www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL IV CENTENARIO DELL’ARCIDIOCESI DI AREQUIPA (PERÚ) (14-18 LUGLIO 2010), 08.07.2010


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI DEL IV CENTENARIO DELL’ARCIDIOCESI DI AREQUIPA (PERÚ) (14-18 LUGLIO 2010)

In data 17 maggio 2010, il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l’Em.mo Card. Giovanni Battista Re, allora Prefetto della Congregazione per i Vescovi, Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del IV Centenario dell’Arcidiocesi di Arequipa (Perú), che avranno luogo dal 14 al 18 luglio 2010.

Il Cardinale Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev. Sac. Edward Huillcen Baca, Parroco della Parrocchia "Virgen de la Medalla Milagrosa" e Direttore dell’Ufficio Diocesano dell’Educazione Cattolica;

- Rev. José León Chang, Rettore del Seminario Arcidiocesano Missionario "Redemptoris Mater" di Arequipa.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Giovanni Battista Re, Prefetto emerito della Congregazione per i Vescovi:

● LETTERA DEL SANTO PADRE 

Venerabili Fratri Nostro

IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE

Praefecto Congregationis pro Episcopis

atque Praesidi Pontificiae Commissionis pro America Latina

Arequipensis ecclesialis communitas, quam Decessor Noster Paulus V rec. mem., pastoralibus prospiciens necessitatibus, die XIX mensis Iulii anno MDCIX condidit, grato animo quartam celebrat centenariam suae fundationis memoriam. Dilecti istius gregis fideles, diligenti Pastore et sacerdotibus moderantibus, hunc eventum recolentes, spiritalis itineris progressionem assidue perscrutantur atque Domini vocem diligenter exaudire nituntur. Multa revera adimplentur ab anno praeterito pastoralia incepta quae Archiepiscopus Metropolita Arequipensis, Venerabilis Frater Xaverius Augustus del Rio Alba, suis proposuit fidelibus cunctisque hominibus bonae voluntatis, ut omnes in diuturna huius gregis historia Domini largitatem cIare mirari possent atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam.

Novimus insuper hanc EccIesiam a die XIX mensis Iulii praeteriti anni, hac oblata occasione, iubilarem celebrare annum, qui "Congressu Historico et Theologico Internationali", a die XIV proximi mensis Iulii ad diem XVIII eiusdem mensis exsequendo, atque sollemni Eucharistica celebratione concludetur.

Hanc ob rem memoratus sacer Praesul Arequipensis humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem Virum mitteremus, qui Nostras vices Arequipensi in urbe gerere Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestare posset. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui pergravia munera exerces Praefecti Congregationis pro Episcopis atque Praesidis Pontificiae Commissionis pro America Latina, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad iam dictum Congressum et Eucharisticam celebrationem, quae Arequipae diebus XIV-XVIII proximi mensis Iulii adimplebuntur.

Sollemni praesidebis Eucharistiae atque Archiepiscopum Metropolitam Arequipensem aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem etiam Christi vitae imitationem cohortaberis. Optamus denique ut cuncti, venustam historiam Ecclesiae in Arequipa, quam Decessor Noster Pius XII fel. rec. "Romam Peruviae" vocavit, recolentes, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque fidei alacritate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Maii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

[01031-07.01] [Testo originale: Latino]