ordinato.319 Hae Ecclesiae particulares « ad imaginem Ecclesiae universalis » sunt formatae, « in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit ».320

834 Ecclesiae particulares plene sunt catholicae per communionem cum una ex ipsis: cum Ecclesia Romana, quae « caritati praesidens »321 est. « Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles ».322 « Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, unicam firmam basim et fundamentum omnes ubique christianorum Ecclesiae, quae ibi [Romae] est, maximam nacti sunt habentque Ecclesiam: ut in quam, iuxta ipsam Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam praevaluerint ».323

835 « Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem [...] Ecclesiarum particularium [...]. Ecclesia ipsa, vocatione et missione universali, cum radices mittit in varias conditiones, ad civilem, socialem et humanum ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta diversa induit ».324 Dives disciplinarum ecclesiasticarum, liturgicorum rituum, patrimoniorum theologicorum et spiritualium Ecclesiis localibus propriorum « in unum conspirans varietas indivisae Ecclesiae catholicitatem luculentius demonstrat ».325

Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam?

836 « Ad [...] catholicam populi Dei unitatem [...] omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati ».326

837 « Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe Professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis. Non salvatur tamen, licet Ecclesiae incorporetur, qui in caritate non perseverans, in Ecclesiae sinu "corpore" quidem, sed non "corde" remanet ».327

838 « Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam ».328 « Hi enim qui in Christum credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta constituuntur ».329 Cum Ecclesiis orthodoxis haec communio tam profunda est « ut paululum ei desit ad plenitudinem assequendam quae permittat communem celebrationem Eucharistiae Domini ».330

Ecclesia et non-christiani

839 « [...] qui Evangelium nondum acceperunt, ad populum Dei diversis rationibus ordinantur ».331

Relatio Ecclesiae cum populo Iudaico. Ecclesia, populus Dei in Novo Foedere, suum proprium scrutans mysterium, vinculum suum cum populo detegit Iudaico,332 ad quem « prius locutus est Dominus Deus noster ».333 Aliter ac apud alias religiones non christianas, fides Iudaica revelationi Dei in Vetere Foedere est iam responsum. Huius populi Iudaici « adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, [...] [eius] sunt patres, et [...] [ex eo] Christus secundum carnem » (Rom 9,4-5), « sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei » (Rom 11,29).

840 Ceterum, si futurum consideretur, populus Dei Veteris Foederis et novus populus Dei ad scopos tendunt analogos: exspectationem Adventus (vel reditus) Messiae. Sed, ex alia parte, est exspectatio reditus Messiae, mortui et resuscitati, tamquam Domini et Filii Dei agniti; ex alia vero parte, exspectatio Adventus, in fine temporum, Messiae, cuius lineamenta velata permanent, exspectatio quam tragoedia ignorantiae vel inscientiae comitatur Christi Iesu.

841 Relationes Ecclesiae cum musulmanis. « Propositum salutis et eos amplectitur, qui Creatorem agnoscunt, inter quos imprimis musulmanos, qui fidem Abrahae se tenere profitentes, nobiscum Deum adorant unicum, misericordem, homines die novissimo iudicaturum ».334

842 Ecclesiae vinculum cum religionibus non christianis imprimis illud est originis et finis generi humano communium:

« Una enim communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum inhabitare fecerit super universam faciem terrae, unum etiam habent finem ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad omnes se extendunt, donec uniantur electi in Civitate sancta ».335

843 Ecclesia in aliis religionibus « in umbris et imaginibus » inquisitionem agnoscit Dei ignoti, sed proximi, quia Ipse omnibus vitam, spiritum et omnia praebet et quia Ipse vult omnes homines salvos fieri. Sic Ecclesia quidquid bonum et verum in religionibus inveniri potest, tamquam praeparationem evangelicam considerat « et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat ».336

844 Homines tamen in suo religiose procedendi modo etiam limites manifestant et errores qui in eis imaginem deturpant Dei:

« At saepius homines, a Maligno decepti, evanuerunt in cogitationibus suis, et commutaverunt veritatem Dei in mendacium, servientes creaturae magis quam Creatori vel sine Deo viventes ac morientes in hoc mundo, extremae desperationi exponuntur ».337

845 Pater, ut omnes filios Suos quos peccatum dispersit et avertit, iterum congregaret, totam humanitatem in Ecclesiam Filii Sui convocare voluit. Ecclesia est locus in quo humanitas suam unitatem suamque salutem recuperare debet. Ipsa est « mundus reconciliatus ».338 Ipsa haec navis est « quae pleno dominicae crucis velo Sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo »339 secundum aliam imaginem Patribus Ecclesiae acceptam, ipsa ab Arca Noe figuratur quae sola salvat de diluvio.340

« Extra Ecclesiam nulla salus »

846 Quomodo haec assertio saepe a Patribus Ecclesiae repetita est intelligenda? Modo positivo formulata, significat omnem salutem a Christo-Capite per Ecclesiam procedere quae corpus est Eius:

Sancta Synodus « docet [...], sacra Scriptura et Traditione innixa, Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est mediator ac via salutis, qui in corpore Suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et Baptismi expressis verbis inculcando, necessitatem Ecclesiae, in quam homines per Baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint ».341

847 Haec affirmatio ad illos non refertur qui sine culpa sua Christum Eiusque ignorant Ecclesiam:

« Qui enim Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt ».342

848 « Etsi ergo Deus viis Sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere,343 Ecclesiae tamen necessitas incumbit, simulque ius sacrum, evangelizandi »344 omnes homines.

Missio – exigentia catholicitatis Ecclesiae

849 Missionale mandatum. « Ad gentes divinitus missa ut sit "universale salutis sacramentum" Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris oboediens, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit »:345 « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,19-20).

850 Missionis origo et scopus. Mandatum Domini missionale fontem suum habet ultimum in amore aeterno Sanctissimae Trinitatis: « Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum propositum Dei Patris ».346 Ultimus missionis scopus alius non est quam homines efficere participes communionis exsistentis inter Patrem et Filium in Ipsorum amoris Spiritu. 347

851 Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines amore hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: « Caritas enim Christi urget nos... » (2 Cor 5,14). 348 Revera, Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet.

852 Missionis viae. « Spiritus [...] Sanctus primas partes agens est totius missionis ecclesialis ». 349 Ipse Ecclesiam conducit in missionis viis. Eadem continuat et per historiam explicat missionem Ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est; « eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac Ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et Sui Ipsius immolationis usque ad mortem, ex qua per Resurrectionem Suam victor processit ». 350 Hoc modo, « semen est sanguis christianorum ». 351

853 At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur « quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur ». 352 Populus Dei, nonnisi « paenitentiam et renovationem » prosequens 353 et « per angustam viam crucis procedens », 354 Regnum Christi extendere valet. 355 « Sicut autem Christus opus Redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet ». 356

854 Ecclesia, per suam ipsam missionem, « una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit ». 357 Missionalis igitur nisus patientiam exigit. Is per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum in Christum credunt; 358 prosequitur christianas stabiliens communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo, 359 et locales fundans Ecclesias; 360 processum aggreditur inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum; 361 non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. « Quod autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit ». 362

855 Ecclesiae missio nisum postulat in christianorum unitatem. 363 Etenim « divisiones christianorum impedimento Ecclesiae sunt quominus ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis filiis, qui sibi quidem Baptismate appositi, sed a sua plena communione seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere ». 364

856 Missionale opus dialogum observantia plenum implicat cum illis qui nondum Evangelium acceptant. 365 Credentes pro se ipsis ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes « quidquid [...] veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur ». 366 Ipsi Bonum Nuntium illis qui eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab errore purificent et malo « ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et beatitudinem hominis ». 367

IV. Ecclesia est apostolica

857 Ecclesia est apostolica quia est super Apostolos fundata, et quidem triplici sensu:

— ipsa fuit et permanet aedificata « super fundamentum Apostolorum » (Eph 2,20 368), testium ab Ipso Christo electorum et missorum; 369

— ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam, 370 bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita 371 custodit et transmittit;

— ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali succedunt: ope collegii Episcoporum, « cui assistunt presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore ». 372

« Qui gregem Tuum, Pastor aeterne, non deseris, sed per beatos Apostolos continua protectione custodis, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos Filii Tui vicarios eidem contulisti praeesse Pastores ». 373

Apostolorum missio

858 Iesus est Patris Missus. Inde ab initio Sui ministerii « vocat ad Se, quos voluit Ipse [...]. Et fecit Duodecim, ut essent cum Illo, et ut mitteret eos praedicare » (Mc 3,13-14). Exinde ii erunt Eius « missi » (verbum graecum apostoloi hoc significat). Ipse in eis Suam propriam prosequitur missionem: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io 20,21). 374 Eorum ministerium est ergo missionis Eius continuatio: « Qui recipit vos, me recipit », dicit Ipse Duodecim (Mt 10,40). 375

859 Iesus eos missioni Suae coniungit a Patre receptae: sicut « non potest Filius a Se facere quidquam » (Io 5,19.30), sed omnia recipit a Patre qui Illum misit, sic ii quos Iesus mittit, nihil possunt facere sine Illo 376 a quo missionis mandatum et potestatem illam adimplendi recipiunt. Christi igitur Apostoli sciunt se a Deo factos esse idoneos « ministros Novi Testamenti » (2 Cor 3,6), « Dei ministros » (2 Cor 6,4), « pro Christo [...] legatione » fungentes (2 Cor 5,20), « ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (1 Cor 4,1).

860 In Apostolorum munere, quaedam habetur ratio quae transmitti non potest: esse scilicet resurrectionis Domini testes electos atque Ecclesiae fundamenta. Sed alia etiam permanens habetur ratio eorum muneris. Christus eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse permansurum. 377 « Missio illa divina, a Christo Apostolis concredita, ad finem saeculi erit duratura, cum Evangelium, ab eis tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium. Quapropter Apostoli [...] de instituendis successoribus curam egerunt ». 378

Episcopi Apostolorum successores

861 Apostoli « ut missio ipsis concredita post eorum mortem continuaretur, cooperatoribus suis immediatis, quasi per modum testamenti, demandaverunt munus perficiendi et confirmandi opus ab ipsis inceptum, commendantes illis ut attenderent universo gregi, in quo Spiritus Sanctus eos posuit pascere Ecclesiam Dei. Constituerunt itaque huiusmodi viros ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent ». 379

862 « Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum ». Propterea docet Ecclesia « Episcopos ex divina institutione in locum Apostolorum successisse, tamquam Ecclesiae Pastores, quos qui audit, Christum audit, qui vero spernit, Christum spernit et Eum qui Christum misit ». 380

Apostolatus

863 Tota Ecclesia est apostolica quatenus, per successores Petri et Apostolorum, in fidei et vitae communione cum origine permanet sua. Tota Ecclesia est apostolica quatenus in mundum « mittitur » universum; omnia Ecclesiae membra, licet modis diversis, hanc participant missionem. « Vocatio enim christiana, natura sua, vocatio quoque est ad apostolatum ». « Apostolatus » appellatur « omnis navitas corporis mystici » ad « Regnum Christi ubique terrarum » dilatandum. 381

864 « Cum Christus missus a Patre totius apostolatus Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus » tam ministrorum ordinatorum quam laicorum « pendere ex ipsorum cum Christo vitali unione ». 382 Apostolatus, secundum vocationes, temporis postulationes, diversa Spiritus Sancti dona, formas maxime diversas sumit. Sed caritas, hausta praesertim ex Eucharistia, semper « veluti anima est totius apostolatus ». 383

865 Ecclesia est una, sancta, catholica et apostolica in sua profunda et ultima identitate, quia in ea iam exsistit et in fine temporum adimplebitur « Regnum caelorum », « Regnum Dei », 384 quod in Persona Christi advenit et in corde eorum qui Ei sunt incorporati, modo crescit arcano usque ad suam plenam eschatologicam manifestationem. Tunc omnes homines ab Eo redempti, in Eo effecti « sancti et immaculati in conspectu Dei in caritate », 385 congregabuntur tamquam unicus populus Dei, « Sponsa Agni », 386 « Civitas sancta descendens de caelo a Deo, habens claritatem Dei »; 387 « et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni » (Apc 21,14).

Compendium

866 Ecclesia est una: ipsa unum habet Dominum, unam profitetur fidem, ex uno nascitur Baptismo, nonnisi unum efformat corpus, uno vivificatum Spiritu, in ordine ad unam spem, 388 in cuius impletione omnes superabuntur divisiones.

867 Ecclesia est sancta: Sanctissimus Deus eius est auctor; Christus eius Sponsus est, qui tradidit Semetipsum ut eam sanctificaret; Spiritus sanctitatis eam vivificat. Licet peccatores amplectatur, ipsa est sine peccato ex peccatoribus facta. In sanctis sanctitas eius elucet; in Maria est ipsa iam plene sancta.

868 Ecclesia est catholica: ipsa totalitatem annuntiat fidei; in se fert et administrat mediorum salutis plenitudinem; ipsa mittitur ad omnes gentes; ad omnes homines se dirigit; omnia amplectitur tempora; ipsa « natura sua missionaria est ». 389

869 Ecclesia est apostolica: ipsa est super fundamentis mansuris aedificata: duodecim Apostolos Agni; 390 ipsa est indestructibilis; 391 ipsa in veritate servatur infallibiliter; Christus eam per Petrum et alios gubernat Apostolos, praesentes in eorum successoribus, in Summo Pontifice et in Episcoporum collegio.

870 « Unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, [...] subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur ». 392


(263) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11.

(264) Cf Sanctum Officium, Epistula ad Episcopos Angliae (14 septembris 1864): DS 2888.

(265) Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 3: DS 3013.

(266) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 92.

(267) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 92.

(268) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS 58 (1966) 1101.

(269) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 91.

(270) Clemens Alexandrinus, Paedagogus, 1, 6, 42: GCS 12, 115 (PG 8, 300).

(271) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 18.

(272) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 91-92; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 18-19; CIC canon 205.

(273) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11-12.

(274) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 94.

(275) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 92-93.

(276) Cf CIC canon 751.

(277) Origenes, In Ezechielem homilia, 9, 1: SC 352, 296 (PG 13, 732).

(278) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93.

(279) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12.

(280) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS 57 (1965) 19.

(281) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93.

(282) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12.

(283) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 95.

(284) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 1: AAS 57 (1965) 90-91.

(285) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 6: AAS 57 (1965) 96-97.

(286) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 7: AAS 57 (1965) 97.

(287) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 8: AAS 57 (1965) 98.

(288) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 9: AAS 57 (1965) 98.

(289) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 10: AAS 57 (1965) 99.

(290) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 94; Ibid., 9: AAS 57 (1965) 98; Ibid., 11: AAS 57 (1965) 99.

(291) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 12: AAS 57 (1965) 99-100.

(292) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 5: AAS 57 (1965) 96.

(293) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 24: AAS 57 (1965) 107.

(294) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 39: AAS 57 (1965) 44.

(295) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 12: AAS 57 (1965) 16.

(296) Cf Act 9,13; 1 Cor 6,1; 16,1.

(297) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 10: AAS 56 (1964) 102.

(298) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 94.

(299) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(300) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(301) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16.

(302) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965) 48.

(303) Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit B, 3v: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 299.

(304) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12; cf Id., Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 92-94; Ibid., 6: AAS 57 (1965) 96-97.

(305) Cf 1 Io 1,8-10.

(306) Cf Mt 13,24-30.

(307) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 19: AAS 60 (1968) 440.

(308) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS 57 (1965) 44-45; Ibid., 48-51: AAS 57 (1965) 53-58.

(309) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 16: AAS 81 (1989) 417.

(310) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 17: AAS 81 (1989) 419-420.

(311) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 65: AAS 57 (1965) 64.

(312) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos 8, 2: SC 10bis, p. 138 (Funk 1, 282).

(313) Cf Eph 1,22-23.

(314) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS 58 (1966) 953.

(315) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 4: AAS 58 (1966) 950-951.

(316) Cf Mt 28,19.

(317) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 17.

(318) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 31.

(319) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 11: AAS 58 (1966) 677; CIC canones 368-369; CCEO canones 177, § 1. 178. 311, § 1. 312.

(320) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27.

(321) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Inscr.: SC 10bis, p. 106 (Funk 1, 252).

(322) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 3, 2: SC 211, 32 (PG 7, 849); cf Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Pastor aeternus, c. 2: DS 3057.

(323) Sanctus Maximus Confessor, Opuscula theologica et polemica: PG 91, 137-140.

(324) Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 62: AAS 68 (1976) 52.

(325) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 29.

(326) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 13: AAS 57 (1965) 18.

(327) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 18-19.

(328) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 15: AAS 57 (1965) 19.

(329) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93.

(330) Paulus VI, Allocutio in Aede Sixtina, decem exactis annis a sublatis mutuis excommunicationibus inter Romanam et Constantinopolitanam Ecclesias (14 decembris 1975): AAS 68 (1976) 121; cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 13-18: AAS 57 (1965) 100-104.

(331) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20.

(332) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS 58 (1966) 742-743.

(333) Feria VI in passione Domini, Celebratio passionis Domini, Oratio universalis VI: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 254.

(334) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 3: AAS 58 (1966) 741-742.

(335) Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS 58 (1966) 740.

(336) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Id., Decl. Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 740-741; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 53: AAS 68 (1976) 41.

(337) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20.

(338) Cf Sanctus Augustinus, Sermo 96, 7, 9: PL 38, 588.

(339) Sanctus Ambrosius, De virginitate 18, 119: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis opera, v. 142 (Milano-Roma 1989) p. 96 (PL 16, 297).

(340) Cf iam 1 Pe 3,20-21.

(341) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 18.

(342) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; cf Sanctum Officium, Epistula ad Archiepiscopum Bostoniensem (8 augusti 1949): DS 3866-3872.

(343) Cf Heb 11,6.

(344) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 955.

(345) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947.

(346) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966) 948.

(347) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 23: AAS 83 (1991) 269-270.

(348) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS 58 (1966) 842-843; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 11: AAS 83 (1991) 259-260.

(349) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 21: AAS 83 (1991) 268.

(350) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 952.

(351) Tertullianus, Apologeticum, 50, 13: CCL 1, 171 (PL 1, 603).

(352) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 43: AAS 58 (1966) 1064.

(353) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12; cf Ibid., 15: AAS 57 (1965) 20.

(354) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947.

(355) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 12-20: AAS 83 (1991) 260-268.

(356) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12.

(357) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 40: AAS 58 (1966) 1058.

(358) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 42-47: AAS 83 (1991) 289-295.

(359) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 15: AAS 58 (1966) 964.

(360) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 48-49: AAS 83 (1991) 295-297.

(361) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 52-54: AAS 83 (1991) 299-302.

(362) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 6: AAS 58 (1966) 953.

(363) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 50: AAS 83 (1991) 297-298.

(364) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1965) 96.

(365) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris missio, 55: AAS 83 (1991) 302-304.

(366) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS 58 (1966) 958.

(367) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 9: AAS 58 (1966) 958.

(368) Cf Apc 21,14.

(369) Cf Mt 28,16-20; Act 1,8; 1 Cor 9,1; 15,7-8; Gal 1,1; etc.

(370) Cf Act 2,42.

(371) Cf 2 Tim 1,13-14.

(372) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 952.

(373) Praefatio de Apostolis I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426.

(374) Cf Io 13,20; 17,18.

(375) Cf Lc 10,16.

(376) Cf Io 15,5.

(377) Cf Mt 28,20.

(378) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 23.

(379) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 23; cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42, 4: SC 167, 168-170 (Funk, 1, 152); Ibid., 44, 2: SC 167, 172 (Funk, 1, 154-156).

(380) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 24.

(381) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 2: AAS 58 (1966) 838.

(382) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 4: AAS 58 (1966) 840; cf Io 15,5.

(383) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 3: AAS 58 (1966) 839.

(384) Cf Apc 19,6.

(385) Cf Eph 1,4.

(386) Cf Apc 21,9.

(387) Cf Apc 21,10-11.

(388) Cf Eph 4,3-5.

(389) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS 58 (1966) 948.

(390) Cf Apc 21,14.

(391) Cf Mt 16,18.

(392) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 11-12.