El 18 de mayo de 2019, el Santo Padre nombró a S.E. el cardenal Angelo Amato, SDB, Prefecto emérito de la Congregación para las Causas de los Santos, su enviado especial a la celebración del bicentenario de la erección de la diócesis de Cerignola, que se celebrará en la catedral de Cerignola el 14 de junio de 2019.
El enviado especial estará acompañado por una misión pontificia, compuesta por los siguientes eclesiásticos:
- Reverendo Mons. Antonio MOTTOLA, vicario general.
- Rev. Mons. Carmine LADOGANA, ex vicario general.
Publicamos a continuación la carta del Santo Padre a S.E. el cardenal Amato:
Carta del Santo Padre
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali AMATO
Congregationis de Causis Sanctorum Praefecto emérito
Spectabilis dilectaque Ceriniolensis Ecclesia a condita dioecesi ducentesimam mox est repetitura memoriam. Annalium dum monumenta nunc ipsa considerat atque priscorum hominum christianas testificationes, alacritas rursus affertur ad renovato impetu Evangelii salutares monitiones tenendas eiusque laetitiam fruendam.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat magnificandae, verum etiam animos ad ferventiorem religionis sensum, clariorem fidem certioraque proposita concitandi. Itaque sicut Ecclesia Ceriniolensis quondam felix ingressa est iter ut, divina suffragante gratia, uberem profectum assequeretur, ita nunc eadem vestigia persequens sectansque vera et propria hominis bona, vel insigniorem obtineat spiritalem prosperitatem.
Postulatis idcirco Venerabilis Fratris Aloisii Renna, Episcopi Ceriniolensis-Asculani Apuliae, subvenire cupimus, qui a Nobis fidenter purpuratum Patrem flagitavit ad sollemniter recordationem illam celebrandam, ducentis scilicet exactis annis a Ceriniolensi constituta dioecesi, dum optamus ut congruae exstent hodiernae condiciones ac salutaria consilia, quo uberiores fructus eventuro de tempore ipsa fundat.
Quocirca ut ritus hic spectabilius efficaciusque evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui illius regionis inclitus es filius ac praeclaris hominibus clarificandis studiose impendisti operam, quique prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te Nostrum Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad sollemnem ritum illum Cerauniliae in cathedrati templo sancta Petro Apostolo dicato die XIV mensis Iunii agendum.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque, cunctis suam operam navantibus. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Maii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.
FRANCISCUS