Index   Back Top Print

[ FR  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SANCTUS IRENAEUS LUGDUNENSIS
ECCLESIAE DOCTOR PROCLAMATUR,
TITULO «DOCTORIS UNITATIS»

FRANCISCUS PP.
AD PERPETUAM REI MEMORIAM


1. «Ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit quasi unam domum inhabitans, et similiter credit his videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet et tradit quasi unum possidens os. Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus traditionis una et eadem est» (Adversus haereses I, 10, 2).

Fervidum hoc Ecclesiae unitatis uniusque fidei studium praecipuum est quiddam doctrinae ac pastoralis actionis sancti Irenaei, qui fuit Episcopus Lugdunensis. «Pastor ac Magister» tituli sunt qui eundem primitus designant. Benedictus XVI, Decessor Noster, sic ipsum descripsit: «Irenaeus prae omnibus rebus homo est fidei ac Pastor. Boni Pastoris obtinet moderationem, locupletem doctrinam, missionarium ardorem. Sicut scriptor duplex propositum persequitur: doctrinam a vi haereticorum arcendam, atque fidei veritatem plane explicandam» (Audientia Generalis, die XXVIII mensis Martii anno MMVII).

Miranda est Irenaei theologia suam propter amplitudinem eoque quod fidei prae se fert facies per ordinatam congruentiam ac dialogicam rationem, quod illis temporibus haud usu veniebat. Hodie nobis ipse unum fidei prospectum praebet, non obseratae ac dialogo patentis, quae multum conferre potest ad universalis fraternitatis pacisque iter suscipiendum. Itaque Nos Ipsi quondam autumavimus, «eius nomen, Irenaeum, pacis secum ferre verbum» (Audientia ad Coetum Mixtum Operis Orthodoxi Catholici «Sanctus Irenaeus», die VII mensis Octobris anno MMXXI). Artifex est ille praestantis speciminis cuiusdam theologici, quod fidei unitatem sicut animum collocat propositi et salutis complendae. Quandoquidem ordinate totam fidem christianam circa praecipuam partem colligere valet, doctus ipse est et efficax catechista. Stuporem enim concitat quam magna Dei creatoris liberalitas, excelsa Redemptoris misericordia, humilis et oboedientis usque ad crucis mortem, quam efficax Spiritus Sancti virtus, qui vitam tribuit et ad historiae plenitudinem perducit.

2. Irenaeus probabiliter Smyrnae (hodie Izmir) in Turcia inter annum CXXX et CXL natus est. Inde ab adulescentia apud scholam Episcopi, sancti Polycarpi, est institutus, qui porro discipulus fuit sancti Ioannis, Apostoli et Evangelistae. Anno CLXXVII presbyter est demonstratus Ecclesiae Lugdunensis, in Gallia, ubi magna christianorum communitas efflorebat, ex Asia Minore oriundorum. Nam illo ipso anno, ei concreditum est officium epistulas Romam deferendi, ad Eleutherium Papam, qui de condicione Lugdunensis Ecclesiae edoceretur, persecutionem patientis atque rigore heterodoxo Montanistarum signatae. Suam in urbem reversus, comperit Potinum, primum sanctum Episcopum Lugdunensem, mortuum esse in carcere, ob tormenta a persecutoribus lata, et cum eo simul alios martyres vita fidem pependisse, quam profitebantur. Lugdunensis tum Sedis electus est Episcopus, ubi feracem egit pastoralem operam necnon diligentem praestitit institutionem. Anno CCII obiisse perhibetur.

Sua per scripta non modo Irenaeus gnosticismi confutat et respuit principia, quorum distracta et errata plane ostendit, sed in primis sibi sumit officium explanandi ac tuendi fidei doctrinae fundamenta. Ex eius operibus, duo ad nos pervenerunt, quorum maius Exprobrationes et eversiones falsae agnitionis, quod noscitur sub titulo Adversus haereses, atque Demonstratio  apostolicae praedicationis.

Gnostici christianae doctrinae interpretationem putaverunt veluti paucorum privilegium, quae super conceptionem dualisticam et omnia in deterius referentem nititur, ex qua peculiares falsae doctrinae de universo mundo, de homine et de salute in Christo originem ducebant. Earum inceptum erat exsistentia, secus Deum bonum, cuiusdam negativi principii, ex quo res materiales procedunt. «Meditantes - autem - de operibus Irenaei, ad communionem cum omnino felici fidei prospectu pervenimus”, veluti asseverabat Praedecessor Noster sanctus Ioannes Paulus II (Sermo ad Corpus Academicum Catholicae Universitatis Lugdunensis, Iter Apostolicum in Galliam, die VII mensis Octobris anno MCMLXXXVI).

Radix felicis huius prospectus fuit experientia quam ipse sanctus Lugdunensis fecit, in seipso in unicitate fidei discrimina duorum mundorum componens, scilicet illius orientalis, ex quo proveniebat, necnon occidentalis in quo Episcopus creatus est. Doctrinam Ecclesiae, quae a Scriptura et a Traditione apostolica ducta est, ille quidem invenit quasi fulcimentum aedificii huius univocae fidei. Ad ipsam direxit propriam vitae rationem, propriam doctrinam atque propriam pastoralem et formativam actionem. Haec enim unitas, quae quamlibet differentiam praecedit, omnibus patet, sine exclusionibus, et immo reditum ad seipsam sollicitat eorum, qui ab illa abierunt.

3. Notionem Ecclesiae, a sancto Irenaeo praebitam, plane nomen Graecum describit quod ipse, primus inter omnes auctores christianos ad eam describendam voluit adhibere. Est nomen «synodìa», id est turmae commeatus progressus in quo omnes eiusdem itineris eiusdemque propositi participes sunt. De imagine mira arte confecta agitur, quam Nos Ipsi in Adhortatione Apostolica Evangelii gaudium de Evangelio nuntiando in mundo hodierno evocavimus. Hic «turmae commeatus solidalis» (Evangelii gaudium, 87), scilicet Ecclesia, est omnino locus excellenter cuiusdam unitatis quae non deprimit, verumtamen diversitates probat et congregat. Itaque eius considerans progressum, potius quam intus distinctiones, Irenaeus elate autumat hoc in turmae commeatu quemque hominem participare iter salutis posse.

Haud forte Lugdunensis socius Pontificum Romanorum fuit ad Ecclesiae unitatem tuendam, quam divulgatio montanismi necnon dissentiones de die Paschatis celebranda in Oriente et Occidente minabantur, hoc modo testans plenam communionem fieri posse tantummodo si quaestiones minoris ponderis superatae forent. Ipse, veluti pastor, in Sacris Scripturis utique, in Traditione et in Eucharistia congruentia fidei vincula et semitam securam pro Ecclesiae itinere agnoscit.

Indicium certum veritatis Evangelii est prorsus Traditio apostolica: novitas praedicationis Apostolorum mandato tradita est veluti doctrina oralis et deinde per scripta translata. Apostolorum Credo instrumentum ad Canonem Scripturarum interpretandum praebet. Successioni apostolicae ac proinde episcopali veritatis charisma traditum est, quod initium fit theologiae magisterii. Traditio quippe, vis quaedam vivens, numquam ut doctrina anonyma habetur, sed tantum personis nectitur quantum Evangelium, ab Irenaeo praedicatum, illud idem est, quod ipse a Polycarpo accepit, Episcopo Smyrnensi, sicut Evangelium a Polycarpo originem ducit a Ioanne Apostolo, cuius Polycarpus discipulus fuit. Hoc modo Episcoporum successio, continuata series, quae ab Apostolis initium coepit necnon Traditio apostolica, veluti principium doctrinale, inter se congruunt. «Haec fides – scribit sanctus Irenaeus – quae semper a Spiritu Dei quasi in vaso bono eximium quoddam dispositum iuvenescens et iuvenescere faciens ipsum vas in quo est» (Adversus haereses III, 24, 1).

4. Ad Irenaei mentem unitas Ecclesiae et etiam in ipsa Ecclesia planius ostendunt Oeconomiam per quam Deus mundum salvavit et seipsum homini revelavit. Una sola quidem est Oeconomia Dei, unum quidem consilium quod omnia complectitur. Eius in dynamismo tamen vocationalis processus unitatis  fundatur, ad quem Ecclesia vocata est, cuius signa certa iam velut donum experitur, sed quem exspectat ut in plenitudine se perficiat.

Illam unitatem iam Revelationis fontes exprimunt, sicut etiam Oecumenicum Concilium Vaticanum II affirmat quod, de Divina Revelatione transmittenda, saepe ad Irenaei doctrinam se rettulit. Secundum Lugdunensem, Vetus et Novum Testamentum inter se iugantur in signo salvificae paedagogiae Dei, quae tempore praefigurationis et postea Revelationis se explicat. Eodem modo Irenaeus exprimit Iesu Evangelium quadriforme esse, ita diligentius delineans dissimilitudinum compositionem in unitatem. Pariter enim, in veritatis exquisitione fides et ratio ad dialogum vocantur, utraque invicemque diaconiam veritatis exercens. Hac de causa indissociabiles sunt progressus humanus, naturalis intellegendi facultas et gratiae donum.

Etiam Irenaei in anthropologia inter se coniunguntur quaedam mundi integralis notio necnon hominis universa visio. Eius vero anthropologia unitiva in homine, qui Dei imago est, fundatur, quod quidem argumentum refertur ad historiam salutis. Eo quod Dei est imago, homo in se ad divinum quoddam ingenium gerit aptum, quandoquidem stigmate suae originis in Deo signatus est. Hoc in sensu homo in omnia et ad omnia salvus est. Praeterea ille, per suos actus morales, vocatus est ad manifeste respondendum se ad Dei imaginem creatum esse, ita transfigurans actam propriam vitam in locum similitudinis Creatori crescentis, ad plenam vitam.

Cardo creationis complendae et potius redemptionis hominis est Verbi Incarnatio, in qua omnia coniunctionem et sensum inveniunt. Incarnatio bonum est consilium, quod ex Dei dilectione pro homine oritur, potius quam quidem responsum ad peccatum ab illo commissum. Christus omnium rerum medium obtinet locum; Ipse in creatione adest, in medio historiae per Incarnationem se manifestavit et in exodio saeculi veniet.

Finis quidem omnino et perfecte manifestabit id quod in mysterio originali continetur, quoniam Ille venturus est in fine Qui in principio erat. Christus omnes et omnia ad seipsum trahet (cfr Io 12, 32). Hoc enim modo ut ex nihilo Deus creaverat omnia, ita creatio non destruetur, sed salva erit pleneque perfecta. Ideo, eschatologicus prospectus sancti Irenaei est huius creationis exaltatio ac transfiguratio et non eius transgressionis annuntiatio. Tempus hoc, quod exspectatio plenae consummationis Dei Oeconomiae est, quoddam est tempus hominis accommodationis ad plenam cum Deo communionem.

5. Ab eminenti doctrina Irenaei Lugdunensis vestigia theologiae sancti Ioannis necnon theologiae sancti Pauli exstant. Illius ipse debitor est doctrinae incarnationis Verbi (cfr Io 1, 14; 1Io 1, 1-3). Alteri autem recapitulationis argumentum omnium rerum in Christo debet (cfr Eph 1, 1-12; Col 1, 16-17), quod verus et proprius theologiae Irenaei cardo fit.

Recursus ad hanc Apostolorum sapientiam certos fructus apud sanctum Episcopum Lugdunensem praebet. Unitas de qua ipse loquitur, quae quidem dissimilitudines praecedit sed flagitat plenam et visibilem compositionem, progreditur evitans opposita et favens viribus quae coniungunt. Si per concordiam et cohaerentiam scientia Dei expeditur, inde consequitur ut methodus adhibenda tractet conflictus in prospectu maioris rationis. Invitat igitur ut tempora certa, Graece kairòi appellata, agnoscantur, quae salutis Oeconomiam modulantur quaeque doctrinalem concentum multisonum componunt sicut hominis educationem necnon haec per vestigia denuo historiae sensum delineant.

Communio igitur missionem Ecclesiae designat atque se exprimit per varietatem tum salutarem tum vivificantem. Discrimina non possunt ignorari vel potius ad quaerendam fidei unitatem et apostolicae missionis propellunt. In unitatem, quae efficitur per Eucharistiam, homines simul vocantur ad gratias agendas Patri de opera pro iis in Christo Iesu perfecta. Ad Irenaei mentem, Eucharistia ratio vivendi, viva testificatio, gratae beneficii memoriae celebratio erga Deum est.

6. Saeculorum decursu nomini sancti Irenaei Lugdunensis doctoris titulum saepe addictum est. Ita iam asseverabat Synaxarium Armenium saeculi XIII. Missale Ecclesiae Lugdunensis anni MDCCXXXVII, cum sanctum Irenaeum uti patronum suum celebrat, de eo loquitur uti de «eminenti Ecclesiae doctore». Proprium quoque liturgiae illius praeclarae Archidioecesis, continuo post Oecumenicum Concilium Vaticanum II approbatum, eum Episcopum Lugdunensem et Ecclesiae doctorem indicabat. Ecclesiae Lugdunensis publica monumenta uti «doctorem eximium, maximum, praeclarum» perpetuo eum exhibuerunt.

Anno igitur MMXVII petitio Nobis pervenit ex parte Eminentissimi Cardinalis Philippi Barbarin, tunc Archiepiscopi Lugdunensis, qui expostulabat, ut sanctus Irenaeus Ecclesiae doctor, titulo Doctoris unitatis, renuntiaretur. Eandem habuerunt rationem plurimae postulationes, quae sequentibus mensibus non modo a Curiae Romanae Dicasteriis vel ab Episcopis dioecesanis Nobis pervenerunt, verum etiam a moderatoribus aliarum christianarum confessionum, itemque ab ecclesialibus coetibus atque culturalibus magni ponderis institutis. Cunctae quoque Galliae, Germaniae, Italiae, Hispaniae, Canadae et Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Conferentiae Episcopales sese tantis votis coniunxerunt.

Nobis assentientibus, Congregatio de Causis Sanctorum iter praevisum incohavit ad titulum Universalis Ecclesiae doctoris assequendum. Uti denique ex Constitutione Apostolica Pastor Bonus, n. 73, provisum est, die I mensis Iunii anno MMXXI Congregatio pro Doctrina Fidei eminenti doctrinae Irenaei Lugdunensis in scriptis suffragata est. A Congregatione de Causis Sanctorum ideo Positio super Ecclesiae doctoratu sancti Irenaei Episcopi Lugdunensis diligenter exarata est, quae, Venerabili Fratre Horatio Francisco Piazza, Episcopo Suessano, ponente, pervestigationi subiecta est Patrum Cardinalium et Episcoporum, eiusdem Congregationis Plenaria in Sessione diei XVIII mensis Ianuarii anno MMXXII coadunatorum, omnium cum felici suffragio. In Audientia perendie XX mensis Ianuarii, Venerabilis Frater Noster Marcellus S.R.E. Cardinalis Semeraro, eiusdem Dicasterii Praefectus, Nos singillatim de Causae itinere ac concordibus votis Patrum Congregationis certiores fecit, Nobis suadensut ea reciperemus et ideo renuntiaremus sanctum Irenaeum Lugdunensem doctorem Ecclesiae Universalis titulo Doctoris unitatis.

Hodie, igitur, dum fidelium populus maxime precatur pro Christi gregis unitate, per totum orbem terrarum diffusi, Deo adiuvante totaque Ecclesia plaudente, una cum nonnullis christianis confessionibus, Nostra manu verba haec subscripsimus: «Sanctus Irenaeus Lugdunensis, qui ex Oriente pervenit, munere suo episcopali in Occidente functus est: ipse spiritualis atque theologicus pons inter orientales et occidentales christianos factus est. Nomen eius, Irenaeus, eandem pacem, quae a Domino originem ducit et reconciliat in unitatem redintegrans, exprimit. His rebus, de consilio Congregationis de Causis Sanctorum, Nostra Apostolica potestate eum Ecclesiae doctorem declaramus, titulo Doctoris unitatis. Tanti Magistri doctrina omnium Domini discipulorum iter magis magisque ad plenam communionem confirmet».

Haec edicimus et statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, Laterani, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo vicesimo secundo, Pontificatus Nostri nono.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana