The Holy Father has appointed His Eminence Cardinal Mauro Gambetti, O.F.M. Conv., archpriest of the papal Basilica of Saint Peter in the Vatican, as his special envoy to preside over the Eucharistic celebration to be held on 7 September 2022 in the Shrine of Our Lady of Remedies, patroness of Oristano, on the occasion of the seventieth anniversary of the solemn coronation of the Blessed Virgin Mary.
The special envoy will be accompanied by a pontifical mission, composed of the following ecclesiastics:
Msgr. Vincenzo Curreli, archpriest of the Cathedral, former rector of the Basilica of Our Lady of Remedies;
Msgr. Gianfranco Murru, canon of the Cathedral and current rector of the Basilica of Our Lady of Remedies.
Letter of the Holy Father
Venerabili Fratri Nostro
MAURO S.R.E. Cardinali GAMBETTI
Archipresbytero Papalis Basilicae Sancti Petri
“Ac videtur Nobis Beatissima Virgo Maria, quae per totius suae vitae cursum – cum in gaudiis, quibus suavissime affecta fuit, tum in rerum angustiis atrocibusque doloribus, quibus martyrum Regina exstitit – numquam a Divini Filii sui praeceptis exemplisque vel minimum discessit, videtur Nobis, inquimus, ea verba nobis singulis universis repetere, quibus Canae nuptias celebrans, convivii administris Iesum Christum quasi digito indicans, eos allocuta est: «Quodcumque dixerit vobis, facite» (Io 2,5)” (Pius XII, Fulgens corona, 2). Haec verba Praedecessoris Nostri recte explanant pondus pietatis erga Beatam Mariam Virginem in fide uniuscuiusque Christi discipuli. His de rebus meditantes, epistulam Venerabilis Fratris Roberti Carboni O.F.M. Conv., Archiepiscopi Metropolitae Arborensis, accepimus, qua ipse humanissime postulavit ut ad LXX anniversariam memoriam incoronationis simulacri Beatae Virginis a Remedio Arboreae celebrandam adque pietatem renovandam erga Dei Genetricem inter fideles huius regionis, Nos Patrem Purpuratum seligeremus, qui hoc in fausto eventu personam Nostram gereret.
Ad te, ergo, Venerabilis Frater Noster, qui studiose munus Archipresbyteri Papalis Basilicae Sancti Petri exerces, animum Nostrum convertimus, cui hoc opus magni ponderis committere decernimus.
Idcirco, harum Litterarum virtute, Te MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus, mandatis tibi factis, ut nomine Nostro Arboreae die VII proximi mensis Septembris Missae celebrationi in LXX anniversariam memoriam incoronationis simulacri Beatae Virginis a Remedio praeesse valeas. Spiritualem Nostram dilectionem omnibus christifidelibus atque hominibus bonae voluntatis ibi congregatis renunties ac omnes ad praeceptum adhortaberis caritatis diligentiore etiam modo tum in familiis tum publicis in adiunctis servandum.
Tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem impertimus quam omnibus, qui celebrationibus intererunt, transmittes, ex qua uberius fructus spirituales ii sumere possint. Legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter exposcentes, ut, Beatae Virginis a Remedio intercessione, per eiusdem Filii contemplationem legationem tuam fructuose adimplere valeas.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Augusti, anno MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.
FRANCISCUS