FRANCISCUS
EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RODÉ, C.M.
Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali RODÉ, C.M.
Praefecto olim Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae apostolicae
Quingentesima et quinquagesima anniversaria memoria appropinquante adventus praeclarae imaginis Dominae Scodrensis in sacram aedem Genatiani, prope Romam, Matri Boni Consilii dicatam, fideles dilectae terrae Albaniae Beatam Mariam Virginem singulari cultu prosequuntur eaque intercedente Salvatori gratias agunt pro omnibus beneficiis saeculorum decursu acceptis. In archidioecesi potissimum Scodrensi-Pulatensi varia incepta suscipiuntur in praeparanda praecipua festivitate die XXVI mensis Aprilis celebranda. Mater Dei enim, cuius memorata icona peculiari splendore eminet, christifideles Albanienses difficilibus temporibus auxiliis est prosecuta apud Filium suum et Dominum nostrum divina dona efflagitans. De hac re sanctus Ioannes Paulus II clare est locutus qui in visitatione apostolica in Albaniam die XXV mensis Aprilis anno MCMXCIII in cathedrali Scodrensi lapidem benedixit novi sanctuarii aedificandi atque totum Albaniensem populum Matri Boni Consilii concredidit.
His rerum adiunctis diligenter consideratis Venerabilis Frater Angelus Massafra, O.F.M., Archiepiscopus Metropolita Scodrensis-Pulatensis atque Conferentiae Episcopalis Albaniensis Praeses, humanissime rogavit ut eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices memorato die gereret Nostramque erga istum populum dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui, Sloveniae clarus filius, olim pergrave munus Praefecti Congregationis pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae diligenter exercuisti, mentem Nostram vertimus atque Te hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationem quae die XXVI huius mensis Aprilis apud Sanctuarium Nationale Scodrense agetur.
Sollemni ibidem praesidebis Eucharistiae atque Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Optamus etiam ut de pondere Marialis cultus in historia Ecclesiae quae est in Albania loquens, omnes adstantes sermone tuo ad diligentiore usque modo viam per Mariam ad Iesum prosequendam cohortaberis.
Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur intercessionem ipsius Dominae Scodrensis invocantes atque beatorum martyrum Albaniensium Vincentii Prennushi et XXXVII Sociorum. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Aprilis, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana