LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
VOCARE PECCATORES
quibus nonnulli canones tituli XXVII
et canon 1152 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
immutantur
Vocare peccatores in paenitentiam; [...] non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent (cfr Lc 5, 31-32), missio est Domini nostri Iesu, quam ipse Pastoribus tradidit populi sui.
In Ecclesia poenarum proposita sunt iustitiae restitutio, rei emendatio et scandali damnique reparatio. Pastores, proinde, sollicitudinem suam patefaciunt, cum vigilant, ut portionem populi Dei sibi commissam intra vias Domini servent; cum, ex emendatione fraterna, admonitione aliisve opportunis instrumentis christifidelium mores emendare nituntur, qui errant; et etiam demum cum poenis canonicis utuntur, ubi delicta patrata sint. Cum Pastor ita ad delicta vitanda reosque rite puniendos agit, conscium se esse ostendit officii sui et christifideles diligere sibi commissos. Recta enim canonicarum legum poenalium applicatio dilectionis erga gregem dominicum tuendum praecipuus est fructus ac benevolentiae erga eundem christifidelem, qui delictum patraverit, cuius poena imprimis remedium est eius sanationis.
Necessitas instrumenta regiminis postulatis pastoralibus aptandi recentioribus annis ad opus ineundum duxit recognitionis institutionum poenalium Ecclesiae. Unde factum est, ut per Constitutionem Apostolicam Pascite gregem Dei die XXIII mensis Maii anno MMXXI normas poenales canonicas Latinas immutaremus, itemque eadem ratione similes innovationes in Titulum XXVII, De Sanctionibus poenalibus in Ecclesia, necnon in canonem 1152, De actionis poenalis praescriptione, Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium introducere cupimus, quarum ope disciplina poenalis orientalis aptior efficaciorque sit coram hodiernis Ecclesiarum catholicarum orientalium necessitatibus, necnon disciplinae universali congruens.
Nam, in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium oportebat: aliqua nova delicta censere; praescripta quaedam clarius enarrare, quo facilius certiusque applicentur; meliorationes quasdam technicas introducere, e.g. quoad ius defensionis, actionis poenalis praecriptionem vel poenarum pro singulis delictis finitionem; triginta transactis annis postquam vigere coeperunt normas mutatis adiunctis aptare; alia praescripta statuere ad poenas tempestivius minutiusque irrogandas, ut delicta graviora vitentur.
In opere accommodationis ad temporum novitatem provehendo amplas Dicasterium de Legum Textibus consultationes exsecutum est et sociato rei peritorum labore fruitum. Immutationes insuper, quae nunc promulgantur, quoque a Dicasterio pro Ecclesiis Orientalibus attente visae sunt.
Proinde, harum Litterarum Apostolicarum Motu Proprio datarum virtute, 22 canones e Titulo XXVII, necnon canonem 1152 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium uti sequitur reformamus:
Art. 1. Can. 1402 immutatur, ut sequitur, addita etiam nova paragrapho:
§ 1. Hierarcha proceduram ad poenas irrogandas promovere debet, quando neque reprehensione, neque obsecratione, neque increpatione satis possit iustitia restitui, reus ad poenitentiam duci et sese emendare, scandalum et damnum reparari.
§ 2. Poena canonica per iudicium poenale in cann. 1468 - 1482 praescriptum irrogari debet firma potestate coercitiva iudicis in casibus iure expressis et reprobata contraria consuetudine.
§ 3. Si vero iudicio auctoritatis, de qua in § 4, graves obstant causae, ne iudicium poenale fiat, et probationes de delicto certae sunt, delictum puniri potest, servato can. 1291, per decretum extra iudicium ad normam cann. 1486 et 1487, dummodo non agatur de privatione officii, tituli, insignium aut de suspensione ultra annum, de reductione ad inferiorem gradum, de depositione vel de excommunicatione maiore.
§ 4. Hoc decretum praeter Sedem Apostolicam ferre possunt intra fines suae competentiae Patriarcha, Archiepiscopus maior, Episcopus eparchialis atque Superior maior instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis ordinariam habet, ceteris omnibus exclusis.
Art. 2. Paragraphus prima can. 1406 immutatur, ut sequitur:
§ 1. Quatenus aliquis potest praecepta imponere iuxta praescripta cann. 1510 – 1520, eatenus potest re mature perpensa et maxima moderatione poenas determinatas per praeceptum comminari eis exceptis, quae in can. 1402, § 3 enumerantur; Patriarcha vero de consensu Synodi permanentis etiam has poenas per praeceptum comminari potest.
§ 2. Monitio cum comminatione poenarum, qua Hierarcha legem non poenalem in casibus singularibus urget, praecepto poenali aequiparatur.
Art. 3. Can. 1407 nova paragraphus adiungitur:
§ 1. Si iudicio Hierarchae, qui poenam irrogare potest, natura delicti id patitur, poena irrogari non potest, nisi delinquens antea semel saltem monitus est, ut a delicto desisteret, dato congruo ad resipiscentiam tempore.
§ 2. A delicto destitisse dicendus est is, quem delicti sincere paenituit quique praeterea congruam reparationem scandali et damni dedit vel saltem serio promisit.
§ 3. Si monitiones vel correptiones frustra alicui factae sint, Hierarcha det praeceptum poenale, in quo accurate praescribat quid agendum vel vitandum sit.
§ 4. Monitio poenalis vero, de qua in can. 1406, § 2, sufficiens est, ut poena irrogari possit.
Art. 4. Can. 1409 immutatur, ut sequitur:
§ 1. In lege poenali applicanda, etsi lex utitur verbis praeceptivis, iudex pro sua conscientia et prudentia potest:
1° poenae irrogationem in tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura praevidentur, nisi necessitas urgeat scandalum reparandi;
2° a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare, si reus emendatus est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est aut si ipse reus satis ab auctoritate civili punitus est aut punitum iri praevidetur;
3° poenas intra aequos limites moderari, si reus plura delicta commisit et nimius videtur poenarum cumulus;
4° obligationem servandi poenam suspendere in favorem eius, qui omni probitate vitae hucusque commendatus primum deliquit, dummodo scandalum reparandum non urgeat; poena suspensa prorsus cessat, si intra tempus a iudice determinatum reus iterum non deliquit, secus tamquam utriusque delicti debitor gravius puniatur, nisi interim actio poenalis pro priore delicto exstincta est.
§ 2. Si poena est indeterminata neque aliter lex cavet, iudex in poenis determinandis eas eligat quae inducto scandalo et damni gravitati proportionatae sint; tamen poenas in can. 1402, § 3 recensitas irrogare non potest.
Art. 5. Can. 1410 immutatur, ut sequitur:
In poenis clerico irrogandis ei salva esse debent, quae ad congruam sustentationem sunt necessaria, nisi agitur de depositione, quo in casu Hierarcha curet, ut deposito, qui propter poenam vere indiget, quo meliore fieri potest modo, provideatur, exclusa vero collatione officii, ministerii vel muneris, et salvis semper iuribus ortis circa praecaventiam et securitatem socialem necnon assistentiam sanitariam in favorem eius eiusque familiae, si coniugatus est.
Art. 6. Can. 1414 nova paragraphus adiungitur:
§ 1. Quilibet innocens censetur, donec contrarium probetur.
§ 2. Poenis is tantum subicitur, qui legem poenalem vel praeceptum poenale violavit aut deliberate aut ex graviter culpabili omissione debitae diligentiae aut ex graviter culpabili ignorantia legis vel praecepti.
§ 3. Posita externa legis poenalis vel praecepti poenalis violatione praesumitur eam deliberate factam esse, donec contrarium probetur; in ceteris legibus vel praeceptis id praesumitur tantummodo, si lex vel praeceptum iterum post monitionem poenalem violatur.
Art. 7. Can. 1416 immutatur, ut sequitur, addita etiam nova paragrapho:
§ 1. Si delictum a recidivo commissum est vel ab eo qui versatur in statu ebrietatis aliusve mentis perturbationis, quae sint ad delictum patrandum vel excusandum consulto quaesitae, aut ab eo qui agit ob passionem voluntarie excitatam vel nutritam vel si alia adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam circumstantia aggravans, iudex debet reum gravius punire, quam lex vel praeceptum statuit, non exclusis poenis in can. 1402, § 3 recensitis.
§ 2. In iisdem casibus, si poena constituta sit ut facultativa, fit obligatoria.
Art. 8. Can. 1424 immutatur, ut sequitur:
§ 1. Remissio poenae dari non potest, nisi reum delicti patrati sincere paenituit necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est; ad reparationem vel restitutionem, reus aliis congruis poenis urgeri potest.
§ 2. Si vero iudicio illius, cui remissio poenae competit, impletae sunt hae condiciones, remissio, quatenus natura poenae spectata fieri potest, ne denegetur.
Art. 9. Can. 1429 immutatur, ut sequitur, additis in canonis initio novis paragraphis:
§ 1. Prohibitio dari potest:
1° commorandi in certo loco vel territorio;
2° exercendi, ubique aut in certo loco vel territorio aut extra illa, omnia vel aliqua officia, munera, ministeria vel aliqua tantum opera officiis aut muneribus inhaerentia;
3º ponendi omnes vel aliquos actus potestatis ordinis;
4º ponendi omnes vel aliquos actus potestatis regiminis;
5º exercendi aliquod ius vel privilegium aut utendi insignibus vel titulis;
6º fruendi voce activa vel passiva in electionibus canonicis vel partem habendi cum iure ferendi suffragium in consiliis vel collegiis ecclesialibus;
7º deferendi habitum ecclesiasticum vel religiosum.
§ 2. Praescriptio dari potest:
1° commorandi in certo loco vel territorio;
2° solvendi summam pecuniae in fines Ecclesiae, iuxta rationes iure particulari determinatas.
§ 3. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio tantum clericos vel religiosos vel sodales societatis vitae communis ad instar religiosorum afficere potest, praescriptio vero commorandi in certo loco vel territorio nonnisi clericos eparchiae ascriptos salvo iure institutorum vitae consecratae.
§ 4. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio irrogetur, requiritur consensus Hierarchae loci, nisi agitur vel de domo instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, quo in casu requiritur consensus Superioris competentis, vel de domo clericis plurium eparchiarum paenitentibus vel emendandis destinata.
Art. 10. Can. 1430 immutatur, ut sequitur, addita etiam nova paragrapho:
§ 1. Privationes poenales afficere possunt tum omnes vel aliquas potestates, officia, ministeria, munera, iura, privilegia, facultates, gratias, titulos, insignia, tum aliqua tantum opera officiis aut muneribus inhaerentia, quae sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovit vel decreto eam irrogat; idem valet pro translatione poenali ad aliud officium.
§ 2. Potestatis ordinis sacri privatio dari non potest, sed tantum prohibitio omnes vel aliquos eius actus exercendi ad normam iuris communis; item dari non potest privatio graduum academicorum.
§ 3. Privatio etiam dari potest:
1º facultatis confessiones excipiendi vel praedicandi;
2º potestatis regiminis delegatae;
3º totius vel partis remunerationis ecclesiasticae, secundum ius particulare determinatae, salvo quoque praescripto can. 1410.
Art. 11. Can. 1436 nova paragraphus adiungitur:
§ 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata excommunicatione maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri potest non exclusa depositione.
§ 2. Praeter hos casus, qui pertinaciter respuit doctrinam, quae a Romano Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut definitive tenenda proponitur, vel sustinet doctrinam quae ut erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua poena puniatur.
§ 3. Qui contra Romani Pontificis actum ad Collegium Episcoporum recurrit congrua poena puniatur.
Art. 12. Can. 1442 nova paragraphus adiungitur:
§ 1. Qui Divinam Eucharistiam abiecit aut in sacrilegum finem abduxit vel retinuit, excommunicatione maiore puniatur et, si clericus est, etiam aliis poenis non exclusa depositione.
§ 2. Reus consecrationis in sacrilegum finem utriusque sacri doni vel unius in celebratione Divinae Liturgiae aut extra eam pro gravitate delicti puniatur non exclusa depositione.
Art. 13. Can. 1443 integre sequenti textu substituitur:
§ 1. Congrua poena puniatur, non exclusa excommunicatione maiore:
1° qui Divinae Liturgiae vel aliorum sacramentorum celebrationem simulaverit;
2° qui ad ordinem sacerdotalem non promotus Divinae Liturgiae celebrationem attentaverit;
3° qui, praeter casum de quo in can. 1457, cum sacramentalem absolutionem dare valide nequeat, eam impertire attentaverit, vel sacramentalem confessionem audiverit.
§ 2. Qui deliberate sacramentum ministraverit illis qui recipere prohibentur, puniatur suspensione, cui aliae poenae addi possunt.
Art. 14. Can. 1446 novae paragraphi adiunguntur:
§ 1. Qui proprio Hierarchae legitime praecipienti vel prohibenti non obtemperat et post monitionem in inoboedientia persistit, ut delinquens congrua poena puniatur.
§ 2. Qui obligationem secreti pontificii servandi violaverit poenis, de quibus in cann. 1429 et 1430, puniatur.
§ 3. Qui non servaverit officium exsequendi sententiam exsecutivam vel decretum, quo poena irrogatur, congrua poena puniatur, non exclusa excommunicatione minore et suspensione.
§ 4. Qui communicare neglexerit notitiam de delicto, cum ad id exsequendum iure canonico teneatur, puniatur ad normam cann. 1429 et 1430, adiunctis quoque aliis poenis pro delicti gravitate.
§ 5. Clericus qui ministeria sacra voluntarie et illegitime relinquerit, per sex menses continuos, cum animo sese subducendi a competenti Ecclesiae auctoritate, pro delicti gravitate, suspensione vel etiam poenis in cann. 1429 et 1430, statutis puniatur, et in casibus gravioribus depositione.
Art. 15. Can. 1449 integre sequenti textu substituitur:
§ 1. Poenis, de quibus in cann. 1429 et 1430, puniatur, firma damnum reparandi obligatione:
1º qui bona ecclesiastica subtrahit vel impedit ne eorundem fructus percipiantur;
2º qui sine praescripta consultatione, consensu vel licentia aut sine alio requisito iure ad validitatem vel ad liceitatem imposito bona ecclesiastica alienat vel in ea actus administrationis exsequitur;
3° qui quaestum illegitime facit ex oblationibus, de quibus in can. 715, pro celebratione Divinae Liturgiae vel pro Liturgia Praesanctificatorum vel pro commemorationibus in Divina Liturgia.
§ 2. Congrua poena puniatur, non exclusa officii privatione, firma damnum reparandi obligatione:
1º qui ex sua graviter culpabili omissione debitae diligentiae vel ex graviter culpabili ignorantia legis vel praecepti, delictum de quo in § 1, n. 2 committit;
2º qui aliter graviter neglegens in bonis ecclesiasticis administrandis repertus fuerit.
Art. 16. Can. 1453 novae paragraphi adiunguntur:
§ 1. Clericus concubinarius vel aliter in peccato externo contra castitatem cum scandalo permanens suspensione puniatur, cui persistente delicto aliae poenae gradatim addi possunt usque ad depositionem.
§ 2. Clericus, qui prohibitum matrimonium attentavit, deponatur.
§ 3. Clericus qui aliter contra castitatem deliquerit, si quidem delictum publice patratum sit, congruis poenis puniatur, non exclusa, si casus ferat, depositione.
§ 4. Eadem poena, de qua in § 3, puniatur clericus qui vi, minis vel abusu suae auctoritatis delictum committit contra castitatem aut aliquem cogit ad actus sexuales exsequendos vel subeundos.
§ 5. Privatione officii et aliis congruis poenis, non exclusa depositone, si casus id secumferat, puniatur clericus:
1º qui delictum committit contra castitatem cum minore vel cum persona quae habitualiter usu rationis caret vel cui ius parem tutelam agnoscit;
2º qui sibi devincit aut inducit minorem aut personam quae habitualiter usu rationis caret aut eam cui ius parem tutelam agnoscit, ut pornographice sese ostendat vel exhibitiones pornographicas, sive veras sive simulatas, participet;
3º qui contra bonos mores sibi comparat, detinet, exhibet vel divulgat, quovis modo et quolibet instrumento, imagines pornographicas minorum vel personarum quae habitualiter usum rationis carent.
§ 6. Religiosus, qui votum publicum perpetuum castitatis emisit et non est in ordine sacro constitutus, delicta, de quibus in §§ 1 et 2, committens congrua poena puniatur.
§ 7. Religiosus vel sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum et laicus quilibet aliqua dignitate gaudens aut officio vel munere in Ecclesia fungens, si delictum committat, de quo in §§ 3-5, congrua poena pro delicti gravitate puniatur.
Art. 17. Can. 1456 immutatur, ut sequitur, addita etiam nova paragrapho:
§ 1. Confessarius, qui sacramentale sigillum directe violavit, excommunicatione maiore puniatur firmo can. 728, § 1, n. 1; si vero alio modo hoc sigillum fregit, congrua poena puniatur.
§ 2. Interpres aliique, de quibus in can. 733, § 2, qui secretum violaverunt, et item qui notitias ex confessione habere quoquo modo conatus est, congrua poena puniantur, non exclusa excommunicatione minore aut suspensione.
§ 3. Firmis praescriptis §§ 1 et 2, quicumque quovis technico instrumento captavit aut malitiose in communicationis socialis mediis vel aliquo alio modo evulgavit quae in sacramentali confessione, vera vel ficta, a confessario vel a paenitente dicuntur, pro gravitate delicti puniatur, non exclusa, si de clerico agatur, depositione.
Art. 18. Can. 1459 immutatur, ut sequitur, additis etiam novis paragraphis:
§ 1. Episcopi, qui alicui sine auctoritatis competentis mandato ordinationem episcopalem ministraverunt, et is, qui ab ipsis ordinationem hoc modo suscepit, excommunicatione maiore puniantur.
§ 2. Episcopus, qui alicui ordinationem diaconalem vel presbyteralem contra praescripta canonum ministravit, congrua poena puniatur.
§ 3. Tum qui sacramentalem ordinationem mulieri ministrare attentaverit, tum mulier quae sacram ordinationem recipere attentaverit, excommunicatione maiore Sedi Apostolicae reservata puniantur; clericus praeterea depositione puniri potest.
§ 4. Qui ad sacram ordinationem accesserit innodatus poena excommunicationis maioris vel minoris vel impedimento, voluntarie reticita, praeter id quod statuitur in can. 763, n. 1, a recepto ordine sacro suspendatur.
Art. 19. Can. 1463 immutatur, ut sequitur, addita etiam nova paragrapho:
§ 1. Qui quidvis donavit vel pollicitus est, ut aliquis officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia exercens illegitime aliquid ageret vel omitteret, congrua poena puniatur; item, qui ea dona vel pollicitationes acceptavit. Firma manet in utroque casu damnum reparandi obligatio.
§ 2. Qui in officio, ministerio vel munere exercendo stipem ultra definitam aut summas adiunctivas aut aliquid in sui utilitatem requisiverit, congruenti poena pecuniaria vel aliis poenis, non exclusa officii privatione, puniatur, firma damnum reparandi obligatione.
Art. 20. Can. 1464 immutatur, ut sequitur:
§ 1. Qui praeter casus iure iam praevisos potestate, officio, ministerio vel alio munere in Ecclesia per actum vel omissionem abusus est, congrua poena puniatur non exclusa eorundem privatione, nisi in hunc abusum alia poena est lege vel praecepto statuta, firma damnum reparandi obligatione.
§ 2. Qui vero ex culpabili neglegentia actum potestatis, officii, ministerii vel alterius muneris in Ecclesia illegitime cum damno alieno posuit vel omisit, congrua poena puniatur, firma damnum reparandi obligatione.
Art. 21. Can. 1466 nova paragraphus adiungitur:
§ 1. Clericus, religiosus vel sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum negotiationem aut mercaturam contra canonum praescripta exercens congrua poena puniatur.
§ 2. Clericus, religiosus vel sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum qui, praeter casus iure iam praevisos, in re oeconomica delictum committit, vel graviter violat praescriptiones, quae in can. 385 § 3, recensentur, congrua poena puniatur, firma damnum reparandi obligatione.
Art. 22. Can. 1467 immutatur, ut sequitur:
Qui obligationes sibi ex poena impositas violat, aliis poenis additis puniatur.
Art. 23. Can. 1152 immutatur, ut sequitur, addita etiam nova paragrapho:
§ 1. Omnis actio poenalis exstinguitur morte rei, condonatione auctoritatis competentis et praescriptione.
§ 2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur:
1º de delictis Sedi Apostolicae reservatis, quae normis specialibus subiciuntur;
2º firmo praescripto n. 1, de actione ob delicta, de quibus in cann. 1449, 1450, 1451 et 1453 §§ 1-4 et 6-7, 1463, 1464, 1466, quae praescriptione exstinguitur septennio vel de ea ob delicta de quibus in can. 1453 § 5, quae viginti annorum spatio praescribitur;
3º de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius terminus praescriptionis statutus est.
§ 3. Reo ad normam can. 1474 citato vel modo praeviso in can. 1190 § 3, certiore facto de exhibitione accusationis libelli iuxta can. 1472 § 1, praescriptio actionis poenalis suspenditur per tres annos, quo termino elapso vel interrupta suspensione cessationis processus poenalis causa, rursus currit tempus, quod adiungitur ad illud iam decursum pro praescriptione. Eadem suspensio pariter viget si, servato can. 1486 § 1, n. 1, ad poenam irrogandam per decretum extra iudicium procedatur.
§ 4. Nisi aliud iure cautum sit, praescriptio decurrit ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel habituale, ex die, quo cessavit.
Quaecumque his Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, firma atque rata esse statuimus, contrariis quibuslibet peculiari etiam mentione dignis minime obstantibus, iubentes, ut per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano publici iuris fiant et vigere incipiant a die XXIX mensis Iunii anni MMXXIII ac deinde in Actis Apostolicae Sedis, commentario officiali, praelo dentur.
Gloriosae et benedictae semper Virginis Mariae, quae «Theotokos» verissime vocatur et universalis Ecclesiae eminet Mater misericordiae praecelsa, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli intercessioni actuosam exsecutionem renovatae disciplinae poenalis orientalis fidenter committimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Martii, in sollemnitate S. Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis et Ecclesiae universalis Patroni, anno Domini MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
FRANCISCUS
[00553-LA.01] [Testo originale: Latino]
[B0254-XX.01]