Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

IOANNI MARCO S.R.E. CARDINALI AVELINE

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI MARCO S.R.E. Cardinali AVELINE
Archiepiscopo Metropolitae Massiliensi

Quoniam omnibus in rebus quae authenticum hominis bonum promovent Deus est incrementi auctor et dator, congruens est religiosae pietatis officio Ipsi iuges persolvere gratias. Quapropter laetanter cognovimus notitiam, festis caerimoniis et populi frequentia trecentesimum et quinquagesimum celebraturum iri annum, ex quo praeclara archidioecesis Quebecensis constituta est. Spiritale illud sparsum semen, divina suffragante gratia, grandescere valuit atque copiosos ferre fructus. Numquam postea defuerunt impensa opera ut exigui fidei catholicae fructus ex ea communitate emanarent. Ob ea, divina opitulante gratia, archidioecesis gradatim incrementa, sive artificia sive spiritalia, per decennia ubertim excepit.

Cum itaque Deo, qui omnium bonorum est auspex, debitae gratiae exsolvendae sint ob fidelium impulsum et industriam quibus orta est et etiamnunc viget, libenti animo rogationem accepimus Venerabilis Fratris Nostri Geraldi Cypriani S.R.E. Cardinalis Lacroix, Archiepiscopi Metropolitae Quebecensis, qui humanissime petivit ut Nos quendam insignem Purpuratum Patrem designaremus qui verba spiritalis cohortationis omnibus adstantibus sollemni Missae celebrandae pronuntiaret. Ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, quia tibi haud ignota est vita pastoralis illa in Ecclesia ac idoneus occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationes trecentesimi et quinquagesimi anni iubilaei Metropolitanae Sedis Quebecensis quae sollemni modo diebus XX - XXII vertentis mensis Septembris in eadem urbe agentur.

Hoc in anno ad fundationem insignis Ecclesiae Cathedralis dicato, omnes participes adhortaberis ut, quemadmodum universae res creatae ad Conditorem suum ordinantur, sua sponte se dirigant ad Ipsum, veritatem primam supremumque bonum. Archiepiscopum insuper Metropolitam Quebecensem ceterosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro nomine salutabis. Verba demum Nostrae benevolentiae etiam ad Auctoritates civiles omnesque participantes pertinere volumus.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus, ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes anniversaria participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto haec Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimur, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere.

Datum Romae, Laterani, die III mensis Septembris, in memoria s. Gregorii Magni, papae et Ecclesiae Doctoris, anno Domini MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana