Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

IOSEPHO S.R.E. Card. TOLENTINO DE MENDONÇA

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Card. TOLENTINO DE MENDONÇA
Dicasterii de Cultura et Educatione Praefecto

Quem in sacrae mensa cenae humano generi datum non ambigitur, quod sub diversis speciebus, signis tantum et non rebus, latet Ipse eximius, novi testamenti veneramur mediatorem, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiamus aeternae hereditatis (cfr Heb 9, 15) et, quibus sub sacramento mirabili dominicae passionis memoria relicta est, redemptionis fructum sentiamus in nobis (cfr Missale Romanum, SS.mi Corporis et Sanguinis Christi, collecta).

Quo in Deo sustentati pignore, in universae Ecclesiae necessitatum studium incumbentes, valde laetamur de V Congressu Eucharistico Nationali Bracarae in Lusitania proxime celebrando. Tantam proinde recolentes occasionem, Venerabilis Fratris Iosephi Ornelas de Carvalho, Episcopi Leiriensis - Fatimensis atque Conferentiae Episcoporum Lusitaniae Praesidis, humanissimae petitioni libenter concedere volumus, qui enixe postulavit, ut haec adunatio locupletari possit praesentia ac verbo alicuius Eminentissimi Viri, qui vices Nostras ibi gerat Nostramque erga conventam communitatem manifestet dilectionem.

Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, qui adiuncta culturalia, socialia ac religiosa patriae admodum comperis, ut Nobis nunc peraptus videaris, qui, Nostras vices ibi gerens, erga dilectissimum istum concursum proximitatem Nostram manifestes, praesentia ac verbo Tuo hunc Coetum exornans. Te, proinde, ad hanc legationem obeundam eligimus et, hisce Litteris, Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad supra dictum V Congressum Eucharisticum Nationalem Lusitaniae, qui inter dies XXXI mensis Maii et II mensis Iunii celebrabitur.

Potestatem Tibi libenter facimus, dum insigni eidem occasioni intereris, illum Coetum, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohortaberis, ut, intercedente Beata Maria Virgine, quae Mater et Mediatrix Gratiae est, Fons Salutis et Fidei Praesidium, spiritum caritatis et donum unitatis dispensante, cum simplicitate cordis in fractione panis communicans et orationibus (cfr Act 2, 46) et in doctrina Apostolorum perseverans, humanum genus una fides illuminet et caritas coniungat una (cfr Missale Romanum, praefatio II de SS.ma Eucharistia). Simul, insuper, gravissimum Nostrum ministerium Petrinum precibus committimus universo Coetui ibi congregato.

Dum Tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem impertimur omnibus, qui celebrationi aderunt, transmittendam, legationem Tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter obsecrantes, ut de huius Conventus navitate multiplices fructus carpant fideles.

Datum Romae, Laterani, die XXII mensis Maii, anno Domini MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana