Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM APUD SEMINARIUM MAIUS IN UZHHOROD

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Tomko
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto emerito

Munkacsiensis communitas ecclesialis grato animo viginti et quinque celebrat annos a recuperata libertate. Dilecti istius gregis pastores et fideles, inter quos illi etiam adsunt qui vexationem in Ecclesiam experti sunt atque pulcherrimum fidei dederunt exemplum, memoriam huius eventus recolunt atque in Evangelii semitis novis in circumstantiis novoque cum ardore progredi volunt. Quaedam etiam animadvertuntur pastoralia incepta, quae haec Ecclesia particularis suis proponit fidelibus omnibusque hominibus bonae voluntatis, ut omnes clare videre possint quomodo religio christiana historiam istius regionis sit comitata.

In fine huius mensis Iunii, ob rationes significatas, sollemnis apud Seminarium Maius in Uzhhorod celebratio agetur, quae gratitudinis videlicet erit signum erga Deum omnipotentem ob tanta Eius beneficia saeculorum decursu toti huic ecclesiali communitati oblata.

Venerabilis igitur Frater Milanus Šášik, C.M., Episcopus Munkacsiensis, actuose gregem ritus byzantini sibi concreditum moderans, humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem virum mitteremus, qui Nostras vices ibi posset gerere Nostramque erga fideles ibi adstantes dilectionem manifestare. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione olim praefuisti quique fidelium Ucrainae condiciones novisti et difficultates, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnem, iam memoratam, celebrationem die XXVIII huius mensis Iunii in Uzhhorod agendam, in liturgica videlicet memoria Translationis reliquiarum beati Theodori Romža, episcopi et martyris, qui ob indefessam fidelitatem erga Ecclesiam palmam gloriosam assequi meruit.

Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem cohortaberis: decet enim ut novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Evangelii et Ecclesiae demonstrent atque fidei virtute cotidie ardeant.

Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnibus ibi congregatis salutationem afferas, Episcopo praesertim Munkacsiensi ceterisque sacris Pastoribus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus, christifidelibus laicis. Exoptamus denique ut verba Nostrae benevolentiae etiam ad civiles auctoritates extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem, libertatis religiosae notionem atque sincerum personae humanae bonum studiose considerant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iunii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.

 

FRANCISCUS PP.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana