www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA CELEBRAZIONE DEL III CENTENARIO DELLA CONSACRAZIONE DELLA CATTEDRALE DI MINSK (BIELORUSSIA) (9 OTTOBRE 2010), 02.10.2010


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA CELEBRAZIONE DEL III CENTENARIO DELLA CONSACRAZIONE DELLA CATTEDRALE DI MINSK (BIELORUSSIA) (9 OTTOBRE 2010)

In data 7 agosto 2010, il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l’Em.mo Card. Jozef Tomko, Prefetto emerito della Congregazione per l’Evangelizzazione dei Popoli, Suo Inviato Speciale alla celebrazione del III centenario della consacrazione della Cattedrale di Minsk (Bielorussia), che avrà luogo il 9 ottobre 2010.

Il Cardinale Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Edmund Dowgilowicz-Nowicki, Parroco della Parrocchia di San Giuseppe a Maladzechna;

- Rev.do P. Bernard Radzik, O.C.D., Parroco della Parrocchia di Sant’Andrea a Narach.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Jozef Tomko:

● LETTERA DEL SANTO PADRE 

Venerabili Fratri Nostro

IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO

Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto emerito

Minscensis-Mohiloviensis communitas ecclesialis grato omnino animo trecentos celebrat annos a consecratione cathedralis sui templi, Nomini Sanctissimae Mariae dicati. Dilecti istius gregis pastores et fideles, memoriam huius eventus recolentes, evangelici itineris praecipua elementa assidue perscrutantur, Domini vocem diligenter auscultant, sociali in provincia accurate eius providentiam demonstrant. Multa revera sunt pastoralia incepta, spiritales potissimum exercitationes, quae haec Ecclesia particularis suis proponit fidelibus omnibusque hominibus bonae voluntatis, ut omnes clare videre possint quomodo religio christiana historiam istius regionis sit comitata.

Die IX proximi mensis Octobris, fausta iubilaei data occasione, sollemnis agetur in cathedrali aede celebratio, signum erga Deum omnipotentem pastorum et fidelium gratitudinis ob tanta Eius beneficia quae saeculorum decursu toti ecclesiali communitati largiri est dignatus.

Nuper igitur Venerabilis Frater Thaddaeus Kondrusiewicz, Archiepiscopus Metropolita Minscensis-Mohiloviensis, actuose gregem sibi concreditum per semitas Evangelii ducens, humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem virum ad memoratam celebrationem mitteremus, qui Nostras vices Minsci posset gerere Nostramque erga christianos ibi adstantes dilectionem manifestare. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione olim praefuisti quique fidelium Bielorussiae funditus laetitias novisti et difficultates, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnem celebrationem III centenarii dedicationis ecclesiae cathedralis Minscensis, quae die IX proximi mensis Octobris agetur.

Praeclaro illo in templo sollemni praesidebis Eucharistiae atque, Sacrarum Scripturarum verba recolens: "Adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae" (Is 56,7), omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis: decet enim ut novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant.

Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnibus ibi congregatis salutationem afferas, Archiepiscopo praesertim Metropolitae Minscensi-Mohiloviensi ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus, christifidelibus laicis. Exoptamus denique ut verba Nostrae benevolentiae etiam ad civiles auctoritates extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem, libertatis religiosae notionem atque sincerum personae humanae bonum studiose considerant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Iunii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

[01319-07.01] [Testo originale: Latino]