www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE AL LEGATO PONTIFICIO PER LA CELEBRAZIONE DEL CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE DI SLOVENIA (CELJE, 13 GIUGNO 2010), 07.06.2010


LETTERA DEL SANTO PADRE AL LEGATO PONTIFICIO PER LA CELEBRAZIONE DEL CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE DI SLOVENIA (CELJE, 13 GIUGNO 2010)

Il Santo Padre Benedetto XVI ha nominato l’Em.mo Card. Tarcisio Bertone, Segretario di Stato, Legato Pontificio per la celebrazione del Congresso Eucaristico Nazionale di Slovenia, in programma a Celje il 13 giugno 2010.

La Missione che accompagnerà l’Em.mo Card. Tarcisio Bertone è composta da:

- Rev.do Mons. Janez Gril, già Direttore del Settimanale Cattolico Družina ed Economo della diocesi di Novo Mesto;

- Rev.do P. Bogdan Kolar, S.D.B., già Decano della Facoltà Teologica di Ljubljana ed attualmente Docente di Storia nel medesimo Centro universitario;

- Rev.do Mons. Lech Piechota, Officiale della Segreteria di Stato:

Rev.do Mons. Guillermo Javier Karcher, Officiale della Segreteria di Stato e Cerimoniere Pontificio;

- Rev.do Don Roberto Lucchini, Segretario di Nunziatura in servizio presso la Segreteria di Stato.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre al Legato Pontificio:

● LETTERA DEL SANTO PADRE 

Venerabili Fratri Nostro
THARSICIO S.R.E. Cardinali BERTONE
Secretario Status

Sacrosanctum Christi Corporis mysterium ubique terrarum cunctas apud Ecclesias conspicuum usque obtinere locum pro certo habemus. Ex eucharistico enim sacramento, salienti quasi e fonte spiritalis salubritas beneficiorumque Domini copia affatim manant ac defluunt. Fideles autem ad caeleste convivium accedentes, supernis praesidiis roborati, suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere valent.

Probando nempe de consilio novimus Congressum Nationalem Sloveniae Eucharisticum, Celeiensi ipsa in urbe XIII die mensis Iunii futurum. Praestanti hoc pellecti eventu, fideles turmatim venturos arbitramur, Corporis et Sanguinis Christi mysterium ut pientissime, quemadmodum decet, colant et venerentur, "de sacra Eucharistia, Dei dono pro mundi vita" item meditantes.

Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Sacrum namque hoc convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque animum addit.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et aspectabilius, congrua iustaque petente Sloveniae Episcoporum Conferentia, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus praestabilisque visus es ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet

Legatum Nostrum constituimus et nominamus ad Congressum Slovenae Nationis Eucharisticum celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum ac simul omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Multum temporis abiit ex quo superior congressus eucharisticus est celebratus. Complura interea in istis locis homines sunt passi. Nunc autem caelesti dape refecti exoptamus ut fideles feliciorem aetatem spiritalemque prosperitatem consequantur. Haec cuncta Benedictione Nostra Apostolica confirmamus, quam auctoritate omnibus participibus largiaris copiose volumus, superna nuntiaturam adiumenta ac robora.

Ex Aedibus Vaticanis die III mensis Maii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

 

BENEDICTUS PP. XVI

[00851-07.01] [Testo originale: Latino]