www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA X ASSEMBLEA PLENARIA DELLA FABC (VIÊT NAM, 11-16 DICEMBRE 2012), 01.12.2012


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA X ASSEMBLEA PLENARIA DELLA FABC (VIÊT NAM, 11-16 DICEMBRE 2012)

In data 13 ottobre è stata pubblicata la nomina dell'Em.mo Card. Gaudencio B. Rosales, Arcivescovo emerito di Manila, ad Inviato Speciale del Santo Padre alla X Assemblea Plenaria della Federazione delle Conferenze Episcopali dell'Asia (FABC), che si terrà in Viêt Nam, presso lo Xuân Lôc Diocese Pastoral Centre (Centro Pastorale della Diocesi di Xuân Lôc), dall’11 al 16 dicembre 2012, e la cui cerimonia conclusiva avrà luogo nella Cattedrale di Ho Chi Minh City.

Il Cardinale Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:

- Rev.do Mons. Peter NGUYEN VAN TAI, vietnamita, responsabile di Radio Veritas Asia, con sede a Quezon City (Filippine);

- Rev.do Don Antonio MARALIT, filippino, parroco della St. Francis de Sales, Arcidiocesi di Lipa (Filippine).

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Gaudencio B. Rosales:

● LETTERA DEL SANTO PADRE

Venerabili Fratri Nostro

GAUDENTIO B. S.R.E. Cardinali ROSALES

Archiepiscopo olim Metropolitae Manilensi

Argumentum novae evangelizationis quod omnibus christifìdelibus proponere volumus singulare omnino Nostri pontificatus constituit elementum peculiaremque toti Ecclesiae dat occasionem ut altiore usque modo suam missionem explendam consideret. Libentes etiam omnia Episcoporum in orbe incepta ad diffusionem Evangelii perficienda inspicimus eaqua precibus Nostris prosequirnur.

Laeto gratoque igitur animo accepimus proximo mense Novembri in Vietnamia X Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae celebratum iri, quae XL ante annos est condita, in qua sacri Pastores de "Evangelizatione - Inculturatione - Dialogo in Asia" loquentur, populorum istius continentis spiritale iter variis sub aspectibus perscrutantes.

Cum de eventu magni momenti agatur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Joannes Baptista Pham Minh Mân, Archiepiscopus Hochiminhopolitanus, et Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Bombayensis atque iam dictae Foederationis Secretarius generalis, humanissime rogaverunt ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui Congressionem participaret atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Philippinarum filius, quaestionum Asiaticarum diligens et notus es perscrutator. Hisce denique Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM Te nominamus ad X Congressionem Plenariam Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae quae a die XI ad diem XVI proximi mensis Decembris apud Pastorale Institutum Dioecesis Xuanlocensis (Xuân Lôc Diocese Pastoral Centre) perficietur quaeque in cathedrali aede Hochiminhopolitana sollemni modo concludetur.

Nostras vices illic agens, sacris Pastoribus et per eos dilectis Asiae fidelibus Nostram caritatem palam manifestabis, quos omnes ad diligentiorem usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi, Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque, fidei virtute ardentes, cultum humanum propagent nec non dialogum inter populos diligenter prosequantur. Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus Congressionis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Octobris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

BENEDETTO PP XVI

[01607-07.01] [Testo originale: Latino]