Sala Stampa

www.vatican.va

Sala Stampa Back Top Print Pdf
Sala Stampa


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA CELEBRAZIONE DEL 950° ANNIVERSARIO DELLA DEDICAZIONE DELLA CATTEDRALE DI SPEYER (GERMANIA), 30.09.2011


LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’INVIATO SPECIALE ALLA CELEBRAZIONE DEL 950° ANNIVERSARIO DELLA DEDICAZIONE DELLA CATTEDRALE DI SPEYER (GERMANIA)

Pubblichiamo di seguito la Lettera che il Santo Padre Benedetto XVI ha inviato all’Em.mo Card. Walter Kasper, Presidente emerito del Pontificio Consiglio per la Promozione dell’Unità dei Cristiani, Suo Inviato Speciale alla celebrazione del 950° anniversario della dedicazione della Cattedrale di Speyer (Germania), in programma il 2 ottobre 2011:

● LETTERA DEL SANTO PADRE 

Venerabili Fratri Nostro

VALTHERO S.R.E. Cardinali KASPER

Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam

Praesidi emerito

Praecipuae dignum memoriae censemus cathedrale hoc templum quod exstat in nobili urbe Spirensi ac omnes illud petentes ex longinquo salutat peregrinos, Germaniae populi catholicam fidem confirmans atque Marialem devotionem. Maiorum enim ope laboreque magno exstructum et anno MLXI consecratum, per saecula plurimas maximi momenti vidit caerimonias, praeclaris cardinalibus, episcopis et principibus participantibus, necnon cotidiano cultu Deo reddebat gloriam simulque fidelium turbis spiritale offerebat alimentum.

Idcirco Venerabilis Frater Carolus Henricus Wiesemann, Episcopus Spirensis, dum fausta daretur occasio hoc templum honorandi, CML videlicet elapsis annis ab eiusdem consecratione, iure meritoque postulavit ut quendam Patrem Purpuratum illuc mitteremus qui die statuto inter sollemnia Nostras ageret partes.

Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Praesidem emeritum Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam, Germaniae illustrem Filium itemque Ecclesiae eminentem Praesulem, prorsus idoneum censemus, cui honorificam hanc missionem libenter concredamus.

Quapropter his Litteris NOSTRUM MISSUM EXTRAORDINARIUM te nominamus ad Spirensis ecclesiae cathedralis consecrationis nongentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam sollemni ritu celebrandam.

Die altero mensis Octobris liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi praesentes cohortaberis ad Dei Genetricis Mariae usque ardentiorem cultum atque comiter commendabis eis virtutes eius, praesertim fidei, spei et caritatis, sedule imitandas. Haec autem tam celebris templi singulare festum in memoriam revocat veritatem de spiratali Dei templo, quod sumus nos, testante sane Apostolo Paulo: templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (1 Cor 3,16) . Invitabis insuper ut omnes in Christum credentes fulciantur qui suam Evangelio adhaesionem magis consciam reddant eamque corroborent atque ut hoc gratiae tempore cum Successore Petri coniungantur.

Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque Nostrae benevolentiae testem, Ecclesiae Spirensis assiduo Pastori, cunctis adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro ex toto corde largiaris volumus.

Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Septembris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XVI

[01361-07.01] [Testo originale: Latino]