Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
CONRADO S.R.E. CARDINALI KOCH

 

Venerabili Fratri Nostro
CONRADO S.R.E. Cardinali KOCH
Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam Praesidi

Millesimus quingentesimus iam appetit annus ex quo tempore Abbatia Territorialis Sancti Mauritii Agaunensis sua recenset primordia. Solum istud memoriam servat huius martyris sociorumque, qui per effusum cruorem fulgidam fidei dederunt testificationem. Monasterium exinde exstitit quod saeculorum decursu tum quod ad humanitatem, tum quod ad spiritale studium attinet omnimode floruit.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat recordationem repetendi, verum homines ad firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis probandisque illis instantibus exemplis, permovendi.

Ipsius igitur Domini benignitate, mensis Septembris XXII die Agaunesi in Abbatia sollemnis erit a condita illa communitate, quinto decimo exacto saeculo, commemoratio, ut ista inde fere sumens vim, copiosam segetem fundat et laetiores dies experiatur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Reverendissimi Iosephi Roduit, quondam Abbatiae Territorialis Sancti Mauritii Agaunensis Abbatis, rogatis subvenire libenter cupientes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, illorum locorum inclitus filius, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem supra diximus die XXII mensis Sepptembris agendam, videlicet Abbatiae Territorialis Sancti Mauritii Agaunensis constitutae millesima et quingentesima interveniente memoria.         

Universis igitur Abbatiae Sodalibus, nominatim Abbati Ioanni Caesari Scarcella, fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, dum illius recoluntur incunabula et sanctorum martyrum praeclara exempla. Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum, preces simul petentes ut efficaciter Petrinum munus exsequi valeamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Augusti, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana