Sala Stampa

www.vatican.va

Sala Stampa Back Top Print Pdf
Sala Stampa


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE AL 70° ANNIVERSARIO DELLA DISTRUZIONE-RICOSTRUZIONE DELL’ABBAZIA DI MONTECASSINO (21 MARZO 2014), 20.03.2014


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE AL 70° ANNIVERSARIO DELLA DISTRUZIONE-RICOSTRUZIONE DELL’ABBAZIA DI MONTECASSINO (21 MARZO 2014)

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre Francesco all’Em.mo Card. Ennio Antonelli, Presidente emerito del Pontificio Consiglio per la Famiglia, nominato Suo Inviato Speciale alla celebrazione commemorativa del 70° anniversario della distruzione-ricostruzione dell’Abbazia di Montecassino, in programma domani, 21 marzo:

● LETTERA DEL SANTO PADRE 

Venerabili Fratri Nostro
ENNIO S.R.E. Cardinali ANTONELLI
Pontificii Consilii pro Familia Praesidi emerito

Cassinensis splendidus mons, qui dominatur totam regionem, peculiari modo carus est non solum sancti Benedicti et sanctae Scholasticae asseclis, verum universis populis Europae. Ibi enim per saecula apud monasterium Benedictinum religiosae ac spiritualis vitae, sed etiam scientiae et culturae magna oriebantur opera, quae ubique per orbem sunt nota. Proh dolor, saevissimae contentiones bellicae non pepercerunt huic loco tam pulchro et quieto! Ita septuaginta ante annos, dum in secundo bello mundiali acriter exercitus pugnaverunt, etiam veneranda Abbatia Cassinensis omnino est deleta.

Pace restituta Deo favente, laboriosum opus reaedificationis est coeptum, cum tot hominum impensis. Cum autem pro omni benevolentia oportet gratias agantur Christo, Ipse est enim pax nostra (Eph 2,14), Nos valde laetamur una cum dilectis Filiis sancti Benedicti aliisque christifidelibus de diuturna pacis fruitione et Nostram laudem cum iis ad Deum extollimus. Ad maiorem verum pondus tribuendum huic recordationis et gratitudinis celebritati Reverendissimus Pater Augustus Ricci, O.S.B., Administrator Apostolicus Abbatiae Montis Cassini, nuper a Nobis petivit ut eminentem Praesulem mitteremus qui Personam Nostram gereret.

Permoti quidem pia eius postulatione, decernimus mittere Patrem Purpuratum ad proximum dictae Abbatiae festum diem sollemniore ritu celebrandum. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui Italicae Nationis praestantissimus es filius Nobisque carissimus, quique tot per annos ministerium tuum fideliter praestabas in Sedis Apostolicae et universalis Ecclesiae utilitatem. Quapropter hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum te nominamus ad celebrationem septuagesimi expleti anni ab incepta reaedificatione Abbatiae Montis Cassini, quae ibidem in occasione sollemnitatis Patroni Europae sancti Benedicti die XXI mensis Martii persolvetur.

Hoc die igitur liturgicis ritibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. In precibus clementi Deo grato animo commendabis omnes vivos et defunctos monachos Benedictinos cunctosque Abbatiae benefactores, et etiam milites qui illic mortui sunt. Congregatos inde invitabis ad pacem mundo implorandam, catholicae fidei, spei et caritatis aequam testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata necnon antiquam christianam et religiosam traditionem.

Comitetur missionem tuam valida intercessio Beatissimae Virginis Mariae, Matris Ecclesiae, atque insignis Abbatis et Patriarchae sancti Benedicti eiusque sororis sanctae Scholasticae. Benedictionem denique Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, tibi in primis impertimus, Venerabilis Frater Noster, eamque illius communitatis cunctis sodalibus, ceteris adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, civilibus auctoritatibus omnibusque iubilaris laetitiae participibus nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Martii, in sollemnitate sancti Ioseph, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.

FRANCISCUS

[00424-07.01] [Testo originale: Latino]