Sala Stampa

www.vatican.va

Sala Stampa Back Top Print Pdf
Sala Stampa


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA DEDICAZIONE DEL NUOVO ALTARE DELLA RESTAURATA CATTEDRALE DELL’ARCIDIOCESI DI BALTIMORE (U.S.A.) (4-12 NOVEMBRE 2006), 28.10.2006


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA DEDICAZIONE DEL NUOVO ALTARE DELLA RESTAURATA CATTEDRALE DELL’ARCIDIOCESI DI BALTIMORE (U.S.A.) (4-12 NOVEMBRE 2006)

Il Papa ha designato l’Em.mo Card. James Francis Stafford, Penitenziere Maggiore, Suo Inviato Speciale alle solenni celebrazioni per la dedicazione del nuovo altare della restaurata Cattedrale dell’arcidiocesi di Baltimora (U.S.A.), in programma dal 4 al 12 novembre 2006.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. James Francis Stafford:

● LETTERA DEL SANTO PADRE

Venerabili Fratri Nostro

IACOBO FRANCISCO S.R.E. Cardinali STAFFORD

Paenitentiario Maiori

Maxima profecto cura adhibenda est de hoc intimo Dei sacrario, quod sunt omnes homines credentes et iuste viventes secundum Dei mandata. "Studeamus ergo templum Deo aedificare in nobis: primo quidem ut in singulis nobis, deinde ut in omnibus simul inhabitet... Dignum habitaculum parat Deo, cuius nec est ratio decepta, nec voluntas perversa, nec memoria inquinata" (Hugo a S. Victore, Tractatus de interiori domo, 5; PL 184, 510). Attamen iam antiquis temporibus Dominus universorum, qui nullius indiget, voluit templum habitationis suae fieri in nobis (cfr 2 Mac 14, 35). Recta ergo et laudabilis est singulas per generationes sollicitudo de omni loco ubi a populo fideli Deo offeruntur hostiae et preces acceptae.

Cum quidem Venerabilis Frater Noster Villelmus Henricus S.R.E. Cardinalis Keeler, Archiepiscopus Metropolita Baltimorensis, certiores Nos fecerit de proxima sollemni consecratione novi altaris suo in templo cathedrali – quod hac occasione etiam plane est renovatum – itemque a Nobis comiter postulaverit ad hunc eventum maioris ponderis ut mitteremus Patrem Purpuratum, Nos sine ulla haesitatione te, Venerabilis Frater Noster, libenter destinamus ad hanc honorificam explendam missionem. Nam non latet Nobis te, illius communitatis praestantissimum filium, in hac urbe natum esse atque iuventutis tempore hoc templum frequenter visitavisse nimirumque dilexisse.

Quam ob rem hisce Litteris te Missum Extraordinarium constituimus ut Baltimorae diebus IV-XII proximi mensis Novembris Nostris vicibus fungaris Nostramque simul geras Personam in perficiendo ritu dedicationis novi altaris et apertionis renovatae ecclesiae cathedralis illius archidioecesis. Nostrum est desiderium ut, hac oblata occasione, per te ferventer salutemus ibi congregatos Christifideles et Pastores, qui sollicite Regnum Dei suis in terris aedificant, nec non auctoritates civiles et universum populum, quos omnes caritate Nostra iam nunc amplectimur.

Te comitetur in missione tua intercessio Beatissimae Virginis Mariae, quae ibi sub titulo Sedis Sapientiae colitur. Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, illius Ecclesiae assiduo Praesuli, cunctis adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, iuvenibus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Octobris, anno MMVI, Pontificatus Nostri altero.

BENEDICTUS PP. XVI

[01537-07.02] [Testo originale: Latino]