www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL IV CENTENARIO DEL BATTESIMO DEL GRAN CAPO MEMBERTOU DEI MIK’MAQ (1° AGOSTO 2010, CHAPEL ISLAND, NOVA SCOTIA - CANADA), 24.07.2010


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL IV CENTENARIO DEL BATTESIMO DEL GRAN CAPO MEMBERTOU DEI MIK’MAQ (1° AGOSTO 2010, CHAPEL ISLAND, NOVA SCOTIA - CANADA)

In data 29 maggio 2010, il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l’Em.mo Card. Marc Ouellet, P.S.S., allora Arcivescovo di Québec, oggi Prefetto della Congregazione per i Vescovi, Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del IV Centenario del battesimo del Gran Capo Membertou dei Mik’maq, che avranno luogo a Chapel Island, Nova Scotia (Diocesi di Antigonish, Canada), il 1° agosto 2010.

Il Porporato sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Don Robert McNeil, Vicario episcopale per i Mik’maq;

- Rev.do Don Douglas J. Murphy, della Parrocchia Holy Rosary.

Inoltre la Missione sarà integrata dal Consigliere di Nunziatura Mons. Luca Lorusso.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre al Suo Inviato Speciale:

● LETTERA DEL SANTO PADRE 

Venerabili Fratri Nostro

MARCO S.R.E. Cardinali OUELLET, P.S.S.

Archiepiscopo Metropolitae Quebencensi

Quarta iam appetit saecularia memoria ex quo tempore sacro Baptismate est ablutum Magnum Caput Mi’kmaq Nationis Membertou atque Domini salutaria beneficia gentibus illis latius subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus Evangelii praeconibus.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem rursus inter indigenas et reliquos Canadienses cives conciliandi animos, ut firma fide roborati certioribusque propositis suffulti una simul expedite in via salutis procedant.

Miserenti igitur favente Domino, evenientibus Kalendis Augustis in loco Chapel Island sollemnis erit ab illius Baptismi quarta centenaria commemoratio agenda, concurrentibus quoque fidelibus circumcirca commorantibus, ut Ecclesiae ista particula, inde fere sumens vim, vel uberiores fructus fundat et laetiores spiritales commoditates in dies experiatur.

Quocirca Mi’kmaq gentis primorum Kji Saqmaw Sante’ Mawiomi Ben Sylliboy et Kji Keptin Sante’ Mawiomi Andrew S. Denny, Novae Scotiae Primi Ministri Rodney Mac Donald postulationibus subvenientes, ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, Canadiensis Nationis inclitus filius, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis mentem Nostram benignam ostendes, ut maiorum probandas consuetudines sectantes, firmissime teneant fidei pietatisque cursum. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum nuntiatrix gratiarum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

[01066-07.01] [Testo originale: Latino]