Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN
Secretario Status

Integram personam curare bonum est, videlicet animam, mentem et corpus, ut quisque homo optime se habeat suumque Creatorem laudet, qui omnia effecit ex amore ut essent, quique malum et mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (cfr Sap 1,13-14). Et quoniam dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis, idcirco pastores, medici, valetudinarii ipsique aegrotantes Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem (cfr Eccli 38,6.14).

Maxime profecto Nobis cordi sunt cuncti fratres sororesque patientes, quos Ipsi velimus peculiari affectu amplecti magnaque sollicitudine curare. Sed ecclesialibus tot negotiis districti, vix hoc perficere possumus. Quapropter dumtaxat ex longinquo salutare cupimus universos in terrarum orbe aegrotantes ceterosque ad sollertem eorum curam adhibendam paterne hortari. Adveniente vero memoria Beatae Mariae Virginis de Lourdes, qua celebrabitur XXV Dies Universalis pro Aegrotantibus, hanc arripimus opportunitatem ut praecipuam Nostram iis confirmemus necessitudinem.

Cum quidem noverimus hoc anno celebritates has fore in Lapurdensi sanctuario, volumus illuc Patrem Purpuratum mittere Nostras gerentem vices. Quam missionem tibi, Venerabilis Frater Noster, qui magna prudentia et fidelitate Romani Pontificis cotidiana curas sustinenda officia pro totius Ecclesiae beneficio, libenter fidenterque explendam concredere cogitamus, teque Legatum Nostrum hisce Litteris nominamus.

Die igitur XI proximi mensis Februarii liturgicis celebrationibus Nostro nomine Lapurdensi in urbe praesidebis Nostramque etiam omnibus significabis salutationem. Congregatos illic christifideles invitabis ad constantem devotionem erga Beatissimam Virginem Mariam, quae Salus est infirmorum, ut ipsa a Divino Filio uberrimas imploret gratias, praesertim in tribulatione patientiam, in Deum fiduciam, de beneficiis receptis gratitudinem et eximiam erga omnes caritatem.

Evangelica Domini signa attentius considerantes, cernimus quod Iesu iamque in paralytico gentium universitas offertur medenda; sed et curationis ipsius verba sunt contuenda (S. Hilarius Pictaviensis, Commentarius ad Matthaeum VIII, 5). Quam inde fidei in Christum Salvatorem manifestam necessitatem sermone tuo explicabis, ita ut corpore et animo aegrotantes ceterique adstantes ad instar Petri apostoli sincero corde profiteri possint: Domine, ad quem ibimus? Tu verba vitae aeternae habes (Io 6,68).

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam copiose tibi impertimus, quam congregatis ibi fidelibus cunctisque memorati XXV Diei Universalis pro Aegrotantibus participibus amanter transmittendam curabis, dum ab omnibus enixe poscimus preces pro summo ministerio Nostro congruenter exercendo.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Ianuarii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana