FRANCISCI PP.
SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
ADMIRABILE SIGNUM
DE PRAESAEPIS SIGNIFICATIONE ET BONO
1. Admirabile signum praesaepis, tam aestimatum a christiano populo, affert semper stuporem et admirationem. Repraesentare eventum Iesu nativitatis idem est ac mysterium Incarnationis Filii Dei in simplicitate et gaudio annuntiare. Nam praesaepe sicut vivum Evangelium est, quod oritur e paginis Sacrae Scripturae. Contemplantes Nativitatis spectaculum, invitamur ad iter spiritualiter ingrediendum, attracti humilitate Eius qui factus est homo ut cuique homini occurreret. Et reperimus quod Ipse nos amat ita ut se nobis iungat, ut nos quoque Ipsi iungi valeamus.
Hac Epistula volumus sustinere pulchram traditionem nostrarum familiarum, quae diebus ante Nativitatem parant praesaepe, itemque consuetudinem ponendi illud in locis operis, in scholis, in nosocomiis, in carceribus, in foris... Vere exercitatio est ingenii creativi, quod utitur admodum diversis materiis ad conficienda summi artificii praestantissima parva opera plena pulchritudinis. A parvis ediscitur: cum pater et mater, una cum avis, tradunt hanc laetam traditionem, quae in se divitem spiritualitatem popularem continet. Exoptamus hunc usum numquam deficere; immo, confidimus illum, ubi forte obsoleverit, denuo reperiri et reviviscere posse.
2. Origo praesaepis ante omnia in quibusdam parvis rebus evangelicis de Iesu nativitate Bethlehem confirmatur. Evangelista Lucas simpliciter dicit quod Maria «peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio» (2,7). Iesus reclinatus est in praesepi; quod verbum Latine dicitur etiam praesaepium.
Filius Dei, in hunc mundum veniens, invenit locum ubi animalia pascuntur. Fenum fit primus lectulus Illius qui revelabitur ut «panis, qui de caelo descendit» (Io 6,41). Figura haec est quam iam sanctus Augustinus, una cum aliis Patribus, perceperat cum scribebat: «In praesepio positus, cibus noster est factus» (Sermo 189, 4). Revera, praesaepe multa mysteria vitae Iesu continet et facit ut ea nostrae vitae cotidianae proxima sentiamus.
Redeamus quidem ad praesaepis originem sicut nos illud intellegimus. Mente nos transferamus Graecium, in Valle Reatina: hic sanctus Franciscus moratus est, probabiliter veniens de Urbe, ubi a Papa Honorio III die XXIX mensis Novembris anno MCCXXIII confirmationem suae Regulae receperat. Post iter suum in Terram Sanctam, illius loci specus praecipue ei prospectum Bethlehem memorabant. Et fortasse Pauperculus permotus est Romae, in Basilica Sanctae Mariae Maioris, musivis operibus ostendentibus nativitatem Iesu, iuxta ipsum locum ubi, secundum antiquam traditionem, axes praesaepis custodiebantur.
Fontes Franciscani exquisitius narrant quod Graecii evenit. Quindecim dies ante Nativitatem Domini, Franciscus vocavit quendam virum loci, nomine Ioannem, et ab illo auxilium poposcit ad desiderium explendum: «Volo enim illius Pueri memoriam agere, qui in Bethlehem natus est, et infantilium necessitatum eius incommoda, quomodo in praesaepio reclinatus et quomodo, adstante bove atque asino, supra fenum positus exstitit, utcumque corporeis oculis pervidere»[1]. Quod audiens, statim hic vir bonus et fidelis cucurrit citius et in praedicto loco, quae sanctus dixerat, praeparavit. Die vicesimo quinto mensis Decembris apud Graecium e pluribus locis pervenerunt fratres et etiam rustici, viri et mulieres terrae illius, ferentes cereos et faces ad illuminandam sanctam hanc noctem. Cum venit Franciscus, invenit praesaepe cum feno, bovem et asinum. Homines qui advenerant coram imagine Nativitatis Domini ostenderunt ineffabile gaudium, sicut numquam antea experti erant. Deinde sacerdos Missarum sollemnia supra praesaepe celebravit, patefaciens vinculum inter Filii Dei Incarnationem et Eucharistiam. In illa occasione, Graecii, statuae non erant: praesaepe factum est et actum ab omnibus adstantibus[2].
Ita oritur nostra traditio: omnes circum specum et gaudii pleni, nullo interposito spatio inter eventum factum et participes mysterii.
Primus narrator vitae sancti Francisci, Thomas de Celano, memorat quod illa nocte simplici et commoventi spectaculo additum est donum mirabilis visionis: quidam adstantium vidit enim in praesaepi recubitum ipsum puerulum Iesum. Ab illo praesaepi Nativitatis Domini anno MCCXXIII «unusquisque cum gaudio ad propria remeavit»[3].
3. Sanctus Franciscus per simplicitatem huius signi magnam operam evangelizationis effecit. Eius magisterium descendit in corda christianorum et usque ad nostros dies manet tamquam sincerus modus nostrae fidei pulchritudinis simpliciter praebendae. Ceterum, ipse locus ubi primum praesaepe perfectum est hos sensus exprimit atque excitat. Graecium mutatum est in refugium animae quae in rupe absconditur, ut sinat se silentio involvere.
Cur praesaepe tantam admirationem suscitat et nos commovet? Ante omnia quia pietatem Dei manifestat. Ipse, Creator universi, ad nostram exiguitatem humiliatur. Donum vitae, semper arcanum nobis, adhuc magis nos allicit, cum videamus Eum, qui natus est de Maria, fontem et tutelam esse omnis vitae. In Iesu Pater dedit nobis fratrem qui venit quaerere nos quando vagamus et cursum amittimus; amicum fidelem qui semper nobis est proximus; nobis dedit suum Filium, qui nobis dimittit et de peccato nos erigit.
Praesaepe praeparandum in nostris domibus adiuvat nos revivere historiam quae evenit Bethlehem. Haud dubie, Evangelia sunt semper fons qui sinit cognoscere et meditari illum eventum; tamen, eius exhibitio in praesaepi nos adiuvat imagines sibi fingere, affectus stimulat, nos invitat ut participes nos sentiamus historiae salutis, aequales eventus qui vivus et praesens est in tam diversis historicis et culturalibus adiunctis.
Peculiari modo a Franciscana sua origine praesaepe est invitatio ut quis possit “sentire”, “tangere” paupertatem quam Filius Dei elegit sibi in sua Incarnatione. Itaque simul appellatio est ad eum sequendum in via humilitatis, paupertatis, spoliationis, quae de specu Bethlehem ducit ad Crucem. Appellatio est ad ei occurrendum et misericorditer serviendum in fratribus et sororibus indigentioribus (cfr Mt 25, 31-46).
4. Placet Nobis nunc illustrare varia signa praesaepis ut colligamus sensum quem secum ferunt. Primum, signum caeli stellati in tenebris et silentio noctis inducamus. Non solum ob fidelitatem erga relationes evangelicas hoc ita facimus, sed etiam propter significationem quam illud continet. Cogitemus quotiens nox involvit nostram vitam. Verumtamen, etiam illis in momentis, Deus nos non relinquit solos, sed adest ut respondeat ad summas rogationes de sensu nostrae exsistentiae: Quis ego sum? Unde venio? Cur hoc tempore natus est? Cur amo? Cur patior? Cur moriar? Deus homo factus est ut daret responsionem his quaestionibus. Eius propinquitas fert lucem ubi est obscuritas et illuminat illos qui tenebras passionis transeunt (cfr Lc 1,79).
Mentionem merentur etiam prospectus qui pars sunt praesaepis et saepe effingunt ruinas domorum et palatiorum antiquorum, quae aliquibus in casibus substituunt specum Bethlehem et fiunt domicilium Sanctae Familiae. Hae ruinae videntur inspirari Legenda Aurea fratris Dominicani Iacobi a Voragine (saeculi XIII), ubi legitur de quadam superstitione ethnica secundum quam Ara Pacis Romae corruet quando Virgo pepererit. Ille ruinae sunt ante omnia signum visibile humanitatis delapsae, omnium quae subversa sunt, quae sunt corrupta et demissa. Haec imago edicit quod Iesus est novitas in medio mundi veteris et venit sanare et reaedificare, nostram vitam et mundum ad splendorem originis reducere.
5. Quem animi motum sentire oporteret dum in praesaepi collocamus montes, rivos, oves et pastores! Hoc modo memoramus, sicut prophetae praenuntiaverant, quod omnis creatura participat diem festum adventus Messiae. Angeli et stella crinita sunt signum quod nos quoque vocati sumus ut proficiscamur ad specum petendum et Dominum adorandum.
“Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis” (Lc 2,15): ita loquuntur pastores postquam annuntiatio iis facta est ab angelis. Est monitum pulcherrimum quod per simplicitatem relationis ostenditur. Secus ac tot homines qui intendunt mille res agere, pastores fiunt primi testes illius quod est summum, id est salutis quae iis offertur. Humillimi et pauperrimi ipsi sunt qui noverunt eventum Incarnationis accipere. Deo qui nobis occurrit in Infante Iesu pastores respondent proficiscentes versus Eum, ad conventum amoris et grati stuporis. Hic occursus inter Deum et filios eius, per Iesum, religionem nostram vivificat et efficit eius singularem pulchritudinem ac peculiari modo resplendet in praesaepi.
6. In nostris praesaepibus multas statuas symbolicas solemus collocare, in primis mendicorum et hominum qui nesciunt aliam abundantiam nisi illam cordis. Etiam illi stant proximi puero Iesu pleno iure, ita ut nemo possit eos expellere vel auferre a cunis tam subitaneis, quod pauperes circa eas nullo modo dissonant. Immo, pauperes privilegio donati huius mysterii sunt et saepe illi qui magis valent agnoscere praesentiam Dei inter nos.
Pauperes et simplices in praesaepi recordantur quod Deus fit homo pro illis qui magis sentiunt necessitatem eius amoris et flagitant eius proximitatem. Iesus, «mitis et humilis corde» (Mt 11, 29), natus est pauper, vitam egit simplicem ut nos doceret summa intellegere et ex iis vivere. De praesaepi emergit clarus nuntius ne sinamus nos decipi divitiis et tot felicitatis caducis propositis. Palatium Herodis est in recessu, clausum, surdum ad gaudii nuntium. Nascens in praesaepi, Deus ipse inchoat unicam veram eversionem quae dat spem et dignitatem exheredibus, reiectis: eversionem amoris, eversionem pietatis. E praesaepi Iesus miti potentia proclamat vocationem ad communicandam cum ultimis viam versus mundum magis humanum et fraternum, ubi nemo sit exclusus et reiectus.
Saepe pueri – verum etiam adulti! – ad praesaepe alias statuas amant addere quae aliquem nexum cum relationibus evangelicis non videntur habere. Atqui, hoc ingenium vult ostendere in hoc novo mundo inaugurato a Iesu spatium adesse pro toto humano atque omni creatura. Pastor et faber, pistor et musici, mulieres quae ferunt hydrias cum aqua et pueri ludentes…: omnes ostendunt cotidianam sanctitatem, laetitiam res cotidianas extraordinario modo perficiendi, quando Iesus nobiscum suam divinam vitam communicat.
7. Praesaepe paulatim nos ducit ad specum, ubi invenimus statuas Mariae et Ioseph. Maria mater est quae contemplatur infantem suum eumque invisentibus ostendit. Imago eius nos inducit ad cogitandum de magno mysterio quod involvit hanc puellam, cum Deus ad ostium pulsavit eius cordis immaculati. Ad nuntium angeli, qui ab ea petivit ut fieret mater Dei, Maria respondit plena et summa oboeditione. Verba eius: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1,38), sunt nobis omnibus testimonium cum fide se committendi voluntati Dei. Per illud «Fiat», Maria facta est mater Dei Filii,quae non amisit suam virginitatem, immoEius gratia consecravit eam. In ea videmus Matrem Dei quae Filium suum non tenet solum pro se ipsa, sed ab omnibus petit ut eius verbo oboediant et id perficiant (cfr Io 2,5).
Iuxta Mariam, protegens Infantem et eius matrem, stat sanctus Ioseph, qui plerumque effingitur baculum manu tenens et aliquando etiam lucernam sustinens. Sanctus Ioseph magnam partem agit in vita Iesu et Mariae. Ille est custos qui numquam defatigatur familiam suam protegere. Cum Deus eum de insidiis Herodis monuit, non dubitavit proficisci et emigrare in Aegyptum (cfr Mt 2,13-15). Et cum periculumcessavit, rursus familiam reduxit Nazareth, ubi fuit primus educator Iesu pueri et adulescentis. Ioseph suo in corde ferebat magnum mysterium quod Iesum et Mariam eius sponsam circumdabat et uti vir iustus semper se commisit voluntati Dei eamque exsecutus est.
8. Praesaepis cor pulsare incipit, cum die Nativitatis Domini Pueri Iesu statuam ponimus. Deus ita se manifestat in puero, ut in nostra bracchia accipiatur. In infirmitate et fragilitate suam abscondit potentiam quae omnia creat et transformat. Id fieri non posse videtur, tamen ita est: in Iesu Deus erat puer et hac in conditione voluit revelare magnitudinem sui amoris, qui manifestatur subrisione et cum quis manus suas tendit versus omnes.
Nativitas infantis suscitat laetitiam ac stuporem, quia ponit nos coram vitae magno mysterio. Cum videmus radiantes oculos iuvenum coniugum coram eorum puero modo nato, intellegimus sensus Mariae et Ioseph qui, infantem Iesum intuentes, percipiebant Dei praesentiam in vita eorum.
«Et vita apparuit»(1 Io 1,2): ita apostolus Ioannes compendiat Incarnationis mysterium. Praesaepe efficit ut nos possimus videre ac tangere hunc singularem et extraordinarium eventum qui historiae decursum mutavit, unde et ordinatur annorum numeratio, ante et post Christum natum.
Dei modus agendi quasi sensibus destituit, quoniam fieri non posse videtur quod Ipse recuset suam gloriam ut homo fiat sicut nos. Quae res inopinata videre Deum ipsos mores nostros assumentem: dormit, lac sugit a matre sua, flet ac ludit sicut omnes pueri. Ut semper, Deus turbat, praevideri nequit, iugiter nostras rationes excedit. Itaque praesaepe, dum nobis ostendit Deum talem ac venit in mundum, invitat nos ut de nostra vita in Dei vita inserta cogitemus; invitat nos ut simus discipuli eius, si cupimus consequi summum vitae sensum.
9. Cum appropinquat sollemnitas Epiphaniae Domini, in praesaepe collocantur tres statuae Regum Magorum. Inspicientes stellam, illi sapientes et divites domini Orientales iter susceperant versus Bethlehem ut cognoscerent Iesum et offerrent ei munera: aurum, tus et murram. Etiam haec dona significationem figuratam habent: aurum honorat regiam Iesu dignitatem; tus eius divinitatem; murra eius sanctam humanam condicionem, quae cognovit mortem et sepulturam.
Contemplantes hanc imaginem in praesaepi, invitamur ad cogitandum de officio evangelizandi quod est cuique christiano. Quisque nostrum fit Evangelii nuntius apud eos quibus convenit, actis operibus misericordiae testificans gaudium se invenisse Iesum eiusque amorem.
Magi docent exire posse ex locis valde longinquis ad Christum attingendum. Homines divites sunt, advenae sapientes, sitientes infinitum, qui proficiscuntur in longum et periculosum iter quod ducit eos usque ad Bethlehem (cfr Mt 2,1-12). Coram Puerulo Rege pervadit eos gaudium magnum. Non sinunt scandalizari adiunctorum paupertate; non haesitant flectere genua et adorare eum. Coram Eo intellegunt Deum, eundem qui regit suprema sapientia cursum astrorum, historiae cursum ducit, demittens potentes atque exaltans humiles. Et profecto, cum redierunt in suam patriam, narraverunt hunc occursum mirum cum Messia, inchoantes iter Evangelii ad gentes.
10. Ante praesaepe, mens sponte redit ad infantiae aetatem cum impatienter exspectabamus tempus quo inciperetur illud construere. Hae recordationes nos inducunt ut iterum iterumque capiamus conscientiam magni doni, quod factum est nobis in ipsa traditione fidei; simulque nobis inculcant officium et gaudium communicandi filiis et nepotibus eandem experientiam. Non est magni momenti quomodo paratur praesaepe, quod potest esse semper idem vel singulis annis mutari; nostri autem interest, ut illud ad nostram vitam loquatur. Ubicumque et quocumque modo praesaepe loquitur de amore Dei, Dei qui factus est puer ut nobis diceret quantum sit proximus omni homini, quaelibet sit eius condicio.
Cari fratres et sorores, praesaepe est pars suavis et ardui processus fidei traditionis. Inde ab infantia et deinde omni aetate vitae, nos educat ad contemplandum Iesum, ad amorem Dei pro nobis sentiendum, ad sentiendum et credendum quod Deus est nobiscum et nos cum Eo, omnes filii et fratres per hunc Puerum Filium Dei et Virginis Mariae. Et ad sentiendum in hoc esse felicitatem. Utinam in schola sancti Francisci aperiamus cor huic simplici gratiae, sinamus ut ex admiratione nascatur humilis oratio: nostras gratias agamus Deo, qui nobis omnia voluit communicare, ne umquam solos nos derelinqueret.
Datum Graeci, in Sanctuario Praesaepis, die I mensis Decembris, anno MMXIX, Pontificatus septimo.
FRANCISCUS
[1] Thomas de Celano, Vita Prima, 84: Fontes Franciscani, p. 360.
[2] Cfr ibid., 85: FF pp. 360-361.
[3] Ibid., 86: FF p. 362.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana