Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

 IOANNI S.R.E. CARDINALI TONG HON

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI S.R.E. Cardinali TONG HON
Episcopo emerito Sciiamchiamensi

«Haec est vera fraternitas, quae numquam poterit violari certamine nec frangi labore nec vinci gravamine, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est humilibus, contritis, egenis, mansuetis, pacificis et ad omne opus bonum et laudem Dei die ac nocte paratis» (Thomas a Kempis, De resurrectione orationes in duas partes sectae V, 2, 6). Talis fraternitas quidem mundum ad sanitatem sanctitatemque perducere potest, ita ut unusquisque hominum hac in semita pacem et reconciliationem incarnatam inveniat. Cuius enim exemplum iam in Lucae Evangelio vidimus, dum post sua beata e mortuis resurrectione Dominus Scripturas explicans, iter cum discipulis fecit et una cum eis eodem tempore tum fraternitatem tum Eucharistiam celebravit (cfr Lc 24, 13-35), valide demonstrans id quod in alio loco promisit: “Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt 28, 20).

Novimus autem ex litteris Venerabilis Fratris Ioannis Baptistae Lee, Episcopi Hsinchuensis, Praesidis Sinensis Regionalis Conferentiae Episcoporum, proxime V Nationalem Eucharisticum Congressum celebraturum esse, qui, sicut speramus, in cordibus christifidelibus verum cultum et Eucharistiae dilectionem excitabit itemque enutriet necnon altiore usque modo hanc piam devotionem perscrutari adiuvabit.

Ideo, memoratus Praesul humanissime quaesivit ad sollemniorem efficiendum hunc eventum, ut Nos Patrem Purpuratum eligeremus, qui inter Missarum liturgiam personam Nostram gereret fratresque in fide de Christi pace, reconciliatione et eiusdem ineffabili dilectione erga homines praeciperet. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui peculiari cultu ac devotione erga Dominum Pastorem bonum eiusque Ecclesiam emines, ad dictum Congressum fidenter comiterque destinamus. Itaque, hisce Litteris virtute te Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad memoratum Nationalem Eucharisticum Congressum, qui proximo die V mensis Octobris in Aula exhibitionis dioecesis Kaohsiungensis celebrabitur. Sollemni Missae conclusionis praesidebis, de necessitate verae fraternitatis ad mundum sanandum in luce Evangelii locuturus.

Nostram benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim Kaohsiungensi diligenti Pastori omnibusque Fratribus in episcopatu, presbyteris, diaconis, cunctis vitae consecratae membris et christifidelibus laicis. Deinde omnes congregatos ferventer hortaberis ut sanctam Eucharistiam semper fraterno spiritu sinceraque et mutua dilectione celebrent atque pie colent, sese committentes una cum vitae sollicitudinibus intercessioni Beatae Mariae Virginis, quae tota sua vita est mulier "eucharistica" (Ioannes Paulus II, Ecclesia de Eucharistia, 53).

Nos profecto tuam missionem precibus comitabimur, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Beatae Mariae Virginis eiusque Sponsi sancti Ioseph. Nostram denique Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam, vicissim pro gravi Nostro Petrino ministerio exercendo preces postulantes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana