FRANCISCUS
EPISTULA DATA
CHRISTOPHORO S.R.E. CARDINALI SCHÖNBORN
Venerabili Fratri Nostro
Christophoro S.R.E. Cardinali Schönborn, O. P.,
Archiepiscopo Metropolitae Vindobonensi
Quintus et vicesimus feliciter iam adventat annus ex quo tempore in Ucraina iuridica agnita identitas ac libertas ab Ecclesia Catholica ritus Byzantini sunt recuperatae. Complura enim antehac acciderunt, usque ad superiores proximos annos, minime quidem laetiora. Tantam temporum acerbitatem tristitiamque abiisse arbitramur, cum a religione pietateque aversae vigebant condiciones. Ipsa ibidem Civitas et Ecclesia haec tutum felixque ingressa videntur iter, ut, miserentis Domini suffragante gratia, uberem profectum futurum in aevum assequantur.
Congruum igitur est hunc eventum commemorare. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei solum recordationem repetendi, verum iucundiores dies optandi, animos ad ferventiorem religionis sensum permovendi atque, quod Decessor Noster sanctus Ioannes Paulus II inibi quondam effatus est, iterum in memoriam revocandi.
Peropportune mensis Decembris die X sollemnis erit commemoratio, cum universa communitas haec Ucrainae gaudenter sua per translaticia instituta tempus repetet cum a silentio se expedivere.
Quocirca postulationi subvenientes Suae Beatitudinis Sviatoslav Shevchuk, Archiepiscopi Maioris Kioviensis-Haliciensis, qui, ut eventus hic spectabilius efficaciusque ageretur, quendam insignem Praesulem mittendum petivit, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem ante dictam die X mensis Decembris faciendam. In his quidem difficilioribus temporibus animum Nostrum paternum huic communitati significabis, dum precamur ut Natio ipsa exoptatam pacem concordiamque consequatur.
Universis igitur participibus ibidem voluntatem Nostram benignam ostendes, dum simul optamus ut Domini Beataeque Virginis Mariae favore atque sanctorum huius Nationis patronorum subsidio prosperiora tempora obtineat haec communitas. Nostro demum nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias imprimis Lubomiro S.R.E. Cardinali Husar, Sviatoslav Shevchuk, Archiepiscopo Maiori Kioviensi-Haliciensi, Ecclesiae Catholicae ritus Byzantini fidelibus volumus, tum cunctis adstantibus, quae sit animorum renovationis signum itemque fidei promptioris testificationis atque supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Novembris, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana