LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’EM.MO CARD. IVAN DIAS IN OCCASIONE DEL 25° ANNIVERSARIO DI ORDINAZIONE EPISCOPALE Pubblichiamo di seguito la Lettera che il Papa ha inviato all’Em.mo Card. Ivan Dias in occasione del 25° anniversario di Ordinazione episcopale:
● LETTERA DEL SANTO PADRE
Venerabili Fratri Nostro
IVANO S.R.E. CARDINALI DIAS
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione
Dignum sane et iustum est, Venerabilis Frater Noster, Nos te cogitare laudibusque Nostris honestare, occurrente faustissimo Episcopatus tui argenteo iubilaeo.
Copiosius Dominus variis te cumulavit donis: quae tu grato et conscio animo assidue evolvisti et libenter impendisti in Regni Dei famulatum. Itaque presbyter factus es nativae archidioecesis Bombayensis et statim sacerdotalibus coepisti fungi muneribus. Sed post breve tempus Romam petivisti ad altiora studia perficienda. Quibus expletis, anno MCMLXIV vocatus es ad diplomaticum apud Apostolicam Sedem servitium praestandum. Initio operam dedisti ad praeparandam visitationem Pauli VI in urbe Bombayensi occasione data Congressus Eucharistici Internationalis. Postea diligenter munus implevisti Secretarii Nuntiaturae Apostolicae variis in Nationibus. Anno MCMLXXIII Romam revocatus, decem fere per annos actuose operam navasti apud Secretariam Status.
Dotes tuas inspiciens tuumque in Ecclesiam amorem fideleque ministerium, Decessor Noster venerandae memoriae Ioannes Paulus II anno MCMLXXXII censuit te ad maiora promovendum esse munia, te constituens Pronuntium Apostolicum in Gana, Togo et Benino simulque Archiepiscopum titulo Rusubisiritanum. Demum Legationi Apostolicae praefuisti apud Coream Meridianam, ac denique in Albania, ubi naviter es auxiliatus ad fidem catholicam restaurandam atque anno MCMXCIII ipsum Summum Pontificem magna cum laetitia et animi commotione suscepisti.
Quandoquidem opera antea tibi commissa optime es exsecutus, nominatus es Archiepiscopus Metropolita Bombayensis et anno MMI, magno cum gaudio tui populi, annumeratus es inter Catholicae Ecclesiae Cardinales. Pastor sollicitus et fidelis, gregem tuum sana aluisti doctrina novamque promovisti evangelizationem. Fiduciam ergo in te positam et numquam deceptam quasi confirmantes, postquam ad grave officium Petrinum divino nutu sumus evecti, Nosmet Ipsi superiore anno te Romanam in urbem revocavimus et Congregationi pro Gentium Evangelizatione praeposuimus.
Ceterum, quis narrare potest cuncta munera quae in bonum Ecclesiae universalis et in utilitatem Nationis tuae apte obiisti! In omnibus autem non tua merita, sed Christi agnoscens gratiam gratumque animum Illi significans pro his viginti quinque annis tui episcopalis ministerii, toto corde una cum Psalmista nunc repetere potes: Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea (Ps 118,24).
Scias ergo Nos die undevicesimo proximi mensis Iunii te precibus Nostris memoraturos tibique per intercessionem sanctae Dei Genetricis et beatae Teresiae Calcuttensis plurima exoptaturos Spiritus Sancti dona et suavissimam consolationem. Nunc autem accipe, Venerabilis Frater Noster, hoc fraternae caritatis et aestimationis documentum atque Benedictionem Nostram Apostolicam, pignus caelestis copiosaeque remunerationis, quam tibi in primis, deinde omnibus tecum caritate coniunctis peramanter impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Maii, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
[00933-07.02] [Testo originale: Latino]
[B0343-XX.01]