[DE - EN - ES - FR - IT - LA] CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM DECRETUM ad dispositiones can. 838 Codicis Iuris Canonici efficiendas Prooemium Postquam Summus Pontifex Franciscus promulgavit Motum Proprium Magnum Principium quo quidem normae §§ 2 et 3 can. 838 C.I.C. mutatae sunt, si quaedam in Institutionibus generalibus, in Praenotandis librorum liturgicorum necnon in Instructionibus, Declarationibus, Notificationibus ab hoc Dicasterio publici iuris datis secundum normas veteribus §§ 2 et 3 can. 838 C.I.C. 1983 novae disciplinae contraria inveniuntur, emendanda sunt.[1]Hoc valet praesertim de Institutione generali Missalis Romani anno 2002 et 2008 edita, de Praenotandis editionum alterarum De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, de Ordine celebrandi Matrimonium et de editione Exorcismi et Martyrologii, necnon peculiari modo de Instructionibus quae verbis: Varietates legitimae et Liturgiam authenticam incipiunt. Perpendendum etiam est quod, quotiescumque in Decretis promulgationis singulorum librorum liturgicorum agitur de Conferentiarum Episcoporum et huius Dicasterii auctoritate vel iuridica competentia quoad aptationes atque versiones textuum in linguas vernaculas, ea quae dicuntur ad litteram et mentem novi can. 838 interpretanda sunt.[2] Mentem igitur praedicti Motus Proprii sequens, haec Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum suum retinet omnes liturgicas leges de hac materia a seipsa latas interpretare et, in quantum necessarium, explanare ita ut “Conferentias Episcoporum adiuvet ad eorum munus complendum atque in vitam liturgicam Ecclesiae Latinae fovendam magis ac magis in dies incumbat”. Quapropter, ad mentem Motus Proprii, praesenti cum Decreto in prima parte denuo revocantur ac interpretantur et emendantur normae, disciplina agendique modus sive de translatione librorum liturgicorum sive de eorum aptatione praesertim quoad competentias Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum et Conferentiarum Episcoporum, salvis competentia Congregationis pro Doctrina fidei et approbationibus quae Summo Pontifici reservatae sunt, dum in altera parte indicantur nonnullae “variationes”, post eas quae anno 1983 iam editae sunt[3], in novas editiones librorum liturgicorum introducendae. I Normae et agendi modus 1. Instaurati liturgici libri auctoritate Sanctorum Summorum Pontificum Pauli VI et Ioannis Pauli II, qui eorundem promulgationem obstringentiamque pro Ritu Romano decreverunt, ad celebrationem liturgicam destinantur. Ii vero lectiones biblicas necnon preces Ecclesiae, cantus et alios textus continent. Eisdem quoque pertinent Institutiones generales et Praenotanda,[4] in quibus theologia, spiritualitas, munera ac principia curae pastoralis, structura et disciplina uniuscuiusque celebrationis exponuntur. Hi nempe libri lingua latina exarati[5] traditionem illam transmittunt quae, per ritus et preces, fidem Ecclesiae exprimit.[6] Quapropter, quod his in libris comprehenditur, nullo modo bonum singulorum fidelium aut cuiuscumque coetus reputandum est, orationem etenim et Ecclesiae vitam patefacit. 2. Ritus Romani liturgici libri lingua latina promulgantur utpote editiones typicae ab Apostolica Sede, quae ideo ius eorum proprietatis (copyright) detinet.[7] Concordantia cum “originali” a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum testatur. Pro sequentibus editionibus necnon pro editionibus emendatis vel auctis idem principium valet. Cum in lucem editi sunt, Typis Vaticanis ex consuetudine apparati, et per “Libreria Editrice Vaticana” evulgati, statim libri liturgici typici adhiberi possunt. 3. Ut supradicti libri ad usum liturgicum, qui textum latinum referunt, (editio typica vel iuxta typicam) imprimantur vel reimprimantur, singulis vicibus licentiam obtinere oportet a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum. Pro editionibus iuxta typicam editores praeterea conventionem inire debent cum Administratione Patrimonii Sedis Apostolicae aut, de eius mandato, cum “Libreria Editrice Vaticana”. Similes licentiae requiruntur etiam pro librorum liturgicorum vel eorum partium divulgatione per interrete (internet).[8] 4. In libros liturgicos Ritus Romani instaurandos, ad mentem eorum quae a Concilio Vaticano II decreta sunt, quaestiones sive de necessitate eos vertendi in linguas vernaculas sive de eorum aptatione, iuxta populorum varietatem culturalem, simul ac huic operi pertinentes difficultates, perpensae sunt. In hac igitur re non obliviscendum est quod:
a) versiones textuum liturgicorum, utpote pars ipsorum rituum, vox sunt Ecclesiae divina mysteria celebrantis, ac tam pollent quam textus liturgici lingua latina traditi;[9] idcirco tendere debent ut linguae fiant “liturgicae”, et quamvis variae sint, unam et eandem Ecclesiae vocem servare, id est unam et eandem “legem orandi”. Ideo versiones librorum liturgicorun ad arbitrium singulorum relinqui nequeunt, sed Episcoporum officio committi debent et ab eorum Conferentiis approbari;
b) pro pastorali fidelium bono, praeter aptationes iam in libris liturgicis praevisas, quae pertinent illi qui celebrationi praesidet, aliae quoque species aptationum, necessariae vel utiles, provideri possunt, deliberationi et approbationi Conferentiarum Episcoporum traditae.
5. “Ad mentem Constitutionis Sacrosanctum Concilium, praesertim in nn. 36 §§ 3-4, 40 et 63, expressam, necnon Litterarum Apostolicarum Motu Proprio datarum Sacram Liturgiam, n. IX”,[10] Litterae Apostolicae Magnum Principium Motu Proprio datae canonicam normam can. 838 §§ 2 et 3 mutant, quo “evidentior appareat competentia Apostolicae Sedis quoad translationes librorum liturgicorum et profundiores aptationes, inter quas annumerari possunt etiam novi quidam textus in illis inserendi, a Conferentiis Episcoporum statutas atque approbatas”.[11] Igitur “ius et munus Conferentiarum Episcoporum” quoque explanantur “ad faciliorem uberioremque collaborationem reddendam inter Apostolicam Sedem et Conferentias Episcoporum”[12] quoad librorum liturgicorum editionem in linguas vernaculas. 6. Motu Proprio promulgato, necesse nunc profecto est interpretationem normarum ad usum pertinentium usque ad hoc tempus proditarum renovare ad aptationes et translationes liturgicas quod attinet. Attente autem perpendendum est quod “principia indicata utilia fuerunt et plerumque talia manent atque, quantum fieri potest, a Commissionibus liturgicis adhibenda erunt tamquam instrumenta apta”.[13] 7. Hoc in decreto rationes ac praescriptiones colliguntur quoad competentias et Conferentiarum Episcoporum et Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum. Acta recognitionis et confirmationis, in subsequentibus numeris 43 et 45 descripta, necessaria sunt ad dispositiones Conferentiarum Episcoporum explendas et, eodem tempore, communionem Summi Pontificis cum Episcopis ostendunt.[14] Responsabilitas et competentiae Conferentiarum Episcoporum 8. Ad mentem can. 838 §§ 2 et 3, ad Episcoporum Conferentiam spectat libros liturgicos edere, ratione habita quod in supradictis adsunt et translationes textuum latinorum originalium et aptationes iam in iisdem libris praevisae, quibus confirmatio opus est; profundior aptatio (cf. SC n. 40) quoque adesse potest, in editionibus typicis librorum liturgicorum non praevisa, qua recognitio opus est. Quoad recognitionem et confirmationem obtinendas, modus agendi in approbatione ex parte Conferentiae Episcoporum patrari debet ad normam can. 455 § 2 C.I.C. Conferentiae Episcoporum est aptationes librorum liturgicorum approbare ad normam iuris (cf. can. 838 § 2) 9. Profundior Ritus Romani aptatio (cf. SC n. 40), semper servata substantiali eius unitate, in libris liturgicis typicis testata, tantum a culturalibus necessitatibus (praxibus ritualibus, symbolis, gestibus) gigni potest, non autem ab ullis aliis causis, nam de “inculturatione” Ritus Romani ratio est.[15] De hac re profecto agitur: rite exprimere, per gestuum symbolorumque typologiam, eundem sensum a gestibus et symbolis Ritus Romani traditis expressum. Aliae aptationis occasiones vero exstant, sicut Calendaria particularia[16] vel textus peculiares a pastoralibus necessitatibus inspirati. 10. Episcoporum Conferentiae competit introducendas aptationes una cum novis textibus apte compositis, in editionibus typicis non praevisos, rite perpendere et approbare.[17]Studium harum aptationum Commissione Episcopali de Liturgia committitur, quae, concorditer cum Commissioni Episcopali pro Doctrina Fidei, auxilio peritorum uti poterit.[18] Deinde Praeses Conferentiae Episcoporum acta deliberationum Sedi Apostolicae defert pro necessaria recognitione, una cum relatione de rebus actis, in qua electiones peractae atque iter laboris iuxta vigentes normas confectum describuntur.[19] 11. Aptationes pro una tantum vel pluribus regionibus alicuius Nationis semper a Conferentia Episcoporum approbari debent. Id nempe ampliorem prudentioremque peculiarium electionum existimationem permittit. 12. Profundiores aptationes, post recognitionem obtentam, partes sunt librorum liturgicorum definitae Conferentiae Episcoporum, ac imprimi debent cum aliquo signo typographico quod eas utpote peculiares designare valeat. Eae igitur adoptari nequeunt in alterius Conferentiae Episcoporum libris, omissa nova approbatione huius Conferentiae et recognitionis ab Apostolica Sede petitione. Conferentia Episcoporum versiones librorum liturgicorum in linguas vernaculas parat et approbat, confirmationem petens ante editionem (cf. can. 838 § 3)
- De lingua
13. In versionibus librorum liturgicorum apparandis, ratio habenda est primo et principaliter de lingua,[20] eiusdem praerogativis et diffusione, perpenso quoque, ex eius intellegentia apud iuvenum generationes, illius usu in posterum tempus. In linguis vernaculis pro liturgia adoptandis, praeterea, considerare oportet quod iudicium principale est fidelium participatio in celebrationibus liturgicis, non autem vero alterius generis opportunitates sicut causae sociales vel ad identitatem alicuius partis populi pertinentes. 14. Conferentiarum Episcoporum est decernere de inducendis lingua vel linguis in liturgiam pro regione sub eorum competentia, simulque diiudicare utrum et qua ratione vertere omnes vel aliquos libros liturgicos typicos, id est integrum librum vel illas tantummodo partes, quae reapse necessariae aut utiles sunt ad participationem fidelium liturgiae fovendam.[21] 15. Exstans versio textuum biblicorum in definitam linguam, a Conferentia Episcoporum approbata,[22] habenda est praecipua ac prior condicio. Nam textus Sacrae Scripturae sunt potissima fons, maximi quidem momenti, in liturgia celebranda,[23] necessaria ad linguam liturgicam efficiendam.[24] 16. Conferentiae Episcoporum statutum de usu et modo definitae linguae in liturgia Sedi Apostolicae transmittitur ad debitam confirmationem obtinendam,[25] sine qua quidem opus translationis incipere non convenit.
- Translationis opus
17. Experientia recentiorum annorum docuit opus translationis biblicorum ac liturgicorum textuum multiplex esse. Cum gravis cura in hac re Episcoporum sit, ipsa Conferentia Episcopalis hoc onus proprium ducere debet,[26] advocans in necessarium auxilium personas idoneas, peritis in linguam latinam liturgicam vertendam non exceptis, aptiora quoque instrumenta adhibens,[27] inter quae apparatio cuiusdam rationis translationis atque indicis verborum ad vocabula liturgica non biblica apte vertenda. 18. Munus maximi ponderis in hoc opere a Commissione Episcopali de Liturgia peragitur.[28] Episcopi, qui de suis deliberationibus spondent, praesto habere debent coetum constantem peritorum ut operis continuitas servetur. Ut definita lingua sine ulla dubitatione rectam ac integram Catholicae Ecclesiae fidem, per eius doctrinam et aptum thesaurum verborum traditam, exprimere valeat, manifeste consilium Commissionis Episcopalis pro Doctrina Fidei necessarium est. deliberationes ultimae competunt Conferentiae Episcoporum, quae corpus est illud ubi omnes episcopi, ius suffragii habentes, suum munus populum Dei docendi consociant, quia oratio liturgica apertissime patefacit quod Ecclesia credit et credere debet. 19. “Translationum – etenim – textuum sive liturgicorum sive biblicorum, pro liturgia verbi, finis est salutis verbum fidelibus annuntiare in oboedientia fidei atque precem Ecclesiae ad Dominum exprimere. Ad hunc finem fideliter communicandum est certo populo per eiusdem linguam id, quod Ecclesia alii populo per Latinam linguam communicare voluit. Quamquam fidelitas non semper iudicari potest ex singulis verbis, immo vero in contextu ex toto communicationis actu et secundum genus dicendi proprium, quaedam tamen peculiaria verba perpendenda sunt etiam ex integra fide catholica, quia quaevis translatio textuum liturgicorum congruere debet cum sana doctrina”.[29] 20. Iuxta can. 838 § 3 “ad Episcoporum Conferentias spectat versiones librorum liturgicorum in linguas vernaculas fideliter (…) parare”. Adverbium fideliter triplicem fidelitatem requirit: primo erga textum originalem, deinde erga linguam peculiarem in quam vertitur et postremo erga accommodationem textus ad captum populi, cui destinatur, vocabulis revelationis biblicae et liturgicae traditionis instituti. 21. Fidelitas principaliter debetur erga textum originalem, id est lingua latina exaratum, qui in libris liturgicis typicis Romani Ritus adest. Quia de translatione agitur, textus latinus profecto, si aliqua dubitatio circa interpretationem habeatur, semper exemplar recti sensus maneat. Non autem interdicitur, secundo tamen loco, quod ad interpretationem efficiendam auxilium etiam excipi possit a versionibus textuum liturgicorum aliis linguis communiter notis peractis, iam ab Apostolica Sede confirmatis. 22. Fidelitas deinde debetur erga linguam in quam vertitur, quia quaeque lingua suas normas peculiares habet. Diligentis translationis est singulares proprietates cuiusque linguae observare et eodem tempore operam impendere ut “sensus textus primigenii latini plene et fideliter reddatur”.[30] 23. Fidelitas postremo debetur erga accommodationem ad captum et “necessitates spirituales”[31] populi illius cui textus destinatur, ratione habita quod “textus liturgicus, ut signum rituale, medium est communicationis oralis”.[32]Opus translationis praeterea magnam curam quoad diversa litterarum genera (orationes praesidentiales, acclamationes, cantus, monitiones etc.) exigit, sicut etiam quoad diversos textus qui vel proclamantur, vel auscultantur vel choraliter proferuntur. Omnimodo generi dicendi liturgico – id est verbis, elementis, signis – opus est aliqua explicatio in catechese tradenda quae, Sacra Scriptura et traditione christiana perpensis, sensum illius aperiat. 24. Opus translationis ad totum librum pertinere debet, Constitutionibus Apostolicis ergo, Institutionibus, Praenotandis non exceptis. Si, qua de causa, ex partibus procedere expedit, praesertim quoad Missale, cum eius Lectionario, ac Liturgiam Horarum, semper internam libri congruentiam necnon easdem regulas in vocabulorum verborumque rubricalium translatione adhibitas meminisse oportet. 25. Translatio textuum liturgicorum maioris ponderis peculiari cura digna est. textus magni momenti, iuxta principium “lex orandi – lex credendi”, sunt Ordo Missae[33] et maxime Preces eucharisticae,[34] Fidei professio ac Oratio dominica. Verba quoque responsionum et acclamationum fidelium, quae saepe textibus Sacrae Scripturae afflata sunt, accuratius vertere oportet ad eorum diuturnitatem in posterum fovendam et frequentes mutationes vitandas. Formulae Sacramentorum a Summo Pontifice approbantur.[35] 26. Cum pluribus in Nationibus eadem lingua adhibetur, haud dubie eandem versionem adoptare convenit praecipue pro textibus liturgicis magni momenti.[36] Exoptatur igitur, sicut semper in praeteritis annis actum est, ut Conferentiae Episcoporum quibus interest in textuum liturgicorum versionibus eandem linguam apparandis cooperentur. 27. Ad hoc propositum consequendum, promovere oportet institutionem Commissionum mixtarum,[37] quae quidem ab Episcopis illis componuntur delegatis ab eorum Conferentiis Episcoporum, quaeque facultatem habebunt peritorum diversarum Nationum cooperationem petendi. Hae Commissiones a Praesidibus Conferentiarum Episcoporum constituuntur et operam impendunt iuxta datum Statutum (in quo compositio, competentiae, modus operandi describuntur), ab iisdem Conferentiis Episcoporum compositum. Sedes Apostolica mediator super partes erit ad mutua consilia pactaque promovenda. Cuiusque Conferentiae est textus, a supradicta Commissione apparatos, diiudicare ac approbare; postea vero est Praesidis uniuscuiusque Conferentiae Episcoporum eosdem Sedi Apostolicae transmittere ad confirmationem petendam.
- De libri liturgici redactione et eius approbatione
28. In librum aliquem liturgicum confluunt: versiones textuum biblicorum, euchologicorum, cantuum, sicut etiam aptationes, quae fieri possunt, praevisae vel non in editionibus typicis latinis. 29. Textus biblici ad usum liturgicum, iuxta normas vigentes, a versione Sacrarum Scripturarum, iam rite a Conferentia Episcoporum approbata, depromuntur.[38] Biblicas pericopes atque earum in Lectionariis collocationem, apparatu illarum non excepto, congruere oportet ordini in libris typicis indicato.[39] 30. Est Conferentiae Episcoporum, iuxta modum statutum,[40] textuum euchologicorum versionem legitime approbare. 31. Liturgici cantus proprii in libris liturgicis typicis indicantur. Alii cantus, qui semper quoad textum, liturgicum munus, convenientiam cum die et tempore apti existimandi sunt, a Conferentia Episcoporum approbantur.[41] 32. Optiones quoque quoad aptationes in editionibus typicis praevisas, et Conferentiae Episcoporum spectantes, ab eadem rite approbari debent.[42] 33. Aptationes in libris liturgicis non praevisas, iudicii ratione peracta, a Conferentia Episcoporum iuxta statutum modum rite approbari oportet.[43]
- De confirmatione et recognitione a Sede Apostolica petendis
34. Libri cuiusdam liturgici translatio, a Conferentia Episcoporum approbata, ad Sedem Apostolicam pro confirmatione transmittitur una cum litteris a Praeside et Secretario Conferentiae Episcoporum signatis, actis suffragii adiunctis necnon duplice exemplari chartacaeo textus, addito etiam electronico exemplari, et relatione quoad opus peractum optionesque constitutas.[44] Eadem norma, ad mentem Statutorum cuiusque Conferentiae Episcoporum, valet pro novis textibus translatis in librum liturgicum inserendis. 35. Quotiescumque Conferentiae Episcoporum variationes vel correctiones in librum liturgicum apportare opportunum videtur, vel eum emendare ad novam editionem exarandam, processui in n. 34 descripto obtemperare oportet. 36. Idem processus ad recognitionem petendam valet.
- De libri liturgici editione
37. Confirmatione recognitioneque a Sede Apostolica obtentis, liturgicus liber promulgatur decreto a Praeside et Secretario Conferentiae Episcoporum signato. Idem valet pro libro liturgico in linguam unius regionis tantum alicuius Nationis translato. 38. Liber liturgicus exaratus, in primis paginis, referre debet decreta in lingua promulgationis et Sedis Apostolicae et Conferentiae Episcoporum, necnon formulam “concordat cum originali” Praesidis Commissionis Episcopalis pro Liturgia vel, ipso absente, Praesidis eiusdem Conferentiae, et imprimatur ad normam iuris.[45] 39. Cuiuscumque libri liturgici reimpressio excipiet, si casus fert, textuum emendationes et variationes, quae a Sede Apostolica iam praescriptam confirmationem vel recognitionem obtinuerunt. De his decretis in libri principio mentio facienda est. 40. Ius proprietatis librorum textuumque liturgicorum lingua vernacula editorum a Conferentia Episcoporum detinetur. Si eosdem textus alia Conferentia Episcoporum adhibere velit, eorum iura per scripturam inter supradictas Conferentias quibus interest statuantur. De responsabilitate et competentia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum 41. Ad mentem can. 838 §§ 2 et 3, quoad futuram librorum liturgicorum in linguas vernaculas editionem Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum recognoscere competit aptationes, a Conferentia Episcoporum ad normam iuris approbatas, necnon confirmare textuum versiones, a Conferentiis Episcoporum rite approbatas.
- De “recognitione”
42. Processus ad aptationes in libris liturgicis typicis non praevisas quod attinet, necessario post approbationem earum a Conferentia Episcoporum peractam, ab Apostolica Sede recognosci debet. cum de ritualibus elementis et textibus peculiaribus agatur, recognitio requirit ea Ritui Romano congruentia esse ad eius substantialem unitatem et insimul plenam consensionem fidei catholicae servandas.[46] 43. Quam ob rem, recognitio est revisio a Sede Apostolica conficienda omnium quae Conferentia Episcoporum pro sua regione approbavit, necnon legitimi itineris laboris peracti, ratione habita de causis culturalibus,[47] consuetudinibus alicuius Nationis[48] et necessitatibus pastoralibus.[49] 44. Quoad aptationes “ad interim” vel “ad experimentum”, positiva negativaque in decursu temporis cognita perpendens, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum diligenter invigilabit ut praestitutum tempus, normae et supradictarum aptationum iudicium observentur ad stabilem earum definitionem denique consequendam.
- De “confirmatione”
45. Confirmatio vero est rata habere ex parte Sedis Apostolicae translatio textuum biblicorum liturgicorumque, spectato legitimo itinere approbationis a Conferentia Episcoporum peracto, quoad varias quaestiones, uti sunt: alicuius linguae adoptio et amplitudo in liturgia, versionis ratio, integritas textuum qui in libris liturgicis typicis continentur, congruentia cum iisdem, exsecutio illarum optionum in libris liturgicis iam indicatarum, quae Conferentiis Episcoporum competunt. 46. Ad Lectionaria quod attinet, confirmatio exquirit etiam an biblicae pericopes et earum apparatus congruentes sint cum ordinatione librorum liturgicorum typicorum Ritus Romani. 47. Quoad formularum sacramentorum translationem, iuxta normas vigentes, confirmatio conceditur post approbationem Summi Pontificis.[50] 48. Si lacunae in textibus translatis reperiuntur vel explanationes necessariae sunt quoad textus maioris ponderis (cf. supra n. 25) aliasque formulas liturgicas, uti sunt preces ordinationis, dedicationis, consecrationis, formulas exorcismi, salutationes sacerdotis responsionesque fidelium, acclamationes a Sacra Scriptura inspiratas et aliqua verba peculiaria quae ex Ecclesiae fide comprehendi debent,[51] Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum dialogum cum Conferentia Episcoporum inchoare intendit ad quaestiones iuxta proprias competentias solvendas. 49. Cum de translationibus in aliquam linguam pluribus Conferentiis Episcoporum communem agitur, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum dialogum cum iisdem Conferentiis instaurat ut solutionem concorditer obtinere valeat, praesertim pro formulis sacramentorum, responsionibus fidelium et textibus magni momenti ad doctrinam et pastoralem quod attinet. De Dioecesium et Familiarum Religiosarum Propriis 50. Etiamsi can. 838 textus liturgicos proprios Dioecesium et Familiarum Religiosarum non directo consideret, argumentum hoc, stricte cum libris liturgicis coniunctum, requirit ut etiam latae normae adaequentur.
a) Calendarium particulare, Proprium Missarum et Liturgiae Horarum necnon Martyrologii[52] iure habent Dioeceses, Instituta vitae consecratae, Societates vitae apostolicae et alii ius peculiare habentes.
b) Pro Familiis Religiosis praevidetur quoque adaptatio Ordinis Professionis Religiosae[53] aliarumque celebrationum propriarum.
51. Celebrationes propriae in Calendarium Romanum generale congruenter inseruntur. Calendarium liturgicum dioecesanum prae oculis Calendarium nationale et regionale habere oportet. Omnia Calendaria particularia, a competenti auctoritate confecta, ab Apostolica Sede approbari debent[54]. 52. Similiter iuxta normam can. 838 § 2, competens auctoritas (Episcopus, Superior vel Superiorissa Generalis) Calendarii particularis ac Proprii redactionem curat[55], et ideo eam praebet, lingua latina vel lingua aliqua vernacula, Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ad recognitionem petendam, quia de novis textibus agitur; pro textibus liturgicis in honorem novorum Beatorum oratio collecta saltem lingua latina requiritur.[56] Ad textus biblicos quod attinet, Sacrae Scripturae versio rite approbata a Conferentia Episcoporum in omni Proprio adoptetur. Quoad alios textus liturgicos, praesertim euchologicos, regulae compositionis eaedem sunt quae libros liturgicos hodiernos regunt. De textuum extensione et typologia exemplaria sunt, pro gradu celebrationis, Missale Romanum et Liturgia Horarum. Dispositio textuum Proprii, una cum eorum apparatu comprehenso, editionum exemplum sequi debet librorum liturgicorum typicorum, qui a Conferentiis Episcoporum in linguas vernaculas publicantur. 53. Itinere laboris pro revisione vel compositione Calendarii particularis ac Proprii peracto, competens auctoritas a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum recognitionem petit. Petitioni duplex textuum approbandorum exemplar necnon electronicum exemplar addi debent una cum brevi relationein qua opus confectum necnon rationes variationis vel inscriptionis celebrationum, iuxta novissimum Calendarium et Proprium approbata secundum normas vigentes, singillatim describuntur. 54. Textus Proprii, latina vel alia lingua exarati, post recognitionem obtentam per decretum Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, ad modum typici existimari debent; eorum versiones in alias linguas a competenti auctoritate eidem Congregationi, una cum brevi relatione, ad confirmationem petendam praebentur. 55. Proprium Missarum et Liturgiae Horarum Dioecesium et aliorum ius habentium librum liturgicum seiunctum non constituit, quia ad Missale Romanum et Liturgiam Horarum adiungitur, quibus pro ordinario et Communibus subiectum est.[57] II VARIATIONES * * Litteris rubris indicantur verba seu partes in libros liturgicos noviter inducta. Uncis quadris cum punctis rubris […] significantur verba seu phrases, quae e textibus librorum liturgicorum posthac omittenda sunt. Punctis rubris sine uncis quadris … significantur textus, qui in libris liturgicis manent immutati. Notae in calce ad textus librorum liturgicorum servantur nisi aliter notetur vel in ipsis quaedam adiungenda vel delenda vel mutanda indicentur. Novae notae in calce adducendae, donec aliter provideatur, indicantur numero notae praecedentis addito “bis” vel “ter” etc. In omnibus libris liturgicis, ubi in notis aliqua referentia fit ad numeros Institutionis generalis Missalis Romani, necesse est eos concordare cum hodierna editione. IN MISSALE ROMANUM IN INSTITUTIONEM GENERALEM MISSALIS ROMANI Caput I De Celebrationis Eucharisticæ momento et dignitate 25. Insuper in Missali suo loco aptationes quædam innuuntur quæ, iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut Episcopo diœcesano aut Conferentiæ Episcoporum35 (cf. etiam infra, nn. 387, 388-393). Caput VI De iis quæ ad Missæ celebrationem requiruntur III. De vasis sacris 329. De iudicio Conferentiæ Episcoporum […] vasa sacra confici possunt etiam aliis ex materiis … Caput IX De aptationibus quæ Episcopis eorumque Conferentiis competunt 389. Ad Conferentias Episcoporum competit imprimis huius Missalis Romani editionem in probatis linguis vernaculis apparare atque approbare, ut, actis ab Apostolica Sede confirmatis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur.149 Missale Romanum sive in textu latino sive in versionibus vernaculis legitime approbatis integre edendum est. 390. Conferentiarum Episcoporum est aptationes definire et […] in ipsum Missale introducere, quæ in hac Institutione generali et in Ordine Missæ indicantur, uti sunt: - fidelium gestus et corporis habitus (cf. supra, n. 43); - gestus venerationis erga altare et Evangeliarium (cf. supra, n. 273); - […] - lectiones e Sacra Scriptura peculiaribus in adiunctis desumendæ (cf. supra, n. 362) … 391. Iisdem Conferentiis spectat versionibus textuum biblicorum qui in Missæ celebratione adhibentur, peculiari cura attendere et approbare atque Lectionarium, ad normam Ordinis lectionum Missæ, a Sede Apostolica confirmatum edere. 149bis … _______________ Nota 149bis: Cf. Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1; Missale Romanum, Ordo lectionum Missæ, editio typica altera 1981, Prænotanda, n. 111. 397. … Nostris vero temporibus identitas et expressio unitaria huius Ritus invenitur in editionibus typicis librorum liturgicorum ex auctoritate Summi Pontificis promulgatis et in libris liturgicis illis respondentibus, a Conferentiis Episcoporum pro suis dicionibus probatis atque a Sede Apostolica confirmatis et, si casus fert, ad normam iuris recognitis.160 _______________ Nota 160: […] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 838 §§ 2 et 3. IN ORDINEM LECTIONUM MISSÆ Prænotanda 79. In Missis in quibus tres lectiones proponuntur, id est dominicis et sollemnitatibus, hae lectiones stricte adhibeantur. 105 […] _______________ Nota 105: […] Cf. Institutio generalis Missalis Romani, n. 357. Nota 106: delenda est […] 84. … b) In sollemnitatibus calendariorum particularium tres lectiones proponantur, quarum prima e Vetere Testamento (tempore autem paschali ex Actibus Apostolorum vel Apocalypsi), altera vero ex Apostolo, tertia denique ex Evangelio […]. _______________ Nota 109: delenda est […] 111. Verbum Dei in coetu liturgico semper nuntiandum est vel e textibus Latinis a Sancta Sede paratis vel ex interpretationibus popularibus ad usum liturgicum a Conferentiis Episcopalibus probatis […]. 119 Pericoparum autem biblicarum versio textui latino pro usu liturgico, ex Nova Vulgata sumpto, conformis sit oportet.119bis In vertendis textibus Sacræ Scripturæ, servatis principiis sane exegesis atque exquisitæ rationis litteratorum, diligenter attendendum est ad usum liturgicum, ad postulata communicationis oralis, proclamationis et cantus, præsertim pro Psalmis et Canticis biblicis. Optandum vero est ut etiam hæ versiones quandam uniformitatem et stabilitatem pedetentim acquirant ita ut, saltem in præcipuis textibus, habeatur unica translatio approbata a pluribus Conferentiis Episcoporum in nationibus quibus eadem lingua utitur.119ter _______________ Nota 119: […] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1. Nota 119bis: Cf. Ioannes Paulus II, Const. Ap. Scripturarum thesaurus, diei 25 aprilis 1979: Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum, Typis Polyglottis Vaticanis 1979. Nota 119ter: Conc. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 36. 112. Lectionarium Missæ ex integro, Praenotandis non praetermissis, transferendum est, in omnibus suis partibus. Si Conferentia Episcopalis quasdam accommodationes afferre necessarium opportunumque duxerit, hae post Apostolicae Sedis recognitionem inducantur. 120 Nota 120: […] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 838 § 2. IN LIBROS PONTIFICALIS ROMANI IN ORDINEM CONFIRMATIONIS Prænotanda 17. Episcoporum Conferentia considerabit num, attentis locorum et rerum adiunctis necnon ingenio et traditionibus populorum, opportunum sit: a) convenienter aptare formulas, quibus promissiones et professiones baptismales renoventur, sive ad ipsum textum in Ordine Baptismi occurrentem attendendo, sive ipsas formulas accommodando, quo aptius confirmandorum condicioni respondeant, actis ab Apostolica Sede recognitis; b) alium modum inducere ad pacem per ministrum dandam post unctionem sive singulis sive omnibus simul confirmatis, actis ab Apostolica Sede recognitis. IN ORDINEM DEDICATIONIS ECCLESIÆ ET ALTARIS Caput VII Ordo Benedictionis Calicis et Patenæ Prænotanda 3. Quilibet sacerdos calicem et patenam benedicere potest, dummodo secundum normas, quæ in Institutione generali Missalis Romani, nn. 328-332, indicantur, confecta sint. IN LIBROS SEU TITULOS RITUALIS ROMANI IN ORDINEM EXSEQUIARUM Prænotanda De aptationibus Conferentiarum Episcopalium cura parandis 21. Conferentiis Episcopalibus competit, vi Constitutionis de sacra Liturgia (art. 63b), in Ritualibus particularibus parare titulum, qui huic titulo Ritualis Romani respondeat, singularum tamen regionum necessitatibus accommodatum, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur. Qua in aptatione, Conferentiarum Episcopalium erit: 1) Aptationes definire, intra limites in hoc titulo statutos. 2) Sedulo et prudenter considerare quid ex traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit, ideoque alias aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimentur, Apostolicæ Sedi proponere […] et, post ipsius recognitionem, introducere. 3) Propria autem Ritualium particularium iam exstantium elementa, si quæ habeantur, retinere, dummodo cum Constitutione de sacra Liturgia et necessitatibus hodiernis componi possint, vel ea aptare, actis ab Apostolica Sede recognitis. 4) Versiones textuum parare, ita ut ingenio variarum linguarum culturarumque vere sint accommodatæ, et eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis, additis, quotiescumque opportunum fuerit, melodiis cantui aptis. 5) Prænotanda, quæ in Rituali Romano habentur, aptare atque complere, ita ut ministri significationem rituum plene intellegant et effectu compleant, actis ab Apostolica Sede recognitis. 6) In editionbus librorum liturgicorum cura Conferentiarum Episcopalium parandis, materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptissimus videatur ita, tamen, ut de materia, quæ in hac editione typica continetur, nihil omittatur. Si quæ vero rubricas vel textus adicere opportunum videatur, congruo signo vel charactere typographico distinguantur a rubricis et textibus Ritualis Romani. 22. In parandis Ritualibus particularibus de exsequiis, Conferentiarum Episcopalium erit, actis ab Apostolica Sede confirmatis (cf. supra n. 21, 6) vel recognitis (cf. supra n. 21, 3 et 5): … IN ORDINEM BAPTISMI PARVULORUM DE INITIATIONE CHRISTIANA Prænotanda generalia IV. De aptationibus quæ Conferentiis Episcopalibus competunt 30. Conferentiis Episcopalibus competit, vi Constitutionis de sacra Liturgia (art. 63b), in Ritualibus particularibus parare titulum, qui huic Ritualis Romani titulo respondeat, accommodatum singularum regionum necessitatibus, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur. Qua in re, Conferentiarum Episcopalium erit: 1) Aptationes definire, de quibus in art. 39 Constitutionis de sacra Liturgia, actis ab Apostolica Sede recognitis. 2) Sedulo et prudenter considerare quid ex traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit; ideoque alias aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimantur, Apostolicæ Sedi proponere […] et, post ipsius recognitionem, introducere. 3) Propria autem Ritualium particularium iam exstantium elementa, si quæ habentur, retinere, dummodo cum Constitutione de sacra Liturgia et necessitatibus hodiernis componi queant, vel ea aptare, actis ab Apostolica Sede recognitis. 4) Versiones textuum parare, ita ut ingenio variarum linguarum atque culturarum vere sint accommodatæ, necnon eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis. Addere possunt, quoties opportunum fuerit, melodias cantui aptas. 5) Prænotanda, quæ in Rituali Romano habentur, aptare et complere, ita ut ministri significationem rituum plene intellegant et effectu compleant, actis ab Apostolica Sede recognitis. 6) In editionbus librorum liturgicorum cura Conferentiarum Episcopalium parandis, materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptissimus videatur. 31. Attentis præsertim normis in nn. 37-40 et 65 Constitutionis de sacra Liturgia, in terris Missionum, Conferentiarum Episcopalium est iudicare an elementa initiationis, quæ apud aliquos populos in usu esse reperiuntur, ritui Baptismatis christiani accommodari possint, et decernere an sint in eo admittenda, actis ab Apostolica Sede recognitis. 32. Quando Rituale Romanum Baptismi plures exhibet formulas ad libitum, Ritualia particularia possunt alias formulas eiusdem generis adicere, actis ab Apostolica Sede recognitis. IN ORDINEM INITIATIONIS CHRISTIANÆ ADULTORUM Prænotanda IV. De aptationibus, quas Conferentiæ Episcopales, hoc Rituali Romano utentes, facere possunt 64. Præter aptationes in Prænotandis generalibus (nn. 30-33) prævisas, Ordo initiationis adultorum alias accommodationes a Conferentiis Episcopalibus definiendas admittit, actis ab Apostolica Sede recognitis. IN ORDINEM CELEBRANDI MATRIMONIUM Prænotanda IV. De aptationibus Conferentiarum Episcoporum cura parandis 40. Qua de re, Conferentiarum Episcoporum erit: 1) Aptationes definire, de quibus infra (nn. 41-44), actis ab Apostolica Sede recognitis. 2) Prænotanda, quæ in Rituali Romano habentur inde a n. 36 et sequentibus (De ritu adhibendo), si casus fert, aptare et complere ad participationem fidelium consciam et actuosam reddendam, actis ab Apostolica Sede recognitis. 3) Versiones textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum atque ingenio diversarum culturarum vere accommodentur, necnon eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis. Possunt præterea addere, quoties opportunum fuerit, melodias cantui aptas. 4) In editionibus parandis, materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptior videatur. IN ORDINEM UNCTIONIS INFIRMORUM EORUMQUE PASTORALIS CURÆ Prænotanda IV. De aptationibus quæ Conferentiis Episcopalibus competunt 38. Conferentiis Episcopalibus competit, vi Constitutionis de sacra Liturgia (art. 63b), in Ritualibus particularibus parare titulum qui huic Ritualis Romani titulo congruat, accommodatum singularum regionum necessitatibus, ut […] in regionibus ad quas pertinet adhibeatur. Qua in re, Conferentiarum Episcopalium erit: a) Aptationes definire, de quibus in art. 39 Constitutionis de sacra Liturgia, actis ab Apostolica Sede recognitis. b) Sedulo et prudenter considerare quid ex traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit; ideoque alias aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimantur, Apostolicæ Sedi proponere […] et, post ipsius recognitionem, introducere. c) Quædam propria Ritualium particularium circa infirmos iam exstantium elementa, si quæ habentur, retinere, dummodo cum Constitutione de sacra Liturgia et necessitatibus hodiernis componi queant, vel ea aptare, actis ab Apostolica Sede recognitis. d) Versiones textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum atque ingenii culturarum vere accommodentur, necnon eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis. Præterea addere possunt, quoties opportunum fuerit, melodias cantui aptas. e) Prænotanda, quæ in Rituali Romano habentur, si casus fert, aptare et complere ad participationem fidelium consciam et actuosam reddendam, actis ab Apostolica Sede recognitis. f) In editionbus librorum liturgicorum cura Conferentiarum Episcopalium parandis, materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptissimus videatur. 39. Quando Rituale Romanum Baptismi plures exhibet formulas ad libitum, Ritualia particularia possunt alias formulas eiusdem generis adicere, actis ab Apostolica Sede recognitis. IN ORDINEM PÆNITENTIÆ Prænotanda VI. De aptationibus Ritus ad varias regiones et adiuncta De aptationibus quas Conferentiæ Episcopales facere possunt 38. Conferentiis Episcopalibus competit, in Ritualibus particularibus apparandis, hunc Ordinem Pænitentiæ accommodare singularum regionum necessitatibus, ut, actis ab Apostolica Sede confirmatis vel recognitis, in regionibus ad quas pertinent, adhibeantur. Qua in re Conferentiarum Episcopalium erit: a) Normas circa disciplinam sacramenti Pænitentiæ statuere, in iis præsertim quæ ad ministerium sacerdotum et reservationem peccatorum spectant, actis ab Apostolica Sede recognitis. b) Normas pressius determinare quoad locum aptum ad ordinariam sacramenti Pænitentiæ celebrationem et quoad signa pænitentiæ a fidelibus exhibenda in absolutione generali (cf. Supra n. 35), actis ab Apostolica Sede recognitis. c) Versiones textuum parare, quæ uniuscuiusque populi indoli et sermoni vere sint accommodatæ, atque eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis. Itemque novos textus componere pro precibus sive fidelium sive ministri, formula sacramentali integre servata, actis ab Apostolica Sede recognitis. IN DE SACRA COMMUNIONE ET DE CULTU MYSTERII EUCHARISTICI EXTRA MISSAM Prænotanda generalia IV. De iis quæ Conferentiis Episcopalibus competunt 12. Conferentiis Episcopalibus competit, in Ritualibus particularibus, ad normam Constitutionis de sacra Liturgia (n. 63b), hunc Ritualis Romani titulum accommodare singularum regionum necessitatibus, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur. Qua in re Conferentiarum Episcopalium erit: a) sedulo et prudenter considerare quænam elementa, si quæ habeantur, ex traditionibus populorum retineri aut admitti possint, dummodo cum spiritu sacræ Liturgiæ componi queant; ideoque aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimantur, Apostolicæ Sedi proponere […] et, post ipsius recognitionem, introducere. b) versiones textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum atque ingenio culturarum vere accommodentur, necnon eas approbare, actis ab Apostolica Sede confirmatis. Alios textus, præsertim pro cantu, parare et approbare ad normam iuris. IN DE BENEDICTIONIBUS Praenotanda Generalia V. De aptationibus quæ Conferentiis Episcoporum competunt 39. Conferentiis Episcoporum competit, vi Constitutionis de Sacra Liturgia,34 Rituale particulare exarare quod huic titulo Ritualis Romani respondeat, singularum tamen regionum necessitatibus accommodatum ut, actis ab Apostolica Sede recognitis vel confirmatis,35 in regionibus ad quas pertinet adhibeatur. Qua in re, Conferentiarum Episcoporum erit: a) Aptationes definire, iuxta principia in hoc libro statuta rituum tamen structura propria servata atque eas, post Apostolicæ Sedis recognitionem, introducere. b) Sedulo ac prudenter considerare quid ex traditionibus ingenioque singulorum populorum opportune admitti possit, ideoque alias aptationes, quæ utiles vel necessariæ existimentur, proponere et, post Apostolicæ Sedis recognitionem, introducere.36 c) Proprias autem Ritualium particularium iam exstantium benedictiones si quæ habentur, vel antiqui Ritualis Romani et quæ adhuc in usu sint, retinere, dummodo cum mente Constitutionis de Sacra Liturgia, et principiis in hoc titulo expositis ac necessitatibus hodiernis componi queant; vel ea aptare et, post Apostolicæ Sedis recognitionem, introducere. d) In variis benedictionum Ordinibus, præsertim quando plures formulæ ad libitum eligendæ exhibentur, alias etiam formulas eiusdem generis præter eas quæ in Rituali Romano inveniuntur, adicere et, post Apostolicæ Sedis recognitionem, introducere. e) Prænotanda, sive generalia sive particularia uniuscuiusque Ordinis, quæ in hoc libro habentur, non solum integre vertere, sed, si casus ferat, complere, actis ab Apostolica Sede debite recognitis, ita ut ministri significationem rituum plenius intellegant ac fidelium participatio conscia et actuosa reddatur. f) Illas partes complere quæ in libro desiderantur, ut v. gr. alias lectiones præbere, quæ utiles esse possunt; cantus aptiores indicare. g) Versiones textuum parare, ita ut indoli variorum sermonum atque ingenio diversarum culturarum accommodentur, necnon eas approbare et ad confirmationem Apostolicæ Sedis præbere. h) In editionibus libri materiam ordinare modo qui ad usum pastoralem aptior videatur, partes libri separatim edere, præcipuis prænotandis semper præmissis, actis ab Apostolica Sede confirmatis. IN DE EXORCISMIS ET SUPPLICATIONIBUS QUIBUSDAM Praenotanda VI. De aptationibus quæ Conferentiis Episcoporum competunt 37. Conferentiarum Episcoporum est: a) Versiones textuum parare integras et amussim fideles textui originali authentico apparare, approbare et confirmationi Apostolicæ Sedis præbere. b) Signa et gestus ipsius ritus, si hoc necessarium vel utile iudicatur, attenta cultura et genio ipsius populi, de consensu Sanctæ Sedis aptare, et actis recognitis in hunc Ritualis titulum introducere. IN MARTYROLOGIUM ROMANUM Praenotanda V. De Propriis Martyrologii 38. Unicuique diœcesi, nationi vel familiæ religiosæ exarare licet Proprium Martyrologii seu Appendicem Martyrologii, in qua Sancti et Beati enuntientur in Calendario Proprio inscripti, qui a Martyrologio Romano absint vel diverso die celebrentur vel alio gradu celebrationis peragantur vel quorum elogium opportune aliquantulum amplificare visum est. Huiusmodi Proprium ad Congregationem de Cultu Divno et Disciplina Sacramentorum transmittatur ad recognitionem et […] confirmationem obtinendam. VI. De aptationibus quæ Conferentiis Episcoporum competunt 41. Convenit ut in Martyrologio edendo elogia cuiusvis diei, quæ totius nationis vel dicionis ex concessione Sanctæ Sedis censenda sunt propria, primo loco ponantur post elogia, quæ ad celebrationes pertinent in Calendario Generali inscriptas, et eisdem imprimantur typis. Illa vero elogia, quæ regionis vel diœcesis sunt propria, in Appendice particulari locum semper habeant. Textus autem cuiuscumque editionis Conferentiæ Episcoporum ad normam iuris approbandus est et Sedi Apostolicæ […] præbendus ad confirmationem obtinendam. Quod valet, mutatis mutandis, pro quavis familia religiosa. * * * Praesens decretum generale exsecutivum, de mandato Summi Pontificis Francisci a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum paratum, ipse Summus Pontifex approbavit et publici iuris fieri iussit. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 22 mensis octobris 2021, in memoria sancti Ioannis Pauli II, papae. X Arturus Roche Praefectus X Victorius Franciscus Viola, O.F.M. Archiepiscopus a Secretis
[1] Franciscus,
Litterae Apostolicae Motu Proprio datae Magnum Principium quibus nonnulla in can. 838 Codicis Iuris Canonici immutantur: AAS 109 (2017) 967-970.
[2] Cf. Magnum Principium: AAS 109 (2017) 969: «Consequenter interpretari oportet sive art. 64 § 3 Constitutionis Apostolicae Pastor bonus sive alias leges, praesertim in libris liturgicis contentas, circa eorum translationes».
[3] Cf. Decretum: Notitiae 19 (1983) 540-541.
[4] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 63b: AAS 56 (1964) 117; Consilium ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia, Declaratio circa interpretationes textuum liturgicorum «ad interim» paratas: Notitiae 5 (1969) 68; Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, Epistola ad Praesides Conferentiarum Episcopalium de linguis vulgaribus in S. Liturgiam inducendis Decem iam annos, n. 3: Notitiae 12 (1976) 301-302.
[5] Cf. Sacrosanctum Concilium, n. 36 § 1; Codex Iuris Canonici, can. 838 § 2.
[6] Cf. Sacrosanctum Concilium, nn. 48 et 59; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogmatica de divina revelatione Dei Verbum, n. 8: AAS 58 (1966) 821; Sacra Congregatio Rituum, Instructio ad exsecutionem Constitutionis de sacra Liturgia recte ordinandam Inter Oecumenici, n. 6: AAS 56 (1964) 878.
[7] Cf. Secretaria Status, Decretum, die 13 maii 2005: AAS 97 (2005) 798-799.
[8] Pro editionibus textuum liturgicorum, aliquorum partium quoque tantum, ad usum non liturgicum (e.g. pro studio vel subsidiis) normae librorum editionem disponentes valent: Codex Iuris Canonici, can. 826 § 3.
[9] Cf. Paulus VI, Allocutio in aula Clementina habita iis qui operam dant liturgicis textibus in vulgares sermones convertendis, cum Romae conventum agerent, 10 novembris 1965: AAS 57 (1965) 968.
[10] Magnum Principium: AAS 109 (2017) 969.
[11] Ibid. 969.
[12] Ibid. 968-969.
[13] Ibid. 968.
[14] Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, n. 23: AAS 57 (1965) 27; Codex Iuris Canonici, can. 333 § 2.
[15] Cf. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, De liturgia romana et inculturatione. Instructio Quarta «ad exsecutionem Constitutionis Concilii Vaticani Secundi de Sacra Liturgia recte ordinandam» (ad Const. art. 37-40) Varietates legitimae, nn. 31-32: AAS 87 (1995) 300-301.
[16] Cf. Paulus VI, Litterae Apostolicae Motu Proprio datae. Normae universales de anno liturgico et novum Calendarium Romanum generale approbantur Mysterii paschalis: AAS 61 (1969) 222-226; Calendarium Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Editio typica, 1969, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario, nn. 48-55, pp. 17-19, et etiam Missale Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI promulgatum Ioannis Pauli PP. II cura recognitum, Editio typica tertia, Typis Vaticanis 2008, pp. 99-100; Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Instructio de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis Calendaria particularia: AAS 62 (1970) 651-663.
[17] Cf. Varietates legitimae, n. 64.
[18] Cf. ibid., nn. 30, 65.
[19] Cf. ibid., nn. 65-69.
[20] Cf. ibid., n. 28; Decem iam annos, n. 1.
[21] E.g. lectiones biblicae, Psalmi, cantus, elementa Ordinarii Missae, praecipuae formulae diversorum Ordinum.
[22] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1; Missale Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Ordo Lectionum Missae, Editio typica altera, Libreria Editrice Vaticana 1981, Praenotanda, n. 111; cf. Institutio generalis Missalis Romani, n. 391.
[23] Cf. Sacrosanctum Concilium, n. 24.
[24] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Instructio tertia ad Constitutionem de Sacra Liturgia recte exsequendam Liturgicae instaurationes, n. 2: AAS 62 (1970) 695-696; Varietates legitimae, nn. 23, 28, 53; Institutio generalis Missalis Romani, n. 391.
[25] Cf. Sacrosanctum Concilium 36 § 3; Decem iam annos, n. 1.
[26] Cf. Pontificia Commissio Decretis Concilii Vaticani II interpretandis, Responsa ad proposita dubia I. De Conferentiis Episcopalibus: AAS 60 (1968) 361-362; Ioannes Paulus II, Litterae Apostolicae Motu Proprio datae de theologica et iuridica natura Conferentiarum Episcoporum Apostolos suos, n. 15: AAS 90 (1998) 651.
[27] Cf. Inter Oecumenici, n. 40b.
[28] Cf. Sacrosanctum Concilium, n. 44.
[29] Magnum Principium: AAS 109 (2017) 968.
[30] Institutio generalis Missalis Romani, n. 392.
[31] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Litterae circulares de normis servandis quoad libros liturgicos in vulgus edendos, illorum translatione in linguas hodiernas peracta Dum toto terrarum, n. 3: AAS 66 (1974) 99.
[32] Magnum Principium: AAS 109 (2017) 968.
[33] Cf. Sacrosanctum Concilium, n. 22 § 3; Liturgicae instaurationes, n. 3a.
[34] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, Litterae circulares ad Conferentiarum Episcopalium Praesides de Precibus eucharisticis Eucharistiae participationem: AAS 65 (1973) 340-347.
[35] Textus formularum sacramentorum, verbatim translatus, ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum praebetur. Quod nominatim ad sermones minus notos pertinet, significatio cuiusque verbi textus vulgaris reddatur una e linguis notioribus, uti sunt: Gallica, Anglica, Italica, Lusitana, Hispanica, Germanica, una cum relatione in qua afferendae sunt rationes ad linguam et theologiam pertinentes quae optiones illas suaserunt; post “nihil obstat” Congregationis pro Doctrina Fidei, eae formulae a Summo Pontifice approbantur (cf. Dum toto terrarum, nn. 1-3; Decem iam annos, n. 5).
[36] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, De unica interpretatione populari textuum liturgicorum: Notitiae 6 (1970) 84-85;De unica interpretatione populari textuum liturgicorum: Notitiae 9 (1973) 70-71.
[37] Cf. Sacra Congregatio pro Cultu Divino, De unica interpretatione populari textuum liturgicorum: Notitiae 6 (1970) 84-85.
[38] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 825 § 1; Ordo lectionum Missae, Praenotanda, n. 111.
[39] E.g. pro Lectionario Missae cf. Ordo lectionum Missae, Praenotanda, nn. 111-125, et “Lectiones biblicae pro celebrationibus post annum 1981 in Calendarium Romanum Generale insertis Ordini lectionum Missae adiciendae”: Notitiae 51 (2015) 349-360; pro Liturgia Horarum cf. Institutio generalis de Liturgia Horarum, nn. 121-125, 136-158, et Notitiae 7 (1971) 393-408; 12 (1976) 238-248; 324-333; 378-388; pro Pontificali et Rituali quisque Ordo indicat Textus varios.
[40] Cf. Sacrosanctum Concilium, nn. 36 § 4 et 63; Codex Iuris Canonici, can. 455 § 2.
[41] Cf. Institutio generalis Missalis Romani, nn. 48, 74, 87; Institutio generalis de Liturgia Horarum, n. 178.
[42] Cf. Varietates legitimae, nn. 53-70.
[43] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 455 § 2.
[44] Cf. Inter Oecumenici, n. 29.
[45] Cf. Codex Iuris Canonici, can. 826 § 2.
[46] Cf. Sacrosanctum Concilium, nn. 37-40; Varietates legitimae, n. 33.
[47] Cf. Varietates legitimae, nn. 28-30.
[48] E.g. de celebrationibus propriis in Calendario liturgico (cf. Normae universales de Anno liturgico et de Calendario, n. 49); de praxibus ritualibus quas Ordo Exsequiarum, Ordo celebrandi Matrimonium et Ordo Professionis Religiosae colligunt.
[49] E.g. de peculiaribus missis votivis vel pro aliqua necessitate; pro electione lectionum (Institutio generalis Missalis Romani, n. 362); pro ritibus benedictionis (Rituale Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Ioannis Pauli II promulgatum, De Benedictionibus, Editio typica, Typis polyglottis Vaticanis 1984, Praenotanda generalia, n. 39d, p. 19).
[50] Cf. supra nota 35.
[51] Cf. Magnum Principium: AAS 109 (2017) 968: «quaedam peculiaria verba perpendenda sunt etiam ex integra fide catholica, quia quaevis translatio textuum liturgicorum congruere debet cum sana doctrina».
[52] Cf. Martyrologium Romanum ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgatum, Editio typica altera, Typis Vaticanis 2004, Praenotanda, n. 38, p. 20.
[53] Cf. Ordo Professionis Religiosae ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratus auctoritate Pauli PP. VI promulgatus, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1975,
Praenotanda, nn. 12-15, p. 10;
Documentum III (Indications pour l’adaptation de l’«
Ordo Professionis Religiosae»):
Notitiae 6 (1970) 319-322.
[54] Cf. Normae universales de Anno liturgico et de Calendario, nn. 49 et 55.
[55] Haec res ordinatur ab Instructione Calendaria particularia (24 iunii 1970: cf. supra nota n. 16); etiam cf. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Notificazione su alcuni aspetti dei lezionari ecclesiastici propri della «Liturgia Horarum» (27 iunii 2002): Notitiae 38 (2002) 555-568.
[56] Cf. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Notificatio de cultu Beatorum (21 maii 1999) n. 8: Notitiae 35 (1999) 445.
[57] Impressio Proprii Missarum et Liturgiae Horarum ne titula ideo adhibeat “Missale proprium” vel “Liturgia Horarum propria”.
|