Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PAULO IOSEPHO S.R.E. CARDINALI CORDES

 

Venerabili Fratri Nostro
PAULO IOSEPHO S.R.E. Cardinali CORDES
Pontificii Consilii «Cor Unum» olim Praesidi

"O singularis et admiranda liberalitas, ubi donator venit in donum, et datum est idem penitus cum datore!" (Urbanus IV, Ep. encycl. Transiturus de hoc mundo). Nos quidem numquam adorationem vel gratitudinem sufficientem Salvatori de ineffabili hoc dono praebere valebimus. Attamen grato animo adeamus oportet Christum Dominum in Eucharistiae sacramento praesentem viva fide cognoscendum, digne sumendum et pie adorandum una cum christifidelibus nobis creditis.

Laetanti ergo animo novimus sacros Reipublicae Cechae Pastores, simul cum fidelibus, inter plurima proposita pastoralia ac theologica per catechesim tradendam, liturgiam accurate celebrandam et sacramenta assidue suscipienda singulis in paroeciis et dioecesibus, praeparationem explevisse ad I Congressum Eucharisticum Nationalem perficiendum. Quia vero nobilis populus istius Nationis superioribus annis ampliore libertate gaudet, arbitramur hunc eventum fidem eius augere et roborare posse, qua de re hoc salutare inceptum Nos laudare cupimus et comprobare.

Quo autem catholica haec communitas universali cum Ecclesia et beati Petri Successore unitatis vinculum magis persentiat Nostramque experiatur sollicitudinem et caritatem, libenter petitioni concedimus, quam Nobis attulerunt Venerabilis Frater Noster Dominicus S.R.E. Cardinalis Duka, O.P., Archiepiscopus Metropolita Pragensis et Praeses Conferentiae Episcoporum, necnon Venerabilis Frater Ioannes Vokal, Episcopus Reginae Gradecensis itemque Delegatus pro Congressibus Eucharisticis, nempe ut Patrem Purpuratum illuc mittamus, qui Nostram gerat personam. Ad te autem mentem Nostram vertimus, Venerabilis Frater Noster, qui olim Pontificio Consilio «Cor Unum» praefuisti quique iam multos per annos dignum et fidelem te praebes Apostolicae Sedis ministrum in variis magni ponderis officiis.

Quam ob rem fidenter te Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ad Primum Congressum Eucharisticum Nationalem Reipublicae Cechae diebus XV-XVII proximi mensis Octobris in urbe Brunensi celebrandum. Hac data occasione una cum sacris Pastoribus omnibusque christianis fervidas Deo reddes gratias - quod voce "Eucharistia" significatur - pro sublimi dono Corporis et Sanguinis Christi, eosdemque invitabis ad divinam benedictionem implorandam per processionem eucharisticam.

Mens Nostra est ut omnes huius Nationis Pastores christifideles cohortentur ut Eucharisticum Sacrificium frequenter ac devote participent, reconciliationis sacramento abluantur, sacro ibidem reficiantur convivio. Quos verurn hortamur ut sacerdotes suos plurimi existiment, qui a Domino electi sunt et constituti Eucharistiae ministri, atque Dei Filius "quotidie descendit de sinu Patris super altare in manibus sacerdotis" (S. Franciscus Assisiensis, Admonitiones 1,18).

Legationem tuam totumque Congressum enixe committimus validae intercessioni Beatissimae Virginis Mariae omniumque Sanctorum huius Nationis. Benedictionem demum Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, quam tibi imprimis libenter impertimus, volumus nomine Nostro cunctis Pastoribus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, civilibus auctoritatibus et omnibus Congressus Eucharistici participantibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Septembris, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana