FRANCISCUS
EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN
Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status
Aeterni Patris voluntate ac praecepto suffulti, permanentes in fide fundati atque immobiles a spe misericordiae Dei, qui affectum in cunctis quae agimus in templum cordis nostri ingressi Deus potius attendit quam opus, gaudeamus felices considerantes celebrationes, quibus Cosentiae gratiae Deo aguntur propter octingentesimum anniversarium a dedicatione ecclesiae cathedralis Deo in honorem Sanctae Mariae in Caelum Assumptae dicatae, cuius diutina sollertia iam per saecula efflorens praelaudanda est, divinarum laudum pio resonans decore, domicilium virtutum, Evangelii lumine late advecto merito gloriosa, quae adhuc hodie indefessi pastorum laboris gratia mira eminet pulchritudine.
Libenter, ergo, humanissimam Venerabilis Fratris Francisci Nolè, O.F.M. Conv., Archiepiscopi Metropolitae Cosentini – Bisinianensis, accepimus petitionem, ut eminentem aliquem ecclesiasticum virum eligeremus, qui nomine Nostro his pro tanto iubilaeo antiquae cathedralis dedicationis sollemnibus praeesset coram hac dilecta communitate, quae, verbum Dei audiens cum fide, ex uno baptismatis fonte renata atque divina mensa nutrita, in templum spirituale crescat et superno provehatur amore ad unum altare congregata. Ad te, ergo, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum conversi sumus, quem peraptum iudicamus ad gregem hunc hac data occasione corroborandum.
Idcirco, fraternam tibi Nostram confirmantes benevolentiam, harum Litterarum virtute, Te LEGATUM NOSTRUM renuntiamus ac constituimus, mandatis tibi factis, ut nomine Nostro Cosentiae proximo die XXV mensis Iunii ad Missarum sollemnia, quae supra diximus, praeesse valeas.
Libenter tibi potestatem facimus, dum celebrationi Eucharistiae praesidebis, clerum et populum, necnon publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohorteris, ut in hac orationis domo humano instructa labore, summo angulari lapide ipso Christo Iesu, caelestis Ierusalem fiant imago, Spiritu vivificata, caritate coagmentata. Simul, insuper, gravissimum Nostrum ministerium Petrinum precibus committimus universae Cosentinae communitatis ibi congregatae.
Dum tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem impertimus omnibus, qui celebrationibus intererunt, transmittendam, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo suppliciter exposcentes, ut communitas haec ecclesialis, Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis intercessione, in templum cordis sui ingredi valeat, ut tantum Christi caritas urgeat eam, quia spiritalis purificationis accepta oblatio in cordis persolvitur templo, in quod Christus Dominus gratanter ingreditur.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iunii, anno Domini MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana