zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAPSABETENSIS*

In Kenia, dismembrato territorio Ecclesiae Eldoretensis,
nova dioecesis Kapsabetensis nuncupanda conditur.

Illa sectanda caritas, qua nobis divinarum Scripturarum multiplex abundantia latissimaque doctrina reseratur, «sola est quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur; sola est quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur; sola est quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam » (s. Augustinus, Sermo 350,3). Quibus pastoralis caritatis permoti sensibus, salutare Ecclesiae in Kenia comitamur iter, cui quippe provida curamus incrementa comparare. Expostulationi Dicasterii pro Evangelizatione igitur concedere volumus, ut Ecclesiae Eldoretensis in Kenia dismembratis territoriis, nova Kapsabetensis dioecesis nuncupanda erigatur. Ideo Nos, praehabito quorum interest favorabili voto, has preces exaudientes atque Spiritus Sancti afflatu ducti, valde profuturas eas censuimus libentesque excipiendas decrevimus.

Proinde, Apostolicae Nostrae auctoritatis ac potestatis plenitudine, a dioecesi Eldoretensi distrahere statuimus territorium vulgo Nandi County dictum, ex quo novam dioecesim KAPSABETENSEM appellandam erigimus et constituimus.

Huius novae dioecesis sedem in eadem urbe Kapsabet vulgo nuncupata statuimus templumque ibi exstans, Deo in honorem Sancti Petri dicatum, ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus.

Novam circumscriptionem Kapsabetensem metropolitanae Ecclesiae Kisumuensis suffraganeam statuimus atque iurisdictioni Dicasterii pro Evangelizatione obnoxiam. Simul ac Kapsabetensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur.

Ad omnia vero exsequenda atque explenda Legatum Pontificium in Kenia deputamus. Hanc, denique, Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii, Anno Sancto bismillesimo vicesimo quinto, Pontificatus Nostri primo. 

Petrus Card. Parolin Secretarius Status
Secretarius Status



✠ 
Fortunatus Nwachukwu
Secretarius Dicasterii pro Evangelizatione

 

  Villelmus Millea, Proton. Apost.
Brennus Ferme, Proton. Apost.

_____________________________________________

* AAS, vol. CXVII (2025), n. 9, pp. 897-898.