FRANCISCUS
EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN
Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status
“Placuit tamen Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Ipsum agnosceret Ipsique sancte serviret” (Lumen gentium, 9). Cum sane istud servitium populi Dei etiam in sacris aedibus persolvitur, praesertim in Eucharistiae celebratione, necesse est pulchritudinem domus Domini curare, quia beati sunt qui habitant in domo eius, ii in perpetuum laudabunt eum (cfr Ps 84,5).
Sicut novimus, his in diebus clerus et christifideles in Iordania grato laetoque animo consecrationem sollemnem ecclesiae Baptismatis Iesu apud flumen Iordanem exspectant, cuius aedificatio fere XV per annos curata est. Cum de eventu magni momenti agatur, Venerabilis Frater Ioannes Petrus Dal Toso, Archiepiscopus titulo Foratianensis, Nuntius Apostolicus in Regno Iordaniae, favente voto sacrorum Antistitum Ecclesiae localis auditaque sententia Suae Beatitudinis Petri Baptistae S.R.E. Card. Pizzaballa, O.F.M., Patriarchae Hierosolymitani Latinorum, enixe postulavit ut Legatus Pontificius ad augendam hanc sollemnitatem nominaretur, in qua interesse censetur fideles catholicos una cum aliis christianis et hominibus bonae voluntatis, utque ritui huius consecrationis novi templi praesideret, Nostras vices in Iordania gerendo necnon Nostram erga istum gregem dilectionem manifestando.
Nos, eiusmodi petitioni concedentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram dirigimus, qui munus Secretarii Status diligenter exerces, Teque hisce Litteris LEGATUM NOSTRUM nominamus ad consecrationem dictae ecclesiae, quae die X proximi mensis Ianuarii in memorato loco, magni momenti iis qui fidem christianam profitentur, perficietur.
Sollemni praesidebis Eucharistiae atque omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque virtutibus solidae fidei, vivae spei et amoris erga proximos ardeant.
Rogamus etiam ut Nostram omnibus ibi congregatis sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viribus et mulieribus atque christifidelibus laicis salutationem afferas. Exoptamus denique ut verba Nostrae benevolentiae ad civiles auctoritates nec non aliarum religionum asseclas extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem, libertatis religiosae notionem, pacem in terris atque sincerum personae humanae bonum studiose fovent.
Missionem porro tuam comitetur valida intercessio Beatae Mariae Virginis, Matris Ecclesiae, necnon s. Ioseph, Redemptoris Custodis, et s. Ioannis Baptistae. Benedictionem denique, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem necnon signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, Tibi in primis impertimur, Venerabilis Frater Noster, eamque omnibusque celebrationis participibus nomine Nostro largiaris volumus.
Datum Romae, Laterani, die XXX mensis Decembris, anno MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana