LETTERA DEL SANTO PADRE AL CARD. FRANCISZEK MACHARSKI IN OCCASIONE DEL 50° ANNIVERSARIO DI SACERDOZIO Pubblichiamo di seguito la Lettera che il Santo Padre Giovanni Paolo II ha inviato all’Arcivescovo di Kraków, l’Em.mo Card. Franciszek Macharski, in occasione del 50°Anniversario di sacerdozio:
Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali MACHARSKI
Archiepiscopo Cracoviensi
Quas novas omnino sermonis Nostri voces adhibere quasve animi Nostri sententias novas tibi, Venerabilis Frater Noster, exhibere hic ipso tempore debeamus, plane nescimus, cum volumus appropinquantem vitae tuae operaeque sacrae memorabilem prorsus metam et eventum maiore quodam adfectu ac clariore benevolentiae Nostrae arbitratu sollemniter concelebrare.
Tot enim annos pridem conversati et operati una sumus inter communem nostrum nativum populum Cracoviensem; totiens interea hic et illic convenimus familiariter sermocinantes, negotia mutua tractantes, amicitiam antiquam Nostram confirmantes. A primis iam studiorum annis - ne dicamus pueritiae - ita crebro inter nos fraternae coniunctionis sensus permutamus ut nihil necessitudini nostrae deesse videatur. Apud praestans Seminarium Archidioecesanum nostrum necnon Academiam Theologicam Cracoviensem tot annos placuit te videre felicissime docentem, libros doctissime edentem, laureis honorifice fulgentem, cum omnem semper Nostram manifesto professi sumus aestimationem et laudem. Seminario illi temet dein Nostra Archiepiscopi auctoritate atque aperta de te fiducia Rectorem praefecimus.
Petri autem in cathedram Romanam vixdum sumus arcano Dei consilio provecti, cum dubitatione nulla te ipsum in Nostrum Archiepiscopi Praesulis succedere locum iussimus; tibi ideo uni ac soli hic apud Apostolorum Beatissimorum limina praesentes Nos manibus coram universo orbe impositis Nostris plenitudinem sacerdotii laetantes impertivimus, ac non multo post te in primis praestabile Patrum Ecclesiae Cardinalium collegium intrare voluimus, cui idcirco multiplex et gravissimum etiam credidimus in huius Apostolicae Sedis ministeriis pastorale opus, quod tua pro sollertia diligentia peritia adhuc fructuose procuras.
Amicitiae ideo perennis Nostrae documenta undique abundant atque Nostrae erga te singularis prorsus benignitatis testimonia. De quinquagesimo igitur sacerdotii huius frugiferi maxime tui natali die, mensis Aprilis altero, videlicet de aureo presbyteratus tui iubilaeo quantum intus gaudium Nos solaciumque experiamur, facile suspicari potes iam nunc ex harum Litterarum Nostrarum fervida salutatione ac sincera gratulatione, sicut et aliis dein datis opportunitatibus rursus senties.
Interea vero tecum etiam Nos Iesu Christo confidentes precamur et optamus ut anniversaria haec tua sacerdotalis celebritas omnibus te consolationibus repleat, animum tuum pastorali in persequendo ministerio apud desideratum nostrum Cracoviensem populum exhilaret atque confirmet, vincula familiaritatis Nostrae in longinquo hoc nostro Divini Pastoris famulatu corroboret et prosperet, praemia tibi iam his in terris valetudinis firmae ac dierum serenitatis affatim comparet, meliores meritorum tuorum mercedes in Regno posthac cumulet.
Haec tibi, Venerabilis Frater Noster, intimis ex sensibus Nostris proferimus cogitata et omina tuum sacerdotii iubilaeum iam laetanti mente prospicientes. Multipliciter tecum coniungemur et cum universo Cracoviae clero populoque fideli, ipso illucescente faustissimo die anniversario tuo. Comitatur scriptam hanc Nostram gratulationem nimirum Apostolica Nostra Benedictio supernarum gratiarum sequestra Nostrarum sententiarum nuntia.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
IOANNES PAULUS II
[00734-07.04] [Testo originale:latino]