Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
RADULFO EDUARDO S.R.E. CARDINALI VELA CHIRIBOGA

 

Venerabili Fratri Nostro
RADULFO EDUARDO S.R.E. Cardinali VELA CHIRIBOGA
Archiepiscopo olim Quitensi

“Sacramentalis natura fidei in Eucharistia suum culmen attingit. Ipsa pretiosum est fidei nutrimentum, occursus cum Christo praesenti reali modo per supremum amoris actum, donum sui ipsius quod vitam generat”: ita placuit Nobis in Litteris Encyclicis Lumen fidei (n. 44) scribere, peculiarem nexum inter fidem et Eucharistiam patefaciendo omnesque fideles ad diligentiorem usque eucharisticum cultum adhortantes.

Eucharistica enim pietas in vita spiritalique christianorum itinere oportet praecipuum obtineat locum atque Nos omnino laetamur dum sacri in toto orbe Pastores varia fovent incepta, ut hoc singulare Iesu Christi donum cibus cotidianus fiat uniuscuiusque fidelis, magna cum fide suscipiendus.

Grato igitur animo accepimus hoc anno diebus XIII-XVI mensis Augusti Piurae fideles Peruviae X Congressum Eucharisticum Nationalem esse celebraturos, tempus scilicet orationis, meditationis atque spiritalis renovationis.

Huius Congressus opportunitate data, Venerabilis Frater Iosephus Antonius Eguren Anselmi, S.C.V., Archiepiscopus Metropolita Piurensis, humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem ecclesiasticum virum destinaremus qui Nostro nomine huic Congressui praeesset atque verba spiritalis confirmationis omnibus adstantibus pronuntiaret. Scimus etiam ecclesialem Piurensem communitatem eodem tempore LXXV annos a sua institutione celebrare nec non conclusionem Anni Iubilaris Archidioecesani MMXIV-MMXV, cui titulus “LXXV annos Evangelii gaudium annuntiando”.

Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui munus olim Archiepiscopi Quitensis studiose exercuisti quique aptus omnino videris ad huiusmodi missionem congruenter explendam.

Idcirco harum Litterarum vi Te designamus MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM, mandatis Tibi factis, ut diebus XIII-XVI proximi mensis Augusti, quibus X Congressus Eucharisticus Nationalis Peruviae celebrabitur, sacris ritibus Nostro nomine Piurae praesideas atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter significes. De Eucharistia loqueris eiusque pondere atque omnes adhortaberis ad spiritalem vitam renovandam.

Nosmet Ipsi libentes animo Congressum iam nunc sequimur atque pro omnibus eius participibus, potissimum fidelibus dilectae Nationis Peruvianae, divinas gratias imploramus.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopum Metropolitam Piurensem ceterosque Praesules, fideles, publicas auctoritates qui Piuram ad Congressum advenient salutamus, Deum omnipotentem obsecramus ut omnes credentes in Christum, materno praesidio Dominae Nostrae a Mercede de Paita - Piura suffulti, praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius usque servare pergant.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus Eucharistici participibus transmittendam, dum a vobis omnibus preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter adimplere valeamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Maii, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana