FRANCISCUS
EPISTULA DATA
LEONARDO S.R.E. CARDINALI SANDRI
Venerabili Fratri Nostro
Leonardo S.R.E. Cardinali Sandri
Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
Beatus ille vir pacificus, sanctus Franciscus Assisiensis, qui etiam sodales suos docuit omnibus occurrere cum salutatione: “Dominus det tibi pacem” (S. Franciscus, Testamentum, 23), corde suo bene intellexit universa creata ab uno provenisse Creatore, qui unus est Bonus, omnesque homines in Ipso unum communem habere Patrem. Ideo de omnipotentis et misericordis Dei, “qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire” (1 Tim 2,3-4), ineffabili amore notitiam cunctis hominibus et ubique laeto ardentique animo afferri cupiebat.
Hanc ob rationem praescripsit in Regula: quicumque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter Saracenos et alios infideles, idoneos mittendos esse. Sed ipse quoque multis se periculis constanter exposuit, ut Soldani Babyloniae posset adire praesentiam. Assumpto igitur socio fratre, Illuminato nomine, mox a Saracenis ad Soldanum, divina disponente providentia, perducti sunt. Cui intrepido corde respondit Christi servus Franciscus, non ab homine, sed a Deo altissimo se fuisse transmissum, ut ei et populo suo viam salutis ostenderet et annuntiaret Evangelium veritatis. Soldanus admirandum in viro Dei fervorem spiritus conspiciens et virtutem, libenter ipsum audiebat (cfr S. Bonaventura, Legenda maior, 7-8).
Cum ergo Venerabilis Frater Bruno Musarò, Archiepiscopus titulo Abaritanus, Nuntius Apostolicus in Aegypto, certiores Nos fecerit de sollemni commemoratione miri occursus octo ante saecula inter sanctum Franciscum Assisiensem et Al-Malik Al-Kamil, idemque postulaverit ad huiusmodi faustae recordationi maius pondus tribuendum ut quendam Patrem Cardinalem illuc mitteremus, Nos eius propositum prorsus laudamus et comprobamus. Idcirco libenter mentem Nostram fidentes ad te convertimus, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus diligenter praees. Ideo hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus; diebus igitur I-III mensis Martii in Aegypto rite ages vices Nostras, liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque fraternam cunctis significabis salutationem, cum Christianis tum Muslimis.
Dum autem exoptamus ut nemo ad vim violentiamque descendat, potissimum sub religionis aliquo praetextu, sed potius Pax et Bonum hominibus communicetur, ac prophetica illa verba expleantur: “Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium” (Is 2,4), eo magis omnia dialogi, reconciliationis vel cooperationis incepta laudamus quae homines ad fraternam ducunt communionem. Amanter ergo complectimur eos qui sedulo faustam octingentesimam anniversariam recordationem singularis illius occursus paraverunt, videlicet civiles religiososque praefectos, sodales Ordinis Fratrum Minorum Provinciae Sanctae Familiae in Aegypto et Custodiae Terrae Sanctae, sorores Congregationis Franciscanarum a Corde Immaculato Mariae necnon auctoritates et studentes Islamicae Academiae Al Azhar in Nasr City Cairi.
Ideo Nos legationem tuam, Venerabilis Frater Noster, precibus Sanctae Familiae et sancto Francisco committimus et Nostram Benedictionem Apostolicam supra dictis aliisque participantibus hunc memorabilem eventum cunctisque dialogi inter religiones et pacis fautoribus tamquam Nostrae benevolentiae signum ac divinae gratiae pignus largiter elargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Februarii, anno MMXIX, Pontificatus Nostri sexto.
Franciscus
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana