Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
CAROLO MAUNG S.R.E. CARDINALI BO, S.D.B.,

 

Venerabili Fratri Nostro
CAROLO MAUNG S.R.E. Cardinali Bo, S.D.B.,
Archiepiscopo Metropolitae Yangonensi

“Eucharistia coniungit caelum et terram, complectitur et penetrat omne creatum. Mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertitur in iucunda plenaque adoratione". Hanc sententiam placuit Nobis in Litteris Encyclicis Laudato si' de communi domo colenda (n. 236) scribere, in quibus de sacramentis etiam loquimur uti peculiari modo quo natura assumitur a Deo et convertitur in supranaturalis vitae mediationem (cfr n. 235). Valde enim cupimus novum in Ecclesia impulsum eucharisticum concitari atque nunc animum Nostrum ad singularis ponderis eventum convertimus, tempus precis, meditationis atque eucharisticae renovationis, videlicet ad LI Congressum Eucharisticum Internationalem, qui a die XXIV ad diem XXXI proximi mensis Ianuarii Caebuae, in insulis Philippinis, celebrabitur.

Laeto igitur animo epistulam accepimus Venerabilis Fratris Iosephi S. Palma, Archiepiscopi Metropolitae Nominis Iesu vel Caebuani, qui humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem ecclesiasticum virum eligeremus qui Nostro nomine huic Congressui praeesse valeret. Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui Ecclesiam Yangonensem studiose moderaris atque erga Eucharistiam nota devotione excellis.

Idcirco harum Litterarum vi Te designamus Legatum Nostrum, mandatis Tibi factis, ut memoratis diebus in dicta Philippinarum urbe sacris celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros spiritales sensus pastoribus fidelibusque ibi congregatis humaniter renunties. De Eucharistia loqueris quae "coniungit caelum et terram", atque omnes adhortaberis ad spiritalem vitam per eam renovandam, sententiam Apostoli Gentium "Christus in vobis, spes gloriae" (Col 1,27) interpretans, rerum adiunctis nostrae aetatis attente consideratis.

Comitetur Te, Venerabilis Frater Noster, tua in missione implenda Beata Maria Virgo, de qua sanctus Ioannes Paulus II haec pulcherrima dixit verba: “Maria mulier tota sua vita est «eucharistica». Ecclesia videlicet Mariam respiciens tamquam exemplar, ad eam imitandam etiam in hac eius necessitudine cum Mysterio hoc sanctissimo invitatur”(Ecclesia de Eucharistia,n. 53).

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, omnes consalutamus Praesules et fideles qui Caebuam ad Congressum advenient, sicut etiam civiles Auctoritates, precibus Nostris omnes comitamur atque Deum omnipotentem obsecramus ut praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare pergant, e contemplatione Iesu in Eucharistia necessaria robora haurientes.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus Eucharistici Internationalis participibus transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Novembris, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana