Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ALOISIO ANTONIO S.R.E. CARDINALI TAGLE

Venerabili Fratri Nostro
Aloisio Antonio S.R.E. Cardinali TAGLE
Pro-Praefecto Dicasterii pro Evangelizatione

Eucharistiae mysterium centrum sacrae liturgiae est et totius vitae christianae. Ecclesia vero, a Spiritu Sancto gubernata, constanter quam maxime et vivere et intellegere illam beatam praesentiam Domini in medio plebis suae sanctae quaerit. Ipsa enim est fons nostrae inspirationis ad catechesim tradendam, liturgiae pulchritudinem curandam riteque celebrandam et catholicam fidem corroborandam itidemque, veluti in casu dilectissimae Ecclesiae in Republica Democratica Congensi, ad inchoandum Congressum Eucharisticum Nationalem, quod, ut vehementer speramus, haud parum fructum et nunc et futuro tempore spiritalis emolumenti parere possit.

Ut vero christiani una cum pastoribus eis praepositis maximo in honore Sacratissimam Eucharistiam habeant et vinculum unitatis inter se, cum universali Ecclesia beatique Petri Successore colant, excipimus petitionem, quam Venerabilis Frater Marcellus Utembi Tapa, Archiepiscopus Metropolita Kisanganiensis simulque PraesesConferentiae Episcopalis Reipublicae Democraticae Congensis per Nostrum Nuntium Apostolicum in hac Natione Venerabilem Fratrem Hectorem Balestrero, Archiepiscopum titulo Victoriensem, debito modo manifestavit, nempe ut Patrem Purpuratum illuc mittamus, qui Nostram gerat personam. Ideo, ad te mentem Nostram convertimus, Venerabilis Frater Noster, qui munus Pro-Praefecti Dicasterii pro Evangelizatione exercens variis occasionibus fidelitatem tuam Domino eiusque Ecclesiae una cum pastorali zelo et apostolica sollicitudine es testatus.

Haec quidem considerantes, te Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ad Congressum Eucharisticum Nationalem in Republica Democratica Congensi diebus IV-XI proximi mensis Iunii in urbe Lubumbashi celebrandum. Una cum sacris Praesulibus totoque Dei populo illius Nationis, laudis eucharisticum sacrificium offerens, devote reddas gratias Sanctissimae Trinitati pro sublimi dono Sacratissimi Corporis et Sanguinis Christi, quibus vero nos mortales hac in terrena vita, Deus immortalitate vitae aeternae enutrit et animat necnon de qua spe quaesumus ferventer praedices ad corroborandas et augendas christianorum ibi praesentium fidem, spem et caritatem.

Mens Nostra est, ut huius Nationis Pastores diligenter christifideles inducant ut frequenter sacramento paenitentiae animas abluantur et hoc modo recte parati sacro convivio reficiantur. Illos autem hortamur ut precibus sacerdotes suos enixe sustineant, qui a Deo electi, populo mediatorum ministerio funguntur quo ipse Christus in medio plebis sui de sinu Patris super altare quotidie descendit.

Legationem Tuam et totum Congressum sollicite committimus intercessioni Beatissimae Virginis Mariae, beati Isidori Bakanja omniumque sanctorum qui a populo ibi coluntur. Benedictionem inde caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem quam tibi imprimis libenter impertimur, volumus Nomine Nostro cunctis Pastoribus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, civilibus auctoritatibus et omnibus Congressus Eucharistici participibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, in festo s. Marci, Evangelistae, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana