Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

VOS ESTIS LUX MUNDI

 

FRANCISCUS

«Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem positam» (Mt 5, 14).

Dominus Noster Iesus Christus universos fideles vocat, ut virtutis, innocentiae et sanctitatis illustre sint exemplum. Omnes enim ad testimonium verum praebendum fidei vivae in Christo vocamur, praesertim in necessitudine nostra cum proximis.

Crimina sexualis abusus Dominum Nostrum sane offendunt, corpori animaeque ac spiritui victimarum nocent atque christifidelium communitatem laedunt. Quo in varietate specierum suarum haec amplius non occurrant, iugis altaque cordium prodest conversio, quae certis efficacibusque actibus ab omnibus in Ecclesia participatis ita probetur, ut singulorum sanctitas atque officia ad evangelici nuntii plenam fidem et Ecclesiae missionis efficaciam fovendam conferant. Quod fieri tantum potest Spiritus Sancti in cordibus operante gratia, cum semper verba Iesu nobis sint memoranda: «Sine me nihil potestis facere» (Io 15, 5). Etiamsi multa acta sint, perseverandum tamen nobis est ab aspero praeterito praecepto discere, ut futurum cum spe aspici possit.

Haec onera imprimis in Apostolorum successores recidunt, quos praefecit Deus pastores populo suo, a quibus studium postulant Divini Magistri vestigia prope persequendi. Ipsi enim sui ministerii virtute «Ecclesias particulares sibi commissas, ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate, qua quidem nonnisi ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum utuntur, memores quod qui maior est fiat sicut minor et qui praecessor est sicut ministrator» (Conc. Oecum. Vat. II, Const. Lumen gentium, 27).

Quae ad Apostolorum successores peculiarem in modum spectat, ad eos omnes pertinent qui diversimode ministeria in Ecclesia suscipiunt, evangelica praecepta profitentur vel ad populo christifidelium inserviendum vocantur. Proinde, bonum est normas procedendi ab omnibus adhiberi haec crimina praevenientes et adversantes, quae fiduciam christifidelium produnt.

Quamobrem Litteras Apostolicas Motu Proprio datas die VII mensis Maii anno MMXIX promulgavimus, quae normas quasdam ad experimentum continent ad triennium.

Nunc, praestatuto elapso tempore, attentis Conferentiarum Episcoporum ac Dicasteriorum Curiae Romanae animadversionibus perpensaque recentioribus annis cumulata peritia, quo melius decreta applicentur, firmis praescriptis Codicis Iuris Canonici et Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium de re poenali et processuali,

sic disponimus:

TITULUS I

PRAESCRIPTA GENERALIA

Art. 1 – Ambitus applicationis

§ 1. Haec normae applicantur, si clerici, sodales Institutorum vitae consecrate vel Societatum vitae apostolicae et moderatores consociationum internationalium christifidelium ab Apostolica Sede recognitarum vel erectarum denotentur, qui:

a) – contra sextum Decalogi praeceptum vi vel minis vel auctoritatis abusu deliquerint vel aliquem cogentes ad actus sexuales exsequendos vel patiendos;

– contra sextum Decalogi praeceptum deliquerint cum minore vel persona, quae pleno usu rationis habitu careat, vel cum adulto vulnerabili;

– imagines pornographicas minorum vel personarum, quae pleno usu rationis habitu careant, immoraliter emerint, servaverint, exhibuerint vel quoquo modo et instrumento vulgaverint;

– minorem vel personam, quae pleno usu rationis habitu careat, vel adultum vulnerabilem conduxerint vel induxerint ad se pornographice exhibendum vel ad exhibitiones pornographicas sive veras sive simulatas participandas;

b) si subiecta, de quibus in art. 6, acta vel omissiones patrent, quae investigationes civiles vel canonicas, administrativas vel poenales impediant vel fraudent circa quemvis ex subiectis, de quibus in § 1, quoad delicta de quibus in littera a) huius paragraphi.

§ 2.  Ad effectus canonicos quod attinet, intellegitur:

a) «minor»: quisquis infra duodevicesimum annum aetatis; minori assimilatur quicumque usu rationis habitu careat;

b) «adultus vulnerabilis»: quisquis in condicione infirmitatis vel corporis animaeve defectus vel libertate personali ita fraudetur, ut, etiam forte, facultas eius intellegendi vel volendi vel quoquo modo offensioni obstandi re coërceatur;

c) «res pornographiae minorum»: quaequae imago minoris, citra instrumentum adhibitum, qui in actis sexualibus dilucidis sive veris sive simulatis versatur, et quaequae membrorum genitalium minorum imago libidinis vel lucrifaciendi ratione.

Art. 2 –Denotationum receptio et indiciorum asservatio

§ 1.  Ratione habita dispositionum, quae a singulis Conferentiis Episcoporum, Synodis Episcoporum Ecclesiarum Patriarchalium et Ecclesiarum Archiepiscopalium Maiorum vel a Consiliis Hierarcharum Ecclesiarum Metropolitanarum sui iuris adhibitae sint, oportet Dioeceses seu Eparchias, sive singulas sive congregatas, institutis vel officiis ad accipiendas denotationes instrui, quo facilis vulgo sit aditus. Ad haec insistuta vel officia ecclesiastica deferendae sunt denotationes.

§ 2.  Informationes, de quibus in hoc articulo, sic custodiantur et tractentur, ut earundem  securitati, integritati et cautioni prospiciatur, ad normam cann. 471, 2° CIC, et 244, § 2, 2° CCEO.

§ 3.  Firmo praescripto art. 3, § 3, Ordinarius, qui denotationem recepit, hanc sine mora transmittit ad Ordinarium loci, ubi facinora exstiterunt, necnon ad Ordinarium proprium denotati. Nisi aliud inter utrumque Ordinarium decernatur, Ordinarii loci est, ubi facinora exstiterunt, ad normam iuris procedere, prout in his casibus provisum.

§ 4. Ad huius tituli effectus quod attinet, Dioecesibus assimilantur Eparchiae et Ordinario Hierarcha.

Art. 3 – Denotatio

§ 1.  Excepto casu notitiae a clerico cognitae in ministerio fori interni exercendo, quotiescumque clericus vel sodalis Instituti vitae consecratae vel Societatis vitae apostolicae notitiam vel probatas habeat rationes putandi unum ex facinoribus, de quibus in art. 1, sit patratum, ipse debet haec tempestive denotare Ordinario loci, ubi facinora exstiterunt, vel alii Ordinario ex illis, de quibus in cann. 134 CIC e 984 CCEO, salvo praescripto in § 3 huius articuli.

§ 2.  Quisquis, praesertim christifideles laici officia vel ministeria in Ecclesia exercentes, denotationem de aliquo ex facinoribus, de quibus in art. 1, praebere potest, modis adhibitis, de quibus in supra dicto articulo,  vel alio quovis apto modo.

§ 3.  Cum denotatio ad unam ex personis pertinet, de quibus in art. 6, ea ad Auctoritatem dirigitur iuxta artt. 8 et 9 seligendam. Ad competens quidem Dicasterium semper dirigi potest directe vel per Legatum Pontificium. In priore casu Dicasterium Legatum Pontificium certiorem facit.

§ 4.  Denotatio elementa quam maxime distincta continere debet, sicuti significationes temporis et loci facinorum, eorum qui in eis versati sunt vel de eis certiores facti, necnon alia omnia adiuncta, quae proficere possint factis accurate perpendendis.

§ 5.  Notitiae acquiri possunt etiam ex officio.

Art. 4 – Tutela denotantis

§ 1. Denotationem ad normam art. 3 facere secreti officii non constituit violationem.

§ 2. Salvis praescriptis can. 1390 CIC et can. 1452 et 1454 CCEO, praeiudicia, ultiones vel discrimina denotationis causa prohibentur et ad mores pertinere possunt, de quibus in art. 1, § 1, b.

§ 3. Denotanti et se laesum esse affirmanti et testibus nullum vinculum silentii quoad rem expositam imponi potest, firmo disposito art. 5, § 2.

Art. 5 – Personarum cura

§ 1. Auctoritates ecclesiasticae enituntur, ut qui se cum familiis suis laesos esse affirmant, digne ac reverenter tractentur, iisdemque suppeditant, praesertim:

a) acceptionem, auditionem et comitatum, praecipuis etiam adhibitis ministeriis;

b) subsidium spirituale;

c) subsidium medicum, therapeuticum et psychologicum, iuxta singulos casus.

§ 2. Semper legitima tutela bonae famae serventur et privatum omnium, qui in re versantur, necnon indiciorum privatorum secretum. Praesumptio denotatis applicatur, de qua in art. 13, § 7, firmo art. 20 praescripto.

TITULUS II

PRAESCRITPA DE EPISCOPIS ET EIS ASSIMILATIS

Art. 6 – Spatium subiectivum applicationis

Normae processuales, quae in hoc titulo tractantur, de delictis ac moribus agunt, de quibus in art. 1,  patratis:

a) a Cardinalibus, Patriarchis, Episcopis et Legatis Romani Pontificis;

b) a clericis, qui praeponuntur vel praepositi sunt moderationi pastorali alicuius Ecclesiae particularis vel instituti ei assimilati, sive latini sive orientalis, inclusis Ordinariatibus personalibus, quoad facinora durante munere perpetrata;

c) a clericis, qui praeponuntur vel praepositi sunt moderationi pastorali alicuius Praelaturae personalis, quoad facinora durante munere perpetrata;

d) a clericis, qui praeponuntur vel praepositi sunt consociationi publicae clericali cum facultate incardinationis, quoad facinora durante munere perpetrata;

e) ab illis, qui sunt vel fuerunt Moderatores supremi Institutorum vitae consecratae vel Societatis vitae apostolicae iuris pontificii, necnon Monasteriorum sui iuris, quoad facinora durante munere perpetrata;

f) a christifidelibus laicis, qui sunt vel fuerunt Moderatores consociationum internationalium fidelium a Sede Apostolica recognitarum vel erectarum, quoad facinora durante munere perpetrata.

Art. 7 – Dicasterium competens

§ 1.  Quod ad hunc titulum spectat, «Dicasterium competens» intellegitur Dicasterium pro Doctrina Fidei, circa delicta normis vigentibus ipsi reservata, necnon, in aliis omnibus casibus et quatenus ex lege propria Curiae Romanae eis competit:

– Dicasterium pro Ecclesiis Orientalibus;

– Dicasterium pro Episcopis;

– Dicasterium pro Evangelizatione;

– Dicasterium pro Clericis;

– Dicasterium pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae.

– Dicasterium pro Laicis, Familia et Vita.

§ 2.  Ad meliorem coordinationem praestandam, Dicasterium competens de denotatione et exitu investigationis certiorem facit Secretariam Status aliaque, quorum directe interest, Dicasteria.

§ 3.  Communicationes, de quibus in hoc titulo, inter Metropolitam et Sanctam Sedem per Legatum Pontificium fiunt.

Art. 8 – Normae servandae in casu denotationis Episcopi Ecclesiae Latinae aliorumque subiectorum, de quibus in art. 6

§ 1.  Auctoritas, quae denotationem recipit, eam sive ad Dicasterium competens sive ad Metropolitam Provinciae ecclesiasticae transmittit, ubi denotatum domicilium habet.

§ 2.  Si denotatur Metropolita vel Metropolitana Sedes vacat, denotatio ad Sanctam Sedem mittitur, necnon ad Episcopum suffraganeum antiquiorem promotione, cui, in hoc casu, applicantur dispositiones, quae sequuntur, ad Metropolitam pertinentes. Item, ad Sanctam Sedem mittitur denotatio eorum, qui moderationi pastorali circumscriptionum ecclesiasticarum Sanctae Sedi immediate subiectarum praeficiuntur.

§ 3.  Si denotatio ad Legatum Pontificium pertinet, ea directe ad Secretariam Status mittitur.

Art. 9 – Normae servandae pro Episcopis Ecclesiarum Orientalium aliisque subiectis, de quibus in art. 6

§ 1.  Si denotatur Episcopus vel subiectum ei assimilatum alicuius Ecclesiae Patriarchalis, Archiepiscopalis Maioris vel Metropolitanae sui iuris, denotatio ad respectivum Patriarcham, Archiepiscopum Maiorem vel Metropolitam Ecclesiae sui iuris mittitur.

§ 2.  Si denotatur Metropolita alicuius Ecclesiae Patriarchalis vel Archiepiscopalis Maioris, munus suum intra fines territorii harum Ecclesiarum exercens, denotatio ad respectivum Patriarcham vel Archiepiscopum Maiorem mittitur.

§ 3.  In casibus supra dictis Auctoritas, quae denotationem accepit, eam etiam ad Dicasterium pro Ecclesiis Orientalibus transmittit.

§ 4.  Si denotatur Episcopus vel Metropolita extra territorium Ecclesiae Patriarchalis, Archiepiscopalis Maioris vel Metropolitanae sui iuris, denotatio ad Dicasterium pro Ecclesiis Orientalibus mittitur, quod, si id opportunum censeat, certiorem facit Patriarcham, Archiepiscopum Maiorem vel Metropolitam sui iuris competentem.

§ 5.  Si denotatur Patriarcha, Archiepiscopus Maior, Metropolita alicuius Ecclesiae sui iuris vel Episcopus aliarum Ecclesiarum Orientalium sui iuris, denotatio ad Dicasterium pro Ecclesiis Orientalibus mittitur.

§ 6.  Dispositiones, quae sequuntur, ad Metropolitam pertinentes Auctoritati ecclesiasticae applicantur, ad quam denotatio ad normam huius articuli mittitur.

Art. 10   – Normae servandae pro Moderatoribus Supremis Institutorum vitae consecratae vel Societatum vitae apostolicae

Si denotantur qui sint vel fuerint Moderatores Supremi Institutorum vitae consecratae vel Societatis vitae apostolicae iuris pontificii, necnon Monasteriorum sui iuris in Urbe et in Diocesibus suburbicariis adstantium, denotatio ad Dicasterium competens mittitur.

Art. 11   – Prima munera Metropolitae

§ 1.  Metropolita, qui denotationem recipit, nulla interposita mora a Dicasterio competenti munus petit investigationis ineundae.

§ 2.  Dicasterium confestim et quidem intra triginta dies a prima denotatione a Legato Pontificio relata vel a petitione muneris ex parte Metropolitae opportuna praecepta de modo procedendi in casu curat suppeditare.

§ 3.  Si Metropolita denotationem censeat fundamento omnino destitutam, per Legatum Pontificium de hoc certius facit Dicasterium competens et, nisi aliter ab eo provideatur, eiusdem disponit sepositionem.

Art. 12   – Mandatum investigationis alii ac Metropolitae commissum

§ 1.  Si Dicasterium competens, audito Legato Pontificio, opportunum censeat investigationem alii ac Metropolitae committere, hic est de re certior faciendus. Metropolita omnes informationes et documenta graviora Dicasterii deputato tradit.

§ 2.  In casu, de quo in paragrapho praecedenti, dispositiones, quae sequuntur, ad Metropolitam spectantes, investigationi deputato applicantur.

Art. 13   – Explicatio investigationis

§ 1.  Metropolita, a Dicasterio competenti adepto munere, servatis de modo procedendi praeceptis, per se vel per unum vel plures delegatos idoneos:

a) informationes haud leves de factis colligit;

b) ad informationes et documenta investigationi necessaria accedit, in archivis officiorum ecclesiasticorum asservata;

c) aliorum Ordinariorum vel Hierarcharum cooperatione, si necessarium videatur, utitur;

d) informationes petit, si opportunum censeat et servato praescripto insequentis § 7, a personis et institutionibus, etiam civilibus, quae elementa quaedam investigationi utilia valeant suppeditare.   

§ 2.  Si minorem vel adultum vulnerabilem audiri necessarium censeatur, Metropolita modos ad hoc aptos adhibet, spectatis eorum condicione et civilibus legibus.

§ 3.  Si firmae adsint rationes existimandi informationes vel documenta ad investigationem pertinentia auferri vel deleri posse, Metropolita consilia capit eorundem asservationi necessaria.

§ 4.  Etiam cum aliorum utitur opera, Metropolitae semper est onus investigationes moderandi atque explicandi, necnon diligenter exsequendi praecepta, de quibus in art. 11, § 2.

§ 5.  Metropolitam adiuvat notarius ad normam cann. 483, § 2 CIC, et 253, § 2 CCEO, libere selectus.

§ 6.  Metropolita obligatione tenetur agendi cum animi integritate et utilitatibus suis haud confligentibus. Si autem censeat utilitates suas in re confligi vel se animi aequitate uti non posse integritati investigationis praestandae necessaria, obligatione tenetur se abstinendi et rei Dicasterio competenti significandae. Item, quisquis utilitates existimet adesse confligentes obligatione tenetur Dicasterii adeundi.

§ 7.  Inquisitus innocens semper praesumitur et ius habet bonae famae legitime tuendae.

§ 8.  Si Dicasterium competens id censeat, Metropolita personam certiorem facit de investigatione, eandem audit circa facta et invitat ad libellum defensionis exhibendum. In his casibus, inquisitus procuratoris officiis uti potest.

§ 9.  Certis temporibus, iuxta instructiones acceptas, Metropolita libellum de statu investigationum ad Dicasterium competens transmittit.

Art. 14   – Personarum probatarum participatio

§ 1.  Attentis Conferentiae Episcoporum, Synodi Episcoporum vel Consilii Hierarcharum dispositionibus de modo Metropolitae in investigationibus coadiuvandi, maxime decet Episcopos respectivae Provinciae, singulos vel omnes, indicem conscribere personarum probatarum, inter quas Metropolita eligere possit magis idoneas, ut eum in investigatione adiuvent, iuxta casus necessitates ac praesertim ratione habita cooperationis, quae a laicis praestari potest, ad normam cann. 228 CIC e 408 CCEO.

§ 2. Metropolitae autem licet alias personas pariter probatas libere eligere.

§ 3.  Qui Metropolitam in investigatione adiuvat obligatione tenetur agendi cum animi integritate et utilitatibus haud confligentibus. Si autem censeat utilitates suas in re confligi vel se animi aequitate integritati investigationis praestandae necessaria uti non posse, obligatione tenetur se abstinendi et rei Metropolitae significandae.

§ 4.  Qui Metropolitam adiuvant iusiurandum praestent muneris convenienter ac fideliter adimplendi, servatis praescriptis art. 13, § 7.

Art. 15   – Spatium investigationis

§ 1.  Investigationes brevi tempore oportet absolvantur et sane intra tempus statutum mandatis, de quibus in art. 11, § 2.

§ 2.  Iustis de causis et informationibus de statu investigationum transmissis, Metropolita a Dicasterio competenti termini prorogationem petere potest.

Art. 16   – Normae cautionis

Si facta vel adiuncta id postulent, Metropolita Dicasterio competenti proponit, ut necessariae erga inquisitum adhibeantur animadversiones vel aptae cautelae. Dicasterium adnimadversionibus utitur, audito Legato Pontificio.

Art. 17   – Constitutio depositi pecuniarii

§ 1.  Provinciae ecclesiasticae, Conferentiae Episcoporum, Synodi Episcoporum et Consilia Hierarcharum depositum pecuniarium constituere possunt, quo sumptus investigationum sustineantur, ad normam cann. 116 et 1303, § 1, 1° CIC, et 1047 CCEO, secundum normas iuris canonici administrandum.

§ 2.  Petente Metropolita deputato, pecunia investigationis finibus necessaria ab administratore depositi dispensatur, salva obligatione eidem rationem reddendi expleta investigatione.

Art. 18   – Transmissio actorum et voti

§ 1. Investigatione completa, Metropolita autographum actorum Dicasterio competenti transmittit una cum voto suo circa exitus investigationis et responsionibus ad quaesita, quae forte in instructionibus sint, de quibus in art. 11, § 2. Exemplar actorum asservatur apud Archivum Legationis Pontificiae competentis.

§ 2. Salvis posteris Dicasterii competentis instructionibus, investigatione completa facultates Metropolitae cessant.

§ 3.  Servatis instructionibus Dicasterii competentis, Metropolita, si ab eo id petatur, de exitu investigationis certiorem facit asserentem se iniuria affectum esse et, si casus fert, eum qui denotationem fecit vel eorundem repraesentantes legales.

Art. 19   – Provisiones posterae

Dicasterium competens, salvo decreto investigationis suppletivae disponendae, ad normam iuris procedit iuxta praescripta in casu peculiari.

Art. 20   – Observantia legum civilium

Haec normae sine praeiudicio iurium et obligationum applicantur, quae leges civiles ubique decernunt, praesertim quae forte ad officium spectant auctoritates civiles competentes denotandi.

Has Litteras Apostolicas Motu Proprio datas decernimus promulgari per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano, iubentes ut vigere incipiant die XXX mensis Aprilis anno MMXXIII ac dein in commentario officiali Acta Apostolicae Sedis edantur atque exinde priores Litterae Apostolicae Motu Proprio datae die VII mensis Maii anno MMXIX abrogentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini Nostri Iesu Christi, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
 

 

FRANCISCUS PP.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana