FRANCISCUS
EPISTULA DATA
IACOBO LUCAE S.R.E. CARDINALI ORTEGA Y ALAMINO
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM
TRECENTESIMAE QUINQUAGESIMAE ANNIVERSARIAE MEMORIAE
A CONSTITUTIONE PAROECIAE
NOSTRAE DOMINAE QUEBECENSIS
Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Lucae S.R.E. Cardinali Ortega Y Alamino
Archiepiscopo Sancti Christophori de Habana
Virgo virginum praeclara merito habetur fulgens Stella evangelizationis et Mater Ecclesiae omniumque credentium in Christum. Nam Deipara "materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur" (Lumen gentium, 62).
Non est ergo mirandum, fide catholica in septentrionalibus regionibus Americanae continentis feliciter progrediente, primam ibidem paroeciam praesidio Nostrae Dominae fuisse dicatam. Quae aedes, anno MDCXLVII exstructa, deinde anno MDCLXIV ecclesia paroecialis ac decem post annos cathedralis Quebecensis constituta est. Insuper Decessor Noster beatus Pius IX anno MDCCCLXXIV eidem titulum Basilicae Minoris benigne concessit. Iustum idcirco censemus illam, fere primogenitam ibidem ecclesiarum, electam esse tamquam Sedem Primatis Canadae. In eadem porro ecclesia ossa pie conservantur Francisci de Laval, primi Episcopi Quebecensis, qui hanc paroeciam illo tempore instituit et sedulo pastoris animo est comitatus, quem Nos hoc anno die III mensis Aprilis in Sanctorum catalogum perlibenter inscripsimus.
Laeto animo igitur accepimus catholicam communitatem Quebecensem hoc anno trecentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam a constitutione ibidem primae in America septentrionali paroeciae sollemniter celebrare. Ut eiusmodi eventus, qui haud dubio magni est momenti pro christifidelibus, congrua celebraretur sollemnitate, Venerabilis Frater Noster, Geraldus Cyprianus Lacroix, Archiepiscopus Metropolita Quebecensis et Primas Canadae, humiliter postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam.
Ad praestabile hoc munus explendum destinamus te, Venerabilis Frater Noster, qui probe ostendis sollertem actuositatem in universae Ecclesiae bonum optimeque pasceris gregem tuum, teque hasce per Litteras Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ut vices Nostras agas atque die XIV proximi mensis Septembris Quebeci liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis et sacerdotes fidelesque ibi praesentes suaviter hortaberis ad Christum perseveranter sequendum adque Eius Matrem pie venerandam, sicut his in regionibus maioribus eorum erat consuetudo. Simulque per Dei gratiam proficuum his in locis exoptamus novae evangelizationis emolumentum, quo christifideles per verum Eucharisticum et Marianum cultum ad usque maiorem caritatem et sanctitatem diligenter perducantur.
Scias volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos maternae intercessioni Beatae Virginis Mariae, universae Americae Patronae, et sancti Francisci de Laval, enixe commendaturos. Orationes tamen vicissim exposcimus pro gravi Nostro Petrino munere congrue exercendo. Benedictionem demum Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, omnibus filiis filiabusque dilectae Canadensis Nationis omnibusque hanc singularem commemorationem participantibus nomine Nostro peramanter largiaris velimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iulii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri altero.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana