Sala Stampa

www.vatican.va

Sala Stampa Back Top Print Pdf
Sala Stampa


Decreto Cum sanctissima della Congregazione per la Dottrina della Fede circa la celebrazione liturgica in onore dei santi nella forma extraordinaria del Rito Romano, 25.03.2020


Decreto Cum sanctissima

Elenchus dierum festorum III classis qui non impediri possunt

Decreto Cum sanctissima

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECRETUM

Cum sanctissima resplendeat in virtutibus Sanctorum virtus ipsa Iesu Christi, cumque semper proponenda sint fidelibus exempla eorundem Sanctorum1 Benedictus PP. XVI Epistula die VII mensis Iulii a. D. MMVII data Pontificiae Commissioni "Ecclesia Dei" mandavit ut quidam eorum, qui recentioribus decenniis Sanctorum Albo ascripti erant, secundum formam quoque extraordinariam Ritus Romani coli possent2. Nam "maximopere decet ut qui sanctus est apud Deum, sanctus etiam ab hominibus habeatur"3, et "quia non parum prodest christifidelibus nova semper habere exempla virtutum quae imitentur"4.

Pontificia enim Commissio "Ecclesia Dei", quae eam sententiam per Instructionem Universae Ecclesiae confirmaverat5, aggressa est quaestionem num Servi Dei in Catalogum Sanctorum nuper relati veteri Missali commode inseri possint. Investigationem igitur hanc ab illa Pontificia Commissione inchoatam Congregatio pro Doctrina Fidei modo absolvit, postquam Litteris Apostolicis die XVII mensis Ianuarii a. D. MMXIX motu proprio datis Summus Pontifex Franciscus omnia munera illius Commissionis in hanc Congregationem transtulit6.

Quapropter Congregatio pro Doctrina Fidei, consultis nonnullis institutis religiosis, societatibus vitae apostolicae, et viris peritis usui antiquiori illigatis, necnon Em.mo Card. Praefecto Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, infrascriptas normas ad cultum Sanctorum in forma extraordinaria fovendum adprobavit, firmis vero manentibus concessionibus kalendariorum vel festorum particularium a S. Sede hucusque datis.

[1] Missa festiva latiore sensu (cf. RGMR 302) celebrari potest iusta de causa omnibus diebus festis III classis (iis exceptis de quibus inferius sub n. 8) necnon in vigiliis de Sanctis III classis.

[2] Praeterea, quod attinet ad RGMR 302 c), permittitur etiam Missa cuiuslibet Sancti Catalogo Sanctorum post diem XXVI mensis Iulii a. D. MCMLX ascripti, eo nempe die quo memoriam liturgicam eiusdem ab Ecclesia Universa recoli statutum est. Missa autem votiva eiusdem item permittitur ad normam RGMR 311, servatis aliis rubricis de Missis votivis.

[3] Quotiens dicitur Missa festiva latiore sensu, integrum Officium divinum cum Missa concordans absolvi potest, velut Officium ordinarium (RGBR 169).

[4] Commemoratio ordinaria de festo aut vigilia omissa iuxta ea quae in nn. 1-3 statuuntur semper fit cum aliis commemorationibus occurrentibus iuxta rubricas, servata RG 111 d).

[5] Ad formulam Missae et Officii secundum suprascriptas ordinationes eligendam, nisi habetur in Proprio Sanctorum pro aliquibus locis Missalis Romani anni MCMLXII vel in eius novo Supplemento a S. Sede approbato, sumitur de Communi Missalis vel Breviarii. Quotiens in eodem Communi plures exstant formulae, electio fit ad libitum celebrantis. Formulae autem quae recensentur in praedicto Proprio Sanctorum vel Supplemento adhiberi debent eo die quo in iis habetur.

[6] Commemoratio praeterea ordinaria ad libitum celebrantis admitti potest de Sancto vel Mysterio eo die quo recensetur in Proprio Sanctorum pro aliquibus locis vel in novo Supplemento tam in Missa quam in Officio diebus liturgicis III vel IV classis, servata RG 111 d).

[7] Indomibus institutorum religiosorum vel societatum vitae apostolicae superiori domus, haud celebranti, competit decernere modum fruendi his ordinationibus in missa conventuali necnon in officio choraliter vel communiter celebrato.

[8] Dies festi III classis qui his ordinationibus neque impediri neque omitti possunt enumerantur in sequenti tabella. Dieta festa celebrari possunt etiam in feriis III classis Quadragesimae et Passionis, facta commemoratione ferire iuxta rubricas.

Quaecumque hoc Decreto statuta sunt, a die XIX mensis Martii huius anni, in festo S. Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis, Confessoris et Ecclesiae Universae Patroni, serventur, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Summus Pontifex Franciscus, in Audientia die V mensis Decembris a. D. MMXIX infrascripto Archiepiscopo Secretario Congregationis pro Doctrina Fidei concessa, hoc Decretum ratum habuit et pubblici iurisfieri iussit.

Datum Romae, ex Ædibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die XXII mensis Februarii a. D. MMXX, in festo Cathedrae S. Petri Apostoli.

Aloisius F. Card. LADARIA, S.I.
Congregationis pro Doctrina Fidei
Praefectus

✠ Iacobus MORANDI
Archiepiscopus tit. Caeretanu
Secretarius

_________________________

1 Cf. Prus XII, Litt. enc. Mediator Dei, AAS 39 (1947), 581 ; CONCILIUM VATICANUM Il, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 104.

2 BENEDICTUS XVI, Epistula ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, de Usu Liturgiae Romanae Instaurationi anni 1970 praecedentis, AAS 99 (2007), 798.

3 BENEDICTUS XIV, De Servorum Dei Beatifìcatione et Canonizatione, Lib. I, Cap. XIII, 2.

4 lbid., 5.

5 PONTIFICIA COMMISSIO "ECCLESIA DEI'', Instructio ad exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum a S.S. Benedicto PP. XVI Motu Proprio datas, AAS 103 (2011), 413-420, n. 25.

6 FRANCISCUS, Litterae Apostolicae Motu Proprio datae de Pontifìcia Commissione "Ecclesia Dei", die 17 Ianuarii 2019.

[00402-LT.01] [Testo originale: Latino]

Elenchus dierum festorum III classis qui non impediri possunt

Ianuarius

17 S. Antonii Abb.

20 Ss. Fabiani Papae et Sebastiani Mm.

21 S. Agnetis Virg. et Mart.

24 S. Timothei Ep. et Mart.

25 In Conversione S. Pauli Ap.

26 S. Polycarpi Ep. et Mart.

27 S. Ioannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct.

29 S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

31 S. Ioannis Bosco Conf.

 

Februarius

01 S. lgnatii Ep. et Mart.

05 S. Agathae Virg.et Mart.

06 S. Titi Ep. et Conf.

 

Martius

06 Ss. Perpetuae e Felicitatis Mm.

07 S. Thomae de Aquino Conf. et Eccl. Doct.

09 S. Franciscae Romanae, Vid.

12 S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct.

21 S. Benedicti Abb.

24 S. Gabrielis Archang.

 

Aprilis

11 S. Leonis I Papae, Conf. et Eccl. Doct.

14 S. Iustini Mart.

30 S. Catharinae Senensis Virg.

 

Maius

02 S. Athanasii, Ep., Conf. et Eccl. Doct.

04 S. Monicae Vid.

05 S. Pii V Papae et Conf.

09 S. Gregorii Nazianzeni Ep., Conf. et Eccl. Doct.

25 S. Gregorii VII Papae et Conf.

26 S. Philippi Nerii Conf.

 

Iunius

05 Bonifatii Ep. et Mart.

11 S. Barnabae Ap.

13 S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct.

14 S. Basilii Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct.

21 S. Aloisii Gonzagae Conf.

30 In Commemoratione S. Pauli Ap.

 

Iulius

07 Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc.

14 S. Bonaventurae Ep., Conf. et Eccl. Doct.

19 S. Vincentii a Paulo Conf.

22 S. Mariae Magdalenae Paenitentis

29 S. Marthae Virg.

31 S. lgnatii Conf.

 

Augustus

02 S. Alfonsi Mariae de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct.

04 S. Dominici Conf.

05 In Dedicatione S. Mariae ad Nives

08 S. Ioannis Mariae Vianney Conf.

12 S. Clarae Virg.

20 S. Bernardi Abbatis et Eccl. Doct.

28 S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct.

29 In Decollatione S. Ioannis Bapt.

 

September

03 S. Pii X Papae et Conf.

12 Sanctissimi Nominis B. Mariae Virg.

16 Ss. Comelii et Cypriani Ep., Mm.

27 Ss. Cosmae e Damiani Mm.

30 S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct.

 

October

02 Ss. Angelorum Custodum

03 S. Teresiae a Iesu Infante Virg.

04 S. Francisci Conf.

06 S. Brunonis Conf.

14 S. Callisti I Papae et Mart.

15 S. Teresiae Virg.

 

November

04 S. Caroli Ep. et Conf.

11 S. Martini Ep. et Conf.

14 S. Iosaphat Ep. et Mart.

18 In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App.

22 S. Caeciliae Virg. et Mart.

23 S. Clementis I Papae et Mart.

24 S. Ioannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct.

 

December

03 S. Francisci Xaverii Conf.

06 S. Nicolai Ep. et Conf.

07 S. Ambrosii Ep., Conf. et Eccl. Doct.

11 S. Damasi I Papae et Conf.

13 S. Luciae Virg. et Mart.

[00410-LA.01] [Testo originale: Latino]