www.vatican.va

Back Top Print Pdf


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI CONCLUSIVE DEL 550° ANNIVERSARIO DELL'ARCIDIOCESI DI LJUBLJANA (SLOVENIA, 9 DICEMBRE 2012), 01.12.2012


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI CONCLUSIVE DEL 550° ANNIVERSARIO DELL'ARCIDIOCESI DI LJUBLJANA (SLOVENIA, 9 DICEMBRE 2012)

In data 3 novembre è stata pubblicata la nomina dell'Em.mo Card. Franc Rodé, C.M., Prefetto emerito della Congregazione per gli Istituti di vita consacrata e le Società di vita apostolica, ad Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione conclusiva del 550° anniversario dell'Arcidiocesi di Ljubjuana (Slovenia), che avrà luogo domenica 9 dicembre 2012.

Il Cardinale Inviato Speciale sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti Ecclesiastici dell'Arcidiocesi di Ljubljana:

- Rev.do Mons. Anton SLABE, membro del Capitolo Cattedrale, responsabile dell'undicesimo Arcidiaconato dell'Arcidiocesi e Giudice presso il Tribunale Ecclesiastico Metropolitano;

- Rev.do Mons. Stanislav ZIDAR, responsabile della Commissione per la pastorale arcidiocesana dei consigli parrocchiali.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Franc Rodé, C.M.:

● LETTERA DEL SANTO PADRE

Venerabili Fratri Nostro

FRANCISCO S.R.E. Cardinali RODÉ, C.M.,

Praefecto olim Congregationis pro Institutis vitae consecratae

et Societatibus vitae apostolicae

Labacensis ecclesialis communitas, quam imperator Fridericus III die VI mensis Decembris anno MCDLXI condidit quamque Decessor Noster Pius II, rec. mem., die VI mensis Septembris anno MCDLXII confirmavit, sollemni modo DL anniversariam honorat suae fundationis memoriam. Dilecti istius gregis fideles, sacrorum Antistite et sacerdotibus diligenter moderantibus, hunc eventum recolentes Annum iubilarem celebrant, Domini vocem attente auscultare conantur eiusque voluntatem studiose adimplere. Multa revera ibi pastoralia perficiuntur incepta quae Archiepiscopus Metropolita Labacensis, Venerabilis Frater Antonius Stres, C.M., fidelibus proposuit cunctisque hominibus bonae voluntatis ut omnes in diuturna huius gregis historia Domini largitatem clare mirari possent atque incitamentum invenire ad renovatam fidei vitam sub Christi lumine assidue sequendam.

Novimus quidem hunc Annum iubilarem, qui die VI mensis Decembris praeterito anno in cathedrali aede Labacensi est initiatus, die IX mensis Decembris huius anni in eodem praeclaro templo sollemni celebratione eucharistica conclusum iri.

Hanc ob rem memoratus sacer Praesul Labacensis humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices illo die gereret Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui, Sloveniae praestantissimus filius, olim hanc ecclesialem communitatem es moderatus, priusquam pergrave munus Praefecti Congregationis pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae exerceres, mentem Nostram vertimus. Idcirco Te hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad sollemnem celebrationem quae die IX proximi mensis Decembris Labacensi in urbe agetur quaque Annus iubilaris concludetur, ad honorandos DL annos fundationis ecclesialis communitatis Labacensis proclamatus.

Sollemni praesidebis Eucharistiae atque Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem etiam, hoc Anno Fidei a Nobis Ipsis inchoato, inquisitionem veritatis, boni et pulchritudinis in cotidiana vita cohortaberis. Optamus etiam ut, de diviti historia gregis Labacensis loquens, praecipua elementa novae evangelizationis significes continuitatem atque perenne Domini verborum pondus clare demonstrans.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Novembris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

BENEDICTUS PP XVI

[01606-07.01] [Testo originale: Latino]