FRANCISCUS
EPISTULA DATA
RAPHAELI S.R.E. CARDINALI FARINA, S.D.B.,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONEM CENTENARIAE MEMORIAE
CONSTITUTIONIS STUDIORUM UNIVERSITATIS SOPHIAE TOKII
Venerabili Fratri Nostro
Raphaeli S.R.E. Cardinali Farina, S.D.B.,
Sanctae Romanae Ecclesiae Archivario et Bibliothecario Emerito
Centenaria iam appetit memoria ex quo tempore studiorum Universitas Sophia Tokii est constituta. Iaponica loca quondam peragravit sanctus Franciscus Xaverius, uberrima Evangelii semina sparsurus. Eiusdem proinde Societatis Iesu sodales ipsius semitas calcantes eodemque spiritu perfusi, Decessore Nostro sancto Pio X auctore, insigne hoc Institutum condiderunt. Nos vero minime praeterit quod ipsum habeat pondus momentumque ad tradendas cum humanas tum christianas disciplinas, unde per sapientiae praecepta ibidem discipuli magnum consequantur proventum.
Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad firmiora ac graviora requirenda, dum hodiernis temporibus res debiles effluere protinus videntur.
Ipsius igitur Domini benignitate, Kalendis Novembribus, in sollemnitate Omnium Sanctorum, Tokii festiva erit de condita illa Universitate, primo exacto saeculo, commemoratio, ut ipsa, inde fere sumens vim, copiosum profectum et prosperitatem experiatur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Reverendi Patris Toshiaki Koto, Societatis Iesu sodalis, Universitatis Cancellarii, et Professoris Tadashi Takizawa, Praesidis, postulatis subvenire libenter cupientes, mittere aliquem Eminentem Virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui in humanioribus litteris et praestantissimos inter inquisitores multum diuque versatus es, quique prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Omnibus igitur participibus et cunctae inibi doctorum discipulorumque familiae voluntatem Nostram benignam ostendes, cum, quamvis longo spatio separemur, adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit ad studiosas vestigationes incitamentum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana