LETTERA DEL SANTO PADRE ALL’EM.MO CARD. LUCAS MOREIRA NEVES IN OCCASIONE DEL CINQUANTESIMO ANNIVERSARIO DELLA ORDINAZIONE PRESBITERALE Pubblichiamo di seguito la Lettera che il Santo Padre Giovanni Paolo II ha inviato all’Em.mo Card. Lucas Moreira Neves, in occasione del cinquantesimo anniversario della sua ordinazione presbiterale:
Venerabili Fratri Nostro
LUCAE S.R.E. CARDINALI MOREIRA NEVES
Congregationis pro Episcopis Praefecto
atque
Pontificiae Commissionis pro America Latina Praesidi
Appropinquante feliciter anniversaria memoria ordinationis sacerdotalis tuae, Venerabilis Frater Noster, tecum coniungimur gratias Domino simul agentes de hoc vitae tuae eventu necnon totius ministerii tui cursu. Sic enim facere Nobis placet in honorificis omnibus commemorationibus quibus Fratres Nostri in Episcopatu per orbem secundum datas occasiones coluntur.
Talis etiam tibi, Venerabilis Frater Noster, dabitur mox a Divino Pastore opportunitas vehementer laetandi et Nobis ideo studiose gratulandi, cum die nono proximi mensis Iulii percoletur sacerdotii tui ipse dies natalis ac proinde totum recoletur diuturni ministerii tui frugiferum maxime ac praeclarum laudibus curriculum. Eadem itaque fraterni animi affectione in teque caritatis singularis magnitudine, qua adhuc te tum hic Romae tum in patria operantem sumus libenter prosecuti et semper, has Nostras gratulantes voces ad te Litteris istis pervehi volumus, unde participes plane reddamur communis concelebrationis presbyteratus tui primordiorum.
Cum universa religiosa tua familia Ordinis Praedicatorum nimirum consentimus, intra quam actuosissimum tuum pro Christo et Ecclesia apostolatum pluribus in operibus explevisti pro omni fidelium coetu et communitatis catholicae incepto, pro Brasiliana Episcoporum Conferentia et Apostolicae Sedis industria. De te gloriantur Dominicani Fratres de cursuque multiplicis tuae navitatis hos quinquaginta superiores annos, ex quo tempore proprium Ordinis opus absolvere coepisti at non longe post ad latiorem Ecclesiae campum in patria protendisti.
Te inde ac tuas pastoralis mentis dotes cognoverunt veluti ex propinquo communitas Sancti Pauli, ubi Auxiliarem egisti Episcopum, item vero Consilium Episcopale Latino-Americanum atque Episcoporum Conferentia Brasiliae, ubi complura interea procuravisti munia, potissimum in laicatus provincia tum etiam communicationum socialium atque socialis actionis. Romani dein Pontifices spectatam tuam experti sunt penitus officiorum diligentiam in huius Sedis ministeriis variis: Consilii de Laicis cui adlaboravisti ut Alter a Praeside, Congregationis pro Episcopis ubi prius Secretarium te adesse voluimus Nos exindeque nuperius ipsum Praefectum, postremo Pontificiae Commissionis pro America Latina cuius partes in praesentia Praesidis sustines.
Undecim autem interim annos magnus quidem sacerdos Ecclesiaeque rector eminuisti primatiali in totius Brasiliae sede Sancti Salvatoris fuistique Episcopalis Conferentiae tua in patria Praeses a Fratribus in Episcopatu Brasilianis alacriter delectus.
Maxima ad summam haec sunt sacerdotii tui merita ac monumenta, de quibus tantopere studemus tibi, Venerabilis Frater Noster, hoc fortunato tempore gratulari, libenter quidem praedicantes quo intimo precationis et sacrificii adfectu in diversis his omnibus operibus sis versatus, qua animi deditione Christo Bono Pastori ac fidelitate erga Romanum Pontificem.
Nostro denique ex ore ipso salutationem fraternam hanc suscipies tamquam Nostro omnino in conspectu atque sensuum Nostrorum significationem ob intimam concelebrationem tecum aurei presbyteratus tui iubilaei. Tecum coniungemur memorato illo Iulii mensis nono die gratias Deo munerum omnium Datori referentes. Cum tot pariter aliis consociabimur familiaribus et amicis tuis, familiae religiosae Dominicanae sodalibus et operis ubique sociis tuis te in honorando congruenter, cui iam nunc Nos a bonorum pastorum Remuneratore ut praemia egregiorum coeptorum tuorum affatim tibi retribuat in terris pluraque cumulet in Regno supplices petimus.
Illarum esto gratiarum Benedictio Nostra Apostolica certissimum pignus ac Nostrae in te benevolentiae documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Iunii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo et secundo.
IOANNES PAULUS II
[01469-07.01] [Testo originale: Latino]