www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Letter of the Holy Father to the special envoy at the Fifth “World ULTREIA” of the “Cursillos de Cristiandad” (MCC) (Shrine of Our Lady of Fatima, 4-6 May 2017), 29.04.2017

On 19 April 2017, the Holy Father Francis appointed His Eminence Cardinal João Braz de Aviz, prefect of the Congregation for the Institutes of Consecrated Life and the Societies of Apostolic Life, as his special envoy at the Fifth World ULTREIA of the Cursillos de Cristiandad (MCC), to be held at the Shrine of Our Lady of Fatima, Portugal, from 4 to 6 May 2017.

The special envoy will be accompanied by the Papal Mission, composed of:

Rev. Don José Lopes Baptista, diocesan spiritual director of the MCC in the diocese of Porto;

Rev. Don José Das Neves Machado, diocesan spiritual director of the MCC in the archdiocese of Braga.

The following is the Holy Father’s letter to His Eminence Cardinal João Braz de Aviz:

Letter of the Holy Father

Venerabili Frati Nostro

IOANNI S.R.E. Cardinali BRAZ DE AVIZ

Praefecto Congregationis pro Institutis vitae consecratae

et Societatibus vitae apostolicae

Cum magno gaudio Maria Magdalene et altera Maria cucurrerunt nuntiare discipulis Iesum vere a mortuis resurrexisse (cfr Mt 28,1-10). Nos autem, nutu divino in beati Petri successione constituti, solliciti intuemur cunctos nostrae aetatis populos, tum eos qui evangelicam Iesu Christi doctrinam cognoscere et segui iam coeperunt tum illos qui divini Verbi nuntios adhuc exspectant, iisque Domini resurrectionem et in Eo aeternae vitae spem laeto animo testamur. Sicut certiores sumus facti, Fatimae apud Sanctuarium BMV Reginae Pacis mox V Ultreia Mundialis Curriculorum Christianitatis agetur. De celebratione huius eventus magnopere laetantes, cum Pastoribus et Christifidelibus ibi adstantibus corde coniungimur atque animum iis addere Nostramque benevolentiam manifestare cupimus.

Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Francisci Iosephi Villas-Boas Senra de Faria Coelho, Episcopi titulo Plestiensis et Auxiliaris Bracarensis, necnon Assistentis Spiritualis Instituti Mundialis Curriculorum Christianitatis (compendiatis litteris OMCC), atque Egregii Domini Francisci Salvador, eiusdem Instituti Praesidis, qui humaniter poposcerunt ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem censemus te hanc Legationem congrue esse exsecuturum, qui es fidelis proximus Noster cooperator et ardore plenus in catholicam fidem fovendam. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad memoratum coetum diebus IV-VI proximi mensis Mali Fatimae sollemniter agendum.

In hac honorifica explenda missione pro Nobis sacris liturgicis praesidebis actionibus, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem pariter Nostram testaberis erga cunctos congregatos eosque hortaberis ad hoc magni momenti apostolicum opus diligenter prosequendum. Nos vero, Venerabilis Frater Noster, dum legationem tuam Immaculato Cordi Beatissimae Mariae Virginis committimus, Eam precamur ut homines toto in orbe benigna intueatur, Filio suo commendet uberrimaque eos impleat spiritali consolatione.

Peculiarem demum Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, intercedente Fatimensi Regina Pacis, nomine Nostro omnibus huius conventus participibus eorumque singulis communitatibus et Nationibus amanter largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Aprilis, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS