Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BOZANIĆ

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali BOZANIĆ
Archiepiscopo Metropolitae Zagrebiensi

Ad dilectum Croatiae populum cum mens cogitatioque advolant Nostrae, suavissima afficimur laetitia de inclita devotione Mariali, quam ille fovet apud Sanctuarium Signi Beatissimae Virgini Mariae dicatum. Haud enim ignotum est Nobis quam fervide anno MDCCXV gens Setoviensis, fratribus Franciscanis adhortantibus, flagitavit a Deo ne urbs eius impetu hostium impugnaretur.

Quisnam dubitare potest quin Sanctissima Mater Dei, cum filii eius quibusvis comminationibus vexentur, eos protegere desistat? Immo vero Beatissima Virgo Maria omnia mystici Corporis Christi membra complectitur, qua re Advocata et Mediatrix gratiarum ab Ecclesia iamdudum appellatur.

Cum igitur devotio Marialis intimum manifestet nexum huius Sanctissimae Mulieris Nazarenae cum divino consilio de redemptione humani generis (cfr Lumen gentium, 65), vehementer laetati sumus cum primum ad aures Nostras advenit notitia de sollemnitatibus quae fient in occasione diei aniversarii trecentesimi victoriae Matris Miraculorum Signi. Immo libentissime audivimus petitionem Venerabilis Fratris Marini Barišić, Archiepiscopi Metropolitae Spalatensis-Macarscensis, qui, simul cum Fratribus Iosepho Kodžoman, O.F.M., Moderatore Provinciali, atque Petro Klapež, O.F.M., Custode Sanctuarii, postulaverunt ut mitteremus aliquem Legatum ad Sanctuarium Setoviense ut praesentia Nostra propinquius sentiatur in hac commemoratione victoriae Signi Matris Miraculorum. Piae huic postulationi Nos adnuentes ad Teipsum, Venerabilis Frater Noster, revertimur, quippe qui, Patris purpurati dignitate ornatus necnon devotioni Marianae deditus, plurimum, ut opinamur, conferre possis ut participantes hunc eventum certiores fiant de profusa caritate qua illos diligimus ac de sollertia qua precationes pro iisdem fundimus.

Quapropter his Litteris nominamus te Missum Extraordinarium NOSTRUM ac renuntiamus ut Nostram geras personam apud Sanctuarium Signi die decimo quinto proximi mensis Augusti.

Haec celebratio faveat insuper devotioni erga Beatissimam Mariam Virginem quae iure meritoque a Christo originem et efficaciam trahat. Exoptamus ut tu, Venerabilis Frater Noster, nunties participantibus quam pretiosum sit christifidelibus exemplum Matris Dei quae provocet christifideles ad profundiorem in Deum fidei oboedientiam arctioremque spiritalem cum Eius Filio communionem. Ne praetermittas quin Archiepiscopus Spalatensis-Macarscensis ceterique adstantes Praesules, Sacerdotes, Patres et Fratres Ordinis Fratrum Minorum aliique religiosi viri mulieresque necnon omnes Christifideles laici Nostro salutentur nomine Nostramque erga se benevolentiam sciant.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus, ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes anniversaria participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere, a te et ab illis petentes auxilium precationum vestrarum pro officio Nostro Petrino exercendo.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Maii, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana