FRANCISCUS
EPISTULA DATA
FRANCISCO XAVIER S.R.E. CARDINALI ERRÁZURIZ OSSA
Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO XAVIER S.R.E. Cardinali ERRÁZURIZ OSSA
Archiepiscopo Emerito Sancti Iacobi in Chile
Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae (Ps103,8). Hanc veritatem attenstantur Sacrae Scripturae, confirmant vitae multorum sanctorum, manifestant eventus ex historia populorum. Immo, universae creaturae de misericordia vivunt Creatoris, quia diligit omnia, quae sunt, et miseretur omnium (cfr Sap 11,23s).
Iustum est igitur totum per orbem magnalia Dei nostri proclamare, ac potissimum infinitam eius misericordiam omnibus hominibus notam facere, qui saepe sedent in tenebris egoismi et in umbra mortis, spei vera luce animae suae carentes. Officium est Ecclesiae revera apostolicum necessariumque Divinae Misericordiae toti mundo verbis et gestis revelare divitias eamque continuis supplicationibus impetrare, sicut praesentem Patrem reddere tamquam amorem ac misericordiam constituit in Christi ipsius conscientia principalem comprobationem muneris seu missionis eius uti Messiae (S. Ioannes Paulus II, Dives in misericordia, 3).
Quapropter valde accepta recenter allata est Nobis invitatio, quam septemdecim Venerabiles Fratres Nostri manu propria subsignaverunt, videlicet ad III Congressum Apostolicum Mundialem de Misericordia, qui in Columbiae urbe capite celebrabitur. Etiamsi Ipsi ad hunc magni ponderis eventum adire non possumus, attento ac benigno animo omnes eius participes complectimur. Nam pastorali caritate ducti, nutu divino in beati Petri successione constituti ut omnium Ecclesiarum onera geramus, solliciti intuemur omnes populos, eis in Misericordia aeternae salutis viam patefacere cupientes.
Accepimus quidem postulatum Venerabilium Fratrum Nostrorum Christophori S.R.E. Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Metropolitae Viennensis et Praesidis operis WACOM, atque Ruben S.R.E. Cardinalis Salazar Gómez, Archiepiscopi Metropolitae Bogotensis et Columbiae Primatis, qui humaniter poposcerunt ut Patrem Purpuratum quendam mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem arbitramur te hanc Legationem congrue esse exsecuturum, quem sollertem, humilem, misericordem et fidelem Pastorem novimus. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad memoratum III Congressum Apostolicum Mundialem de Misericordia diebus XV-XIX proximi mensis Augusti Bogotae peragendum.
In hac ergo honorifica explenda missione pro Nobis adstabis, sacris liturgicis ritibus praesidebis, sermone Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem Nostram testaberis erga hanc dilectam communitatem. Nos vero, Venerabilis Frater Noster, legationem tuam Beatissimae Virgini Mariae in caelum assumptae, quae est Mater Misericordiae, enixe committimus, cum ea exsultantes in salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri (1 Tim 2,4), et fidenter cum ea confitentes quoniam misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum (Lc 1,50).
Peculiarem denique Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, tibi amanter elargimur, omnibus huius Congressus participibus eorumque caris communicandam, orationes vicissim exposcentes pro gravi Nostro Petrino munere diligenter exercendo.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Iulii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri altero.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana