On 19 September 2023, the Holy Father appointed His Eminence Cardinal Jean-Claude Hollerich, S.J., archbishop of Luxembourg, as his special envoy to the celebrations of the 1200th anniversary of the dedication of the Collégiale Saint Ursmer in Lobbes (the oldest church in Belgium), diocese of Tournai, to take place on 24 September 2023.
The special envoy will be accompanied by a pontifical mission composed of the following ecclesiastics of the diocese of Tournai:
1. The Reverend Giorgio Tesolin, episcopal vicar;
2. The Reverend Jacques Piton, episcopal vicar emeritus.
The following is the Holy Father’s Letter to the special envoy:
Letter of the Holy Father
Venerabili Fratri Nostro
IOANNI CLAUDIO S.R.E. Cardinali HOLLERICH, S.I.
Archiepiscopo Luxemburgensi
Sacras inter aedes, quibus Belgii civitas decoratur, potiorem absque dubio honorabili vetustate obtinet locum collegialis ecclesia, quae Lobiis in urbe, apud Vallonicam regionem, intra hodiernos Tornacensis dioecesis fines, Deo in honorem sancti Ursmari anno DCCCXXIII est dedicata. Hic Dei vir, sane, circiter annum DCLXX presbyteratu sancto Amando deferente auctus, dein ducis palatii Pippini, regis Caroli Magni proavi, sponte ad Romam missus, a sancto papa Sergio I episcopus consecratus est ad gentes Francogalliae septentrionalis evangelizandas, sacram secum beati Petri apostoli ferens reliquiam, ab eodem Pontifice traditam. In patriam reditus, primus Lobiensis abbas renuntiatus est, ubi, saeculo VII exeunte, durii sacelli in locum, novum erexit oratorium, Beatae Mariae Virgini dicatum, maxime ad sanctorum reliquias servandas. Apostolica consumptus navitate tituloque abbatis destitutus ac misericordia Dei omnino confisus, anno DCCXIII in Domino pie obdormivit. Cuius corpus, sanctitatis honore veneratum, illo anno DCCCXXIII elevatum est, quo Fulradus abbas pulchrum egregiumque sancto decessori dicare valuit templum, validiorem potentioremque ei lapidem iacens in fundamentis (cfr Origenes, homilia IX, 1), qui sancti Ursmari vivens repraesentat fidei testimonium.
Haec diligentissime considerantes, valde laetamur de millesimo et ducentesimo gemino celebrando anniversario et a dedicatione ecclesiae collegialis Lobiensis Deo in honorem sancti Ursmari ante memorato anno dicatae et ab elevatione eiusdem corporis, ob quas merito multa suscipiuntur incepta, ut fidelibus nostrae aetatis huius anni iubilaris gratia valde prosit. Hic enim illustris Belgii filius, a sancto Decessori Nostro episcopus consecratus, necnon veterrima omnium Belgicarum ecclesiarum collegialis illa Eidem dicata, adhuc hodie indefessi pastoris, nominis Iesu praeconis, atque peculiaris vinculi, nimis cum Romano Pontifice et Apostolica Sede, efficacem praebent testificationem.
Ideo, tantam recolentes memoriam, ut inter sollemnia christifideles praesentia ac verbo alicuius Eminentissimi Viri perfrui possent, qui Nostras vices ibi gerat Nostramque erga istam communitatem dilectionem manifestet, Venerabilis Fratris Vidonis Harpigny, Episcopi Tornacensis, humanissimae concedentes petitioni, ad Te, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram vertimus, qui adiuncta Ecclesiae in illis regionibus Europae historiae atque humani divinique cultus et pastoralis operis inde propagati admodum comperis, ut hodie peraptus videaris ad Ecclesiae sollicitudinem per hoc ministerium tuum significandam. Idcirco, hisce Litteris Te Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnia, quae die XXIV huius mensis Septembris in eadem ecclesia collegiali agentur ad honorandos MCC annos ab eiusdem dedicatione.
Libenter tibi potestatem facimus, dum celebrationi Eucharistiae praesidebis, clerum et populum, necnon publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohorteris, ut in hac orationis domo humano instructa labore, summo angulari lapide ipso Christo Iesu, caelestis Ierusalem fiant imago, Spiritu vivificata, caritate coagmentata. Simul, insuper, gravissimum Nostrum ministerium Petrinum precibus committimus universae Tornacensis communitatis ibi congregatae.
Dum tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus omnibus, qui celebrationi intererunt, trasmittendam, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter exposcentes, ut haec communitas fidelium, sancti Ursmari intercessione, Verbo vitae ac divina gratia instructa, amori Christi nihil praeponat.
Laterani, die XIV mensis Septembris, anno Domini MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
FRANCISCUS