Index   Back Top Print

[ AR  - BE  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - JA  - LA  - PL  - PT  - RU  - SL  - ZH_CN  - ZH_TW ]

FRANCISCI
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE ENCYCLICAE
LUMEN FIDEI

EPISCOPIS
PRESBYTERIS AC DIACONIS
VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS
OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS
DE FIDE

 

 


DOWNLOAD PDF

 

1.Lumen fidei: sententia hac Ecclesiae traditio magnum donum ab Iesu delatum indicavit, qui in Ioannis Evangelio sic se exhibet: « Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat » ( Io 12,46). Sanctus Paulus quoque haec verba protulit: « Deus qui dixit: "De tenebris lux splendescat", ipse illuxit in cordibus nostris » ( 2 Cor 4,6). Apud paganos, lucem esurientes, Solis dei, Solis invicti, cultus increbruit, qui oriens invocabatur. Etiamsi quotidie oriebatur sol, plane intellegebatur lucem toti hominis exsistentiae eum adferre non posse. Etenim sol omnes res non illuminat, eius radius usque ad umbram mortis pervenire non valet, ubi hominis oculus se a luce excludit. Sanctus Iustinus martyr asserit: « Nec quisquam unquam exstitit, qui mortem propter fidem in solem oppeteret ». [1] De magno conscii prospectu, quem eis patefaciebat fides, christiani verum solem Christum vocaverunt, qui « suisque radiis vitam praebuit ». [2] Marthae, quae Lazarum fratrem mortuum flet, Iesus dicit: « Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? » ( Io 11,40). Qui credit, videt; luce videt quadam, quae totum vitae cursum illuminat, quandoquidem ad nos a Christo resuscitato pervenit, matutina stella quae non occidit.

Fallax lux?

2. Attamen de hoc fidei lumine loquentes, nostros complures aequales contraria dicentes audire possumus. Hodiernis temporibus hoc lumen antiquis societatibus sufficere posse est cogitatum, at minime esse aptum novis temporibus, homini qui adolevit, qui sua ratione gloriatur quique nova via futurum vestigare studet. Hoc sensu lux fallax videbatur fides, quae impediebat quominus homo cognoscendi audaciam coleret. Nietzsche iuvenis ad periculum adeundum Elisabetham sororem invitabat, ut « novas semitas […] in dubitatione proprio arbitrio procedendi » calcaret. Illud quidem addebat: « Hoc loco hominum viae seiunguntur: si vis animae pacem felicitatemque attingere, habe sane fidem, sed si veritatis vis esse discipulus, tum vestiga ». [3] Credere ab inquirendo prohibet. Ex hoc loco sumens initium, Nietzsche suam reprobationem adversus christianam doctrinam producet, quippe quae humanae exsistentiae vim extenuaverit, cum vitae novitatem vicemque adimeret. Fides tunc quaedam lucis esset deceptio, quae nostro hominum liberorum itineri futurum in aevum officeret.

3. Hoc in processu fides tenebris iugatur. Creditum est eam conservari posse, ei locum reperiri, ut cum lucis ratione una esset. Spatium patebat fidei ubi illuminare non valebat ratio, ubi homo nimirum certitudines iam habere non poterat. Tunc fides tamquam in vacuum iactus visa est, quem, deficiente luce, facimus, caeco sensu compulsi; vel uti subiectiva lux, quae cor fortasse calefacere, privatum solamen afferre valet, sed tamquam obiectivam communemque lucem ad iter collustrandum se exhibere ceteris non potest. Attamen paulatim conspectum est rationis lucem sua vi futurum satis collustrare non valere, quod tandem sua in obscuritate manet et hominem ignota pertimescentem reliquit. Si homo magnam lucem, magnam veritatem vestigandam reliquit, ut in parvis luminibus quiesceret, quae brevia momenta illuminarent, quaeque viam munire non valerent. Cum lux deficit, omnia confunduntur, discerni non potest bonum a malo, via quae ad metam ducit ab ea quae nos in circulos iterabiles, sine certo cursu, perducit.

Lux denuo detegenda

4. Instat igitur ut lucis natura, quae ad ipsam fidem spectat, recuperetur, quandoquidem cum eius flamma exstinguitur reliquae quoque luces extenuantur. Nam fidei lumen singularem habet naturam, cum facultatem habeat totam hominis exsistentiam illuminandi. Ut lux sic potens sit, a nobis ipsis manare non potest, nativiore ex fonte oriri debet, ex Deo tandem fluere debet. Fides oritur cum Deus vivens convenitur, qui nos vocat atque amorem suum nobis planum facit, amorem nempe qui nos antecedit et in quo inniti possumus, ut firmi simus vitamque aedificemus. Hoc amore immutati, novos oculos recipimus, in eo magnam plenitudinis inesse repromissionem experimur atque prospectus ad futurum nobis patet. Fides, quam a Deo veluti supernaturale donum recipimus, ut in via lux manifestatur, quae iter nostrum in tempore dirigit. Hinc procedit ipsa ex praeterito, lux est cuiusdam fundantis memoriae, illius Iesu vitae, ubi eius plane commendabilis amor est manifestatus, qui mortem vincere valet. Eodem autem tempore, quoniam Christus resurrexit ac ultra mortem nos attrahit, fides lux est quae ex futuro venit, quae nobis magnos prospectus recludit atque ultra nostrum « ego » segregatum nos ad communionis amplitudinem perducit. Intellegimus tunc non incolere in obscuritate fidem, esse ipsam pro nostris tenebris lucem. Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ». [4] Hac de ipsa fidei luce loqui volumus, ut crescat ad praesentia illuminanda usque dum stella fiat quae nostri itineris prospectus demonstrat, tempore quodam cum peculiarem in modum luce indiget homo.

 

 

Dominus, antequam pateretur, Petro hoc rettulit: « Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua » ( Lc 22,32). Exinde ex eo quaesivit ut hac in ipsa fide « fratres confirmaret ». De munere Petri Successori demandato prorsus sibi conscius, Benedictus XVI hunc Annum fidei indixit, tempus videlicet gratiae, qui ad magnam credendi laetitiam percipiendam, ad fovendam amplitudinis visionum intellectionem nos adiuvat, quam fides patefacit, ut eandem eius in unitate integritateque confiteamur, Domini memoriae fideles, eius praesentia et Spiritu Sancto agente fulti. Eo quod de fide quae magnam plenamque reddit vitam quaeque in Christo eiusque virtute innititur conscii erant, concitabantur pristini christiani sua in missione. In martyrum Actibus hunc dialogum inter praefectum Romanum Rusticum et Hieracem christianum legimus: « Quaesivit Praefectus et ab Hierace ubinam gentium essent eius parentes. Cui respondit Hierax: "Verus pater noster Christus est et mater fides, qua in ipsum credimus" ». [5] Christianis illis fides, prout Deus vivens conveniebatur in Christo manifestatus, « mater » erat quaedam, quia efficiebat ut in lucem prodirent, in illis vitam divinam, novam experientiam, fulgidam exsistentiae visionem generabat, ideoque ad testimonium publicum reddendum usque ad finem parati erant.

6. Annus fidei quinquagesimo vertente anno a Concilio Oecumenico Vaticano II incohato initium sumpsit. Haec temporum convenientia nobis dat copiam considerandi Vaticanum II fidei fuisse Concilium, [6] eo quod nos invitavit ut praecipuum tribueremus locum nostrae ecclesialis et personalis vitae primatui Dei in Christo. Ecclesia enim numquam fidem pro concesso sumit, sed scit hoc Dei donum alendum esse et roborandum, ut eius iter dirigere pergat. Concilium Oecumenicum Vaticanum II effecit ut intra humanam experientiam illuceret fides, cum hodierni hominis semitas calcaret. Hac ratione patet quo pacto exsistentiam omnibus in eius modis fides locupletet.

 

 

7. Hae de fide cogitationes – dum id continuatur quod Ecclesiae Magisterium de hac theologali virtute enuntiavit [7] – iis adduntur quas Benedictus XVI in Litteris encyclicis de caritate et spe scripsit. Ipse primam conscriptionem fere ad finem adduxit Litterarum encyclicarum de fide. Perquam gratum animum ei significamus atque, in Christi fraternitate, magni pretii opus suscipimus, in textum nonnulla alia inferentes additamenta. Nam Petri Successor, heri, hodie et cras ad « fratres confirmandos » illo in incommensurabili fidei thesauro continenter vocatur, quam in via cuiusque hominis veluti lucem tribuit Deus.

In fide, Dei dono, supernaturali virtute ab Eo infusa, agnoscimus magnum Amorem nobis esse oblatum, bonum Verbum ad nos esse conversum atque, cum hoc Verbum suscipimus, quod est Iesus Christus, Verbum incarnatum, Spiritum Sanctum nos immutare, iter futuri collustrare, atque in nobis spei alas gignere, ad illud laetanter decurrendum. Fides, spes et caritas in mirabili quadam complicatione vim dynamicam constituunt christianae exsistentiae ad plenam cum Deo communionem obtinendam. Quae est haec via quam coram nobis aperit fides? Unde oritur potens lux quae facultatem facit iter illuminandi cuiusdam effectae vitae, frugiferae et fructibus repletae?

 

CAPUT PRIMUM

AMORI CREDIDIMUS
(cfr 1 Io 4,16)

 

Abraham noster in fide pater

8. Nobis fides iter patefacit et in historiam nostros passus dirigit. Quapropter, si intellegere volumus quid sit fides, eius cursum, viam hominum credentium, narrare debemus, quam Vetus Testamentum primum est testificatum. Singularem locum occupat Abraham, in fide noster pater. Eius in vita aliquid accidit praeter opinationem: Deus ad eum Verbum convertit, revelatur sicut Deus qui loquitur et eum nomine appellat. Fides cum auditu coniungitur. Abraham Deum non videt, at eius vocem audit. Hoc modo fides personalem rationem consequitur. Deus sic ostenditur non cuiusdam loci Deus, ne Deus quidem cum quodam peculiari sacro tempore coniunctus, sed Deus alicuius personae, Deus nempe Abraham, Isaac et Iacob, qui hominem convenire potest et cum eo foedus facere. Fides responsio est ad Verbum, quod personaliter interrogat, ad « Tu » nempe, a quo nominatim nos vocamur.

9. Id quod Abraham dicit hoc Verbum in quadam vocatione ac repromissione concluditur. Est ante omnia vocatio ad propriam terram deserendam, invitatio ad novam vitam conveniendam, initium alicuius exodi, qui ad iter necopinatum eum dirigit. Visio quam Abraham dat fides, cum hoc gressu ultra efficiendo semper nectitur: fides quatenus ambulat « videt », dum in spatium a Verbo Dei patefactum ingreditur. Verbum hoc porro repromissionem continet: tuum semen multiplicabitur, pater eris magni populi (cfr Gn 13,16; 15,5; 22,17). Verum est, ut responsionem ad Verbum quod praecedit, Abraham fidem semper fore memoriae actum. Attamen haec memoria non figit in praeterito, sed cum memoria sit repromissionis, futurum recludere, gressus per viam collustrare valet. Conspicitur sic quomodo fides, memoria futuri, arte cum spe coniungatur.

10. Ab Abraham requiritur ut huic Verbo se committat. Fides intellegit Verbum, rem, ut apparet, fluxam et transeuntem, cum a Deo fideli pronuntiatur, maxime omnium securam fieri et immotam, quod continuatum in tempore iter nostrum efficere valet. Fides hoc Verbum sicut firmam petram recipit, in qua solidis fundamentis aedificari potest. Idcirco in Bibliis fides per verbum Hebraicum ’ emûnah indicatur, quod eruitur e verbo ’ amàn, quod sua in radice « sustinere » significat. Vox ’ emûnah tam Dei fidelitatem, quam hominis fidem significare potest. Fidelis homo suam recipit vim, tradens se in Dei fidelis manus. Utraque verbi significatione – quod est pistós (vox Graeca) et fidelis (vox Latina) – usus, sanctus Cyrillus Hierosolymitanus christiani extollit dignitatem, qui ipsius Dei recipit nomen: uterque « fidelis » vocatur. [8]  Sanctus Augustinus sic id explicat: « Fidelis homo est credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit homini ». [9]

11. Postrema consideratio Abraham historiae ad eius fidem intellegendam magnum habet pondus. Dei Verbum etiamsi novitatem et necopinata secum fert, minime a Patriarchae experientia est aliena. In voce Abraham relata, altam appellationem ipse agnoscit, quae in ipsius corde perpetuo est inscripta. Suam repromissionem « loco » illisociat Deus, in quo hominis exsistentia se usque pollicentem ostendit: paternitati, in novam vitam generationi: – « Sara, uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac » (Gn 17,19). Deus ille qui ab Abraham requirit ut se ei penitus commendet fons revelatur ex quo omnis manat vita. Hoc modo fides nectitur cum Dei Paternitate, ex qua creatio oritur: Deus qui Abraham vocat Deus est creator, qui « vocat ea, quae non sunt, quasi sint » (Rom 4,17), ille « elegit nos in ipso ante mundi constitutionem […] qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum » (Eph 1,4-5). Apud Abraham in Deum fides intimas ipsius medullas collustrat, dat ei facultatem bonitatis scaturiginem agnoscendi, quae omnium rerum est origo, atque confirmandi eius vitam non ex nihilo aut casu procedere, verum ex vocatione personalique amore. Arcanus Deus, qui eum vocavit, non est Deus extraneus, sed is qui omnium rerum est origo quique omnia sustentat. Magna Abraham fidei probatio, filii Isaac sacrificium, demonstrat quantopere primigenius hic amor vitam etiam ultra mortem praestare valeat. Verbum quod in eius corpore « veluti emortuo » et in Sarae sterilis « emortuo sinu » (cfr Rom 4,19) suscitare valuit filium, promissum futuri ultra minas aut periculum implere valet (cfr Heb 11,19; Rom 4,21).

Israel fides

12. Populi Israel historia, in Exodi libro, fidei Abraham exemplum persequitur. Ex primigenio dono oritur denuo fides: Israel Deo agenti se tradit, qui eum ab eius miseria liberare vult. Domini in Sina adorandi atque terrae promissae hereditatis accipiendae causa fides ad longum iter vocatur. Divinus amor habet patris effigiem qui in itinere suum filium ducit (cfr Dt 1,31). Fidei Israel professio veluti narratio beneficiorum Dei, eius actionis in liberandum regendumque populum (cfr Dt 26,5-11) evolvitur, quam narrationem de generationein generationem populus transmittit. Dei lux Israel per memoriam rerum a Domino factarum coruscat, quas ritus memorant et confitentur, quaeque a parentibus ad filios transmittuntur. Sic discimus lucem a fide delatam cum certa coniungi vitae narratione, cum grata recordatione Dei beneficiorum atque cum eius repromissionibus, quae gradatim explentur. Gothica architectura id probe ostendit: in amplis cathedralibus templis de caelo per fenestras vitreas lux labitur, ubi historia sacra fingitur. Dei lux per eius revelationis narrationem ad nos pervenit, atque sic nostrum iter in tempore illuminare valet, dum divina beneficia memorat, dum demonstrat quomodo eius repromissiones perficiantur.

13. Israel historia nobis incredulitatis temptationem adhuc ostendit in quam haud semel incidit populus. Oppositum fidei hic sicut idololatria apparet. Dum in Sina cum Deo loquitur Moyses, absconditi vultus divini mysterium non suffert populus, tempus exspectationis haud patitur. Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult. Martinus Buber hanc idololatriae definitionem memorabat, quam rabbinus de Kock obtulit: idololatria habetur « cum vultus observanter ad vultum qui non est vultus se convertit ». [10] Pro fide in Deum idolum adorare praefertur, cuius vultus figi potest, cuius origo noscitur, quandoquidem a nobis est factum. Coram idolo haud in discrimen versatur facultas alicuius vocationis quae efficiat ut a propriis securitatibus exeatur, quia idola « os habent et non loquentur » ( Ps 115,5). Intellegimus tum idolum quandam esse excusationem ut quis in media realitate semet ipsum ponat, cum propriarum manuum opus adoret. Homo, praecipuo amisso cursu, qui unitatem praebet eius exsistentiae, in multiplicia desideria dilabitur; repromissionis tempus opperiri nolens, in sexcenta momenta suae historiae dissipatur. Idcirco idololatria semper est multorum deorum cultus, ex uno ad alium dominum sine intermissione motus. Idololatria nullum iter praebet, sed multiplices semitas, quae certam ad metam non ducunt et labyrinthum potius fingunt. Qui Deo se committere non vult tot idolorum voces auscultare debet quae clamant: « Trade te mihi! ». Fides qua conversione nectitur, idololatriae opponitur; se ab idolis seiungit ut ad Deum viventem redeat, per personalem occursum. Credere significat misericordi amori se tradere, qui usque recipit et ignoscit, qui exsistentiam sustinet ac dirigit, qui ad nostrae historiae pravitates corrigendas multum valet. Adest fides cum quis sit paratus, vocante Domino, ad sese usque denuo transformandum. En paradoxa: cum continenter ad Dominum se convertit, homo solidum iter reperit quod eum a dissipanti motu vindicat, ad quem redigunt eundem idola.

14. In Israel fide adest etiam Moyses, mediator. Populus Dei vultum conspicere non potest; Moyses in monte cum YHWH loquitur atque omnibus Domini voluntatem patefacit. Per hunc praesentem mediatorem Israel coniunctim ambulare didicit. Singuli actus fidei in communitatem, in « nos » commune populi inseritur, qui in fide tamquam unus est homo, « filius meus primogenitus », sicut totum Israel vocat Deus (cfr Ex 4,22). Mediatio non fit hic impedimentum, sed patefactio: in aliis conveniendis visus ad veritatem nobis ipsis maiorem vergit. I. I. Rousseau querebatur se Deum personaliter videre non posse: « Quot homines inter Deum et me! »; [11] « Estne res omnino plana naturalisque Deum adiisse Moysem Ioannem Iacobum Rousseau allocuturum? ». [12] Per individualisticam et angustam cognitionis opinationem mediationis sensus intellegi non potest, facultas haec alterius visionis participandae, scientia communicata quae ad ipsam amoris scientiam spectat. Fides gratuitum est Dei donum quod humilitatem animumque confidendi seque tradendi requirit, ut lucidum iter conspiciatur cum Deus et homines conveniunt, quod est historia salutis.

Fidei christianae plenitudo

15. « Abraham […] exsultavit, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est » ( Io 8,56). Secundum haec Iesu verba, Abraham fides ad Eum dirigebatur, praesumpta erat quodammodo visio eius mysterii. Ita intellegit sanctus Augustinus, cum affirmat Patriarchas per fidem esse salvatos, non per fidem in Christum qui venerat, sed per fidem in Christum venturum, per fidem conversam in Iesu futurum eventum. [13] Fides christiana in Christo praecipuum reperit locum, confitetur Iesum esse Dominum quem Deus a mortuis suscitavit (cfr Rom 10,9). Omnes Veteris Testamenti tramites in Christum vergunt, fit Ille « sic » definitum erga omnes repromissiones, fundamentum nostri « Amen » finalis erga Deum (cfr 2 Cor 1,20). Iesu historia plena est manifestatio Dei fiduciae. Si Israel spectabiles res gestas Dei amoris memorabat, quae eius confessionis cardinem efficiebant et visum eius fidei patefaciebant, nunc Iesu vita tamquam locus apparet consummati Dei interventus, eius pro nobis summa amoris manifestatio. Quod in Iesu nobis dicit Deus, id non est verbum tot aliis additum, sed eius aeternum Verbum (cfr Heb 1,1-2). Nullam cautionem maiorem praestare potest Deus, ut de suo amore nos certiores faciat, sicut memorat sanctus Paulus ( Rom 8,31-39). Fides ideo christiana fides est in Amore pleno, in eius efficaci virtute, in eius potestate mundi mutandi illuminandique temporis. « Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis » ( 1 Io 4,16). Fides in Dei amore qui in Iesu manifestatur fundamentum percipit in quo natura et eius postrema destinatio nituntur.

16. Summum amoris Christi fiduciae documentum in eius pro homine morte reperitur. Si vitam pro amicis tradere maximum est amoris documentum (cfr Io 15,13), Iesus pro omnibus, etiam pro iis qui erant inimici vitam obtulit, ut cor immutaret. Haec causa est cur Evangelistae in Crucis hora fastigium posuerint fidei contuitus, quandoquidem illa hora divini amoris altitudo et amplitudo splendent.Sanctus Ioannes hic suam sollemnem testificationem locavit, cum, una cum Matre Iesu, quem transfixerunt est contemplatus (cfr Io 19,37). « Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut vos credatis » ( Io 19,35). F. M. Dostoevskij, in suo opere, quod est Idiota, primas gerentem partes principem Myškin inducit, qui, videns Christi mortui in sepulcro opus pictum, quod Ioannes Holbein Iunior fecit, dicit: « Tabula illa picta efficeret etiam ut quis fidem amitteret ». [14] Etenim opus pictum peraspere consumptorios in corpore Iesu mortis effectus fingit. Attamen in ipsa Iesu morte contemplanda fides roboratur atque fulgidam lucem recipit, cum ipsa erga eius inconcussum pro nobis amorem ut fides revelatur, qui in mortem nos ad salvandos intrare valet. Hic amor, qui mortem non recusavit ut significaret quantopere me amaret, credi potest; eius totum omnem suspicionem vincit atque sinit ut nos prorsus Christo committamus.

17. Christi utique mors totam Dei amoris fiduciam patefacit sub Resurrectionis lumine. Ut resuscitatus, Christus credibilis est testis, fide dignus (cfr Apc 1,5; Heb 2,17), solidum nostrae fidei fulcimentum. Sanctus Paulus edicit: « Quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra, adhuc estis in peccatis vestris » (1 Cor 15,17). Si Patris amor non effecisset ut Iesus a mortuis resurgeret, si vitam eius corpori restituere nequisset, tunc non esset prorsus credibilis amor, qui etiam mortis tenebras discuteret. Cum sanctus Paulus sua de nova in Christo vita loquitur, ad fidem se refert « Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me » (Gal 2, 20). Haec « fides Filii Dei » procul dubio fides est Apostoli gentium in Iesum, sed Iesu fiduciam prae se etiam fert, quae sic in eius amore innititur usque ad mortem, sed etiam in eo quod ipse Filius est Dei. Utpote cum Iesus Filius sit, quoniam absolute in Patre sistit, mortem vincere et efficere ut vita in plenitudine splendesceret potuit. Nostra cultura facultatem amisit concretam Dei praesentiam, eius actionem in mundo percipiendi. Opinamur Deum alibi solummodo, in alio realitatis gradu, a nostris concretis necessitudinibus seiunctum reperiri. At si ita esset, si Deus in mundo agere nequiret, eius amor vere potens, vere realis non esset, atque ne verus quidem amor esset, qui illam promissam felicitatem adimplere valeret. Credere aut in eum non credere omnino tunc indifferens esset. Christiani vero concretum ac potentem Dei amorem confitentur, qui in historia vere operatur eiusque finalem sortem statuit, qui amor conveniri potest, qui in Christi Passione, Morte ac Resurrectione cumulate revelatus est.

18. Plenitudini, cui Iesus affert fidem, aliquid decretorii subest. In fide Christus non est tantum Is in quem credimus, summa amoris Dei manifestatio, verum etiam Is quocum coniungimur ut credamus. Fides non modo Iesum contuetur, sed ex parte Iesu, eius oculis, contuetur: ipsius rationis videndi est participatio. In tot vitae vicibus aliis personis committimus nos, qui melius quam nos res noverunt. Architecto confidimus, qui nostram domum aedificat, pharmacopolae qui nobis medicamenta ad sanationem obtinendam praebet, advocato qui apud tribunal nos defendit. Indigemus etiam aliquo qui in rebus Dei credibilis sit et peritus. Iesus, eius Filius, se ostendit ut isqui nobis Deum patefacit (cfr Io 1,18). Christi vita, eius ratio Patris cognoscendi, in necessitudine cum Eo penitus vivendi, novum dat locum humanae experientiae et nos illuc ingredi possumus. Sanctus Ioannes momentum ostendit personalis necessitudinis cum Iesu pro nostra fide per varios verbi credendi usus. Una cum « credere » verum esse quod dicit Iesus (cfr Io 14,10; 20,31), Ioannes locutione utitur « credere Iesu » atque « credere in Iesum ». « Iesu » credimus, cum eius Verbum, eius testificationem accipimus, quia verum dicit (cfr Io 6,30). « Credimus in » Iesum, cum Eum nostram in vitam personaliter recipimus atque Ei nos tradimus, Ei in amore adhaerentes Eumque in via persequentes (cfr Io 2,11; 6,47; 12,44).

Ut nos eum cognoscere, recipere ac sequi sineret, Dei Filius nostram carnem sumpsit, atque sic eius Patris visio humana etiam ratione per temporis iter cursumque effecta est. Christiana fides in Incarnationem Verbi est fides atque eius in carne Resurrectionem. Fides est in Deum, qui sic proximus est factus ut in nostram historiam intraverit. Fides in Dei Filium hominem factum in IesuNazareno a realitate nos non seiungit, sed sinit ut percipiamus altissimam eius significationem, detegamus quantopere Deus hunc mundum adamet eundemque continenter ad Se dirigat; et id requirit ut christianus operosius terrestre iter tenere studeat.

Per fidem salus

19. Ab hac videndi rationis Iesu participatione sumens initium, Paulus apostolus suis in scriptis de credentis exsistentia descriptionem reliquit. Qui credit, fidei donum recipiens, in novam creaturam convertitur, novam naturam, naturam filialem suscipit, in Filio fit filius. « Abbà, Pater » prae omnibus singulare in Iesu experientia est verbum, quod in christiana experientia praecipuum obtinet locum (cfr Rom 8,15). In fide vita, quatenus filialis exsistentia, agnitio est primigenii et absoluti doni, quod in fundamento positum est hominis exsistentiae, atque summatim sententia sancti Pauli ad Corinthios referri potest: « Quid autem habes, quod non accepisti? » ( 1 Cor 4,7). Hoc ipso in loco contentionis sancti Pauli cardo cum Pharisaeis ponitur, disputatio de salute per fidem aut per legis opera. Ipsam opinationem respuit sanctus Paulus illius qui se ipsum coram Deo operando iustificare vult. Hic, etiam cum mandatis obtemperat, etiam cum bona opera patrat, se in medio loco ipse ponit, atque non agnoscit bonitatem a Deo procedere. Qui sic operatur, qui propriae iustitiae fons esse vult, eam mox videt deficere atque detegit se ne fidelem quidem legi manere posse. Se concludit, a Domino seiunctus et a ceteris, atque hac de causa eius vita vana, eius opera infecunda fiunt, sicut arbor ab aqua seposita. Sanctus Augustinus ita est suis verbis efficax et pressus: « Ab eo qui fecit te noli deficere nec ad te ». [15] Cum cogitat homo, dum a Deo recedit, se ipsum inventurum, eius exsistentia deficit (cfr Lc 15,11-24). Salutis est initium cum patefactio fit alicuius praecedentis, primigenii doni, quod vitam confirmat exsistentiamque tuetur. In huius originis patefactione eiusque agnitione tantum converti possumus, ut in nobis operetur salus et nostram vitam fecundam reddat, bonis fructibus repletam. Per fidem salus in eo stat ut primus locus agnoscatur Dei doni, quemadmodum summatim asserit sanctus Paulus: « Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est » ( Eph 2,8).

20. Nova fidei logica in Christo nititur. Fides in Christo nos salvat, quia in Eo vita funditus ad Amorem aperitur, qui nos antecedit et intrinsecus nos commutat, qui in nobis ac nobiscum agit. Id in explicatione plane patet, cum Apostolus gentium quendam Deuteronomii locum interpretatur, quae explicatio in altiorem Veteris Testamenti vim recidit. Populo dicit Moyses Dei mandatum neque supra esse neque ab homine procul. Non est dicendum: « Quis ascendet in caelum ut id capiamus? » vel « Quis pro nobis mare transibit ut id capiamus? » (cfr Dt 30,11-14). Hanc Dei verbi propinquitatem ut Christi in christiano praesentiam interpretatur sanctus Paulus: « "Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?", id est Christum deducere; aut: " Quis descendet in abyssum?", hoc est Christum a mortuis revocare » (Rom 10,6-7). In terram descendit Christus atque a mortuis resurrexit; sua Incarnatione ac Resurrectione Dei Filius totum hominis iter est complexus et per Spiritum Sanctum in cordibus nostris commoratur. Fides scit Deum nobis factum esse proximum, Christum veluti magnum donum nobis esse datum, qui nos intus commutat, qui in nobis habitat, atque sic nobis praebet lucem quae vitae originem finemque, totum humani itineris cursum illuminat.

21. Sic novitatem intellegere possumus, ad quam nos perducit fides. Credens Amore mutatur, cui in fide panditur et in huic Amori se aperiendo qui ei offertur, eius exsistentia ultra eum extenditur. Sanctus Paulus edicere potest: « Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus » (Gal 2,20), itemque cohortari: « Habitare Christum per fidem in cordibus vestris » (Eph 3,17). In fide « ego » credentis dilatatur ut ab Altero habitetur, ut in Altero vivat, et sic eius in Amore vita expanditur. Hic Spiritus Sancti actio sita est. Christianus Iesu oculos, eius affectiones, eius filialem inclinationem habere potest, quandoquidem eius Amorem communicat, qui est Spiritus. Hoc in Amore visionem Iesu propriam quodammodo recipit. Extra hanc in Amore conformationem, extra Spiritus praesentiam qui eum in cordibus nostris diffundit (cfr Rom 5,5), Iesum confiteri ut Dominum non possumus (cfr 1 Cor 12,3).

Ecclesialis fidei effigies

22. Hoc modo credens exsistentia ecclesialis fit exsistentia. Cum sanctus Paulus Romanis christianis de uno illo corpore loquitur omnes credentes esse in Christo, eos exhortatur ne glorientur; quisque contra ponderare se debet « sicut Deus divisit mensuram fidei » ( Rom 12,3). Credens discit se ipsum considerare, initium a fide sumens quam profitetur. Christi effigies speculum est in quo propriam imaginem consummatam detegit. Atque sicut Christus in se omnes credentes amplectitur, eius corpus constituentes, christianus se ipsum hoc in corpore comprehendit, in primigenia cum Christo fratribusque in fide necessitudine. Corporis imago credentem meram partem alicuius universitatis anonymae, merum elementum magni cuiusdam machinamenti efficere non vult, sed potius vitalem Christi cum credentibus omniumque inter se credentium coniunctionem extollit (cfr Rom 12,4-5). Christiani « unum » sunt (cfr Gal 3,28), minime propriam cuiusque naturam amittentes, et aliis inserviens penitus semet ipsum quisque lucratur. Tunc intellegitur quare extra hoc corpus, hanc Ecclesiae in Christo unitatem, hanc Ecclesiam quae – ad Romani Guardini verba – « est historica latrix obtutus Christi, omnia complectentis, in mundum », [16] fides suam mensuram amittat, suam aequabilitatem, necessarium spatium ad se sustentandum iam non reperiat. Fides forma quadam fruitur quae necessario est ecclesialis, intra Christi corpus, veluti concretam credentium communionem se confitetur. Ex hoc ecclesiali loco singulos christianos ad omnes homines aperit. Christi verbum, semel auditum atque sua vi, apud christianum in responsionem convertitur, et ipsum fit verbum enuntiatum, fidei confessio. Sanctus Paulus enuntiat: « Corde enim creditur […], ore autem confessio fit ad salutem » ( Rom 10,10). Fides non est res privata, individualistica quaestio, subiectiva opinio, sed ex auditu oritur atque illuc tendit ut enuntietur ac nuntius fiat. Nam « quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante » ( Rom 10,14). Fides tunc in christiano operatur, initio sumpto a recepto dono, ab Amore qui ad Christum trahit (cfr Gal 5,6) atque efficit ut iter Ecclesiae communicetur, in historia peregrinae ad consummationem. Ei qui hoc modo est mutatus nova videndi ratio patet, fides eius oculis fit lux.

 

CAPUT SECUNDUM

SI NON CREDIDERITIS, NON INTELLEGETIS
(cfr Is 7,9)

 

Fides et veritas

23. Si non credideritis, non intellegetis (cfr Is 7,9). Graeca Bibliorum Hebraicorum versio, Septuaginta versio, quae Alexandriae Aegypti effecta est, sic Isaiae prophetae conversa verba ad Achaz regem est interpretata. Hoc modo veritatis cognoscendae quaestio medium fidei locum obtinebat. Attamen in Hebraico scripto aliter legimus. In ipso regi dicit propheta: « Si non credideritis, non permanebitis ». Adest hic quidem verborum lusus ex duabus formis verbi ’amàn: « credideritis » ( ta’aminu) et « permanebitis » ( te’amenu). Suorum inimicorum vi perterritus, rex securitatem requirit quae ex foedere cum magno Assyriae imperio evenire potest. Tunc propheta eum invitat ut verae petrae tantum confidat, quae non vacillat, Israel Deo. Quoniam credibilis est Deus, consentaneum est Ei confidere, propriam securitatem eius in Verbo aedificare. Hic est Deus quemIsaias « Deum Amen » ( Is 65,16) bis infra vocat, inconcussum fidelitatis erga foedus fundamentum. Cogitari potest Graecam Bibliorum versionem, dum « esse firmum » cum « comprehendere » verteret, textum funditus immutavisse, biblica notione erga Deum fiduciae in Graecam comprehensionis rationem translata. Attamen haec versio, quae sine dubio dialogum cum Hellenico cultu constituebat, a dynamica altaque vi Hebraici textus aliena non est. Etenim firmitudo quam Isaias regi pollicetur per Dei agentis eiusdemque unitatis comprehensionem transit, quam Ipse vitae hominis suique populi historiae tribuit. Propheta ad Domini vias intellegendas cohortatur, in Dei fidelitate sapientiae consilium reperiens quae saecula moderatur. Sanctus Augustinus summatim « comprehendere » et « firmum esse » suis in Confessionibus perstrinxit, cum de veritate loqueretur cui committi staturi possunt: « Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua ». [17] Ex contextu novimus sanctum Augustinum rationem ostendere velle quo pacto credibilis haec Dei veritas, quemadmodum ex Bibliis emergit, eius sit fidelis annorum decursu praesentia, eius facultas tempora simul complectendi, hominis dierum colligendo dissipationem. [18]

24. Isaiae locus, hoc sub lumine lectus, ad quandam considerationem ducit: cognitione homini opus est, veritate opus est, quia, ea dempta, non sustinetur, non progreditur. Fides sine veritate non salvat, nostros gressus securos non reddit. Pulchra manet fabula, nostrorum felicitatis desideriorum proiectio, aliquid quod ad mensuram illam nos satisfacit qua nos fallere volumus. Aut in pulchram quandam redigitur animi affectionem, quae consolatur et fovet, sed animo nostro mutanti, temporum vicissitudinibus subicitur, nec continuatum vitae iter sustinere valet. Si fides ita esset, Achaz rex recte ageret suam vitam ac sui regni securitatem animi quadam commotione in discrimine haud ponens. At contra suam per intraneam coniunctionem cum veritate fides novam lucem ministrare valet, quae regis rationes praetergreditur, quandoquidem longius videt, quia Deum agentem intellegit, suo foederi suisque repromissionibus fidelem.

 

25. Fidei coniunctionem cum veritate revocare hodie magis quam umquam est necessarium, utique propter veritatis discrimen in quo versamur. In hodierno cultu saepenumero mos est veritatem suscipiendi technologiae tantum: solummodo id verum est quod aedificare homo atque sua scientia metiri valet, verum quia suo fungitur munere, et ita commodiorem facilioremque vitam reddit. Haec certa veritas hodie una videtur, una cum aliis participanda, una quae agitari ac simul recipi potest. Ceterum singuli sunt porro veritates quae sunt ut quisque verus sit coram eo quod intrinsecus animadvertit, quae individuo tantum valent quaeque sub obtentu bono communi inserviendi ad alios proponi non possunt. Magna veritas, veritas nempe quae personalem socialemque vitam explicat, suspiciose cernitur. Nonne haec fuit – interrogatur – veritas quam magni totalitarismi praeterito saeculo sibi vindicarunt, veritas quidem quae propriam imponebat universalem opinationem ut concreta singuli historia contereretur? Solum tunc relativismus quidam manet in quo de veritate omnium rerum interrogatio, quae tandem interrogatio est quoque de Deo, non amplius movet. Hoc in rerum prospectu intellegitur religionis coniunctionem cum veritate deleri velle, quoniam haec coniunctio in erroris fanatici fundamento ponitur, qui illum opprimere vult qui propriam opinionem non participat. Quocirca de magna oblivione in huius aetatis mundo loqui possumus. Etenim de veritate interrogatio est memoriae quaestio, altae quidem memoriae, quandoquidem ad id vertitur quod nos antecedit atque hac ratione praeter nostrum « ego » pusillum et angustum nos coniungere potest. Interrogatio est de omnium rerum origine, sub cuius lumine meta simul atque communis viae sensus conspici possunt.

Veritatis amorisque cognitio

26. Hac in condicione potestne christiana fides bono communi operam dare ut aequa ratione intellegatur veritas? Ad respondendum necesse est cogitare de cognitionis genere quod est fidei proprium. Sententia sancti Pauli nobis opem ferre potest, cum asserit: « Corde creditur » (Rom 10,10). Cor apud Biblia medium locum in homine occupat, ubi omnes eius qualitates complicantur: corpus et spiritus; interior personae pars et eius mundo ceterisque patefactio; intellectus, voluntas, affectio. Utique si cor has qualitates congregatas servare valet, istud fit quia id est locus ubi nos ad veritatem amoremque convertimur atque sinimus ut nos contingant et penitus immutent. Fides totam personam mutat, eo quod ad amorem se aperit. In hac fidei cum amore complicatione cognitionis forma intellegitur, quae est fidei propria, eius persuasionis vis, eius facultas nostros gressus illuminandi. Fides novit prout cum amore coniungitur, prout amor ipse ad lucem ducit. Fidei intellectio ea est quae oritur cum magnum Dei amorem recipimus qui intrinsecus nos commutat atque nobis novos oculos ad realitatem perspiciendam praebet.

27. Cognita est ratio qua philosophus Ludovicus Wittgenstein inter fidem et certitudinem nexum explicavit. Credere, ad eius sententiam, amoris aestus experientiae assimilatur, quae habetur quiddam subiectivum, quae uti valida veritas ad omnes referri non potest. [19] Etenim huius aetatis homini amoris quaestio haud verum afficere videtur. Amor hodie experientia est quaedam, quae inconstantibus animi affectionibus non iam veritate circumscribitur.

Estne utique haec aequa amoris descriptio? Amor reapse ad quandam animi affectionem redigi non potest, quae it redit. Is quidem nostram affectionem attingit, sed ut amatae personae eam aperiat et ita iter incohet, quod exire a proprio « ego » et ad aliam personam accedere sibi vult ut stabilis necessitudo instituatur. Amor cum persona amata coniunctioni consulit. Tunc manifestatur quo pacto veritate indigeat amor. Solum prout in veritate nititur, amor progrediente tempore perstare, vanum momentum superare et firmus manere potest, ad iter commune sustinendum. Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert. Verus autem amor omnia nostrae personae elementa coniungit atque ad magnam vitam plenamque lux nova fit. Absque veritate amor solidum vinculum afferre non potest, « ego » ultra eius solitudinem neque ferre neque id a fugaci momento vindicare valet, ad vitam aedificandam et fructum afferendum.

Si quidem indiget amor veritate, veritas quoque amore indiget. Amor et veritas seiungi non possunt. Sine amore veritas fit frigida, nullius nominis, gravis quod ad concretam personae vitam attinet.

Veritas quam quaerimus, quae ipsa nempe significationem nostris gressibus praebet, nos illuminat cum amore tangimur. Qui amat intellegit esse amorem experientiam veritatis, ipsum nostros oculos aperire ut nova ratione omnem realitatem una cum persona amata conspiciamus. Hac notione, sanctus Gregorius Magnus scripsit: «Amor ipse notitia est», quae secumfert novam rationem. [20] Agitur de relationali modo inspiciendi mundum, qui mutua cognitio efficitur, visio in alterius visione et communis visio omnium rerum. Guillelmus a Sancto Theodorico Media aetate hanc sequitur traditionem cum versum interpretatur Cantici Canticorum in quo dilectus dicit dilectae: «Oculi tui columbarum» ( Ct 1,15). [21] Hi duo oculi, Guillelmus illustrat, sunt ratio credens et amor qui unus oculus fiunt ut Deum contemplari possimus, cum intellectus fit «intellectus amoris illuminati». [22]

28. Haec amoris inventio veluti fons cognitionis, quae ad originalem experientiam pertinet cuiusque hominis, probando biblicae fidei conceptu nititur. Amorem degustans quo Deus elegit eum atque uti populum constituit, Israel percipere poterat unitatem divini consilii, ab origine usque ad consummationem. Cognitio fidei, siquidem ex amore Dei oritur qui Foedus ferit, est cognitio quae in historia iter illuminat. Hanc ob rem porro in Sacris Scripturis veritas et fidelitas insimul procedunt: Deus verus est Deus fidelis, qui servat suas repromissiones et sinit in tempore suum intellegere consilium. Per experientiam prophetarum, in dolore exsilii et in spe definitivi in civitatem sanctam reditus, Israel percepit hanc Dei veritatem ultra propriam historiam extendi, ad integram mundi historiam amplectendam, inde a creatione. Cognitio fidei non solum peculiare unius populi iter illuminat, sed totum cursum mundi creati, ab eius origine usque ad consummationem.

Fides veluti auditio et visio

29. Cum cognitio fidei cum foedere fidelis Dei societur, qui amoris necessitudinem cum homine instituit eique Verbum dicit, in Bibliis veluti auditio praebetur, auditus sensui consociatur. Sanctus Paulus formula utitur quae probatissima est facta: « Fides ex auditu » ( Rom 10,17). Cognitio quae cum verbo nectitur, semper est personalis cognitio quae vocem recognoscit, ad eam in libertate aperitur eamque in oboedientia sequitur. Quocirca sanctus Paulus locutus est de « oboeditione fidei » ( Rom 1,5; 16,26). [23] Fides est insuper cognitio quae ad temporis cursum refertur, quo verbum indiget ut proferatur: est cognitio quae tantummodo in sequelae itinere discitur. Auditio omnino iuvat ad nexum illustrandum inter cognitionem et amorem.

Ad veritatem cognoscendam quod attinet, auditio visioni interdum opponitur, quae praesertim ad Graecam culturam pertinet. Lumen, si una ex parte omnium rerum contemplationem offert, quam homo semper appetit, altera ex parte libertati spatium relinquere non videtur, quia descendit de caelo et ad visum directe pervenit, non requirens ut visus respondeat. Illa ceterum ad staticam contemplationem invitare videtur, a concreto tempore separatam in quo homo gaudet et dolet. Secundum hanc opinationem, reperienda cognitio bliblica cognitioni Graecae opponitur, quae cum plenam realitatis cognitionem persequatur, visionem cum cognitione coniunxit.

Patet tamen hanc adfectatam oppositionem biblicae narrationi non congruere. Vetus Testamentum haec duo genera cognitionis conciliavit, quia auditioni Verbi Dei nectitur desiderium vultum eius contemplandi. Hoc quidem modo dialogus cum cultu Hellenistico suscipi potuit, dialogus qui ad cor ipsum Scripturae pertinet. Auditio personalem testatur vocationem et oboedientiam, et id etiam quod veritas in tempore revelatur; visus plenam offert totius itineris visionem et in magno Dei proposito collocari sinit; haec si deesset visio, tantummodo in promptu haberemus fragmenta segregata ex universis rebus incognitis.

30. Conexio inter visionem et auditionem, veluti instrumenta cognitionis fidei, in Evangelio Ioannis perlucide advertitur. In quarto Evangelio, credere idem est ac auscultare et, eodem tempore, videre. Auditio fidei evenit secundum formam cognitionis propriam amoris: est auditio personalis quae vocem discernit et cognoscit vocem Boni Pastoris (cfr Io 10,3-5); auditio nempe, quae sequelam requirit, prout accidit primis discipulis qui « audierunt eum […] loquentem et secuti sunt Iesum » (Io 1,37). Ceterum, fides etiam cum visione sociatur. Interdum visio signorum Iesu fidem praecedit, ut contingit Iudaeis qui, post Lazari resurrectionem, postquam « viderant, quae fecit, crediderunt in eum » (Io 11,45). Alias, ipsa fides ad visionem quandam altiorem perducit: « Si credideris, videbis gloriam Dei » (Io 11,40). Tandem, credere et videre intexuntur: « Qui credit in me, […] credit in eum, qui misit me; et, qui videt me, videt eum, qui misit me » (Io 12,44-45). Hanc ob unionem cum auditione, effectus videndi fit Christi sequela, atque fides apparet veluti processus visionis, in quo oculi altissime inspicere consuescunt. Hunc in modum, primo mane Paschatis, transitus habetur a Ioanne qui, adhuc in tenebris, ante monumentum vacuum « vidit et credidit » (Io 20,8) ad Mariam Magdalene quae iam « videt Iesum » (Io 20,14) et vult tenere eum, sed invitatur ad contemplandum eum ad Patrem accedentem, usque ad plenam ipsius Magdalene professionem coram discipulis: « Vidi Dominum! » (Io 20, 18).

Quomodo ad hanc pervenimus synthesim inter auditionem et visionem? Fieri potest si iter suscipitur ab ipsa persona Iesu, qui conspicitur et exauditur. Ipse est Verbum caro factum, cuius gloriam vidimus (cfr Io 1,14). Lumen fidei est lumen Vultus in quo Pater conspicitur. Veritas enim quam fides percipit, in quarto Evangelio, est Patris manifestatio in Filio, in eius carne eiusque in terrestribus operibus, veritas quae definiri potest veluti « vita luminosa » Iesu. [24] Quod significat fidei cognitionem non invitare nos ad veritatem interiorem inspiciendam. Veritas quam fides nobis aperit est veritas cuius centrum nititur in occursu cum Christo, in eius vitae contemplatione, in eius praesentiae perceptione. Quo sensu sanctus Thomas Aquinas loquitur de oculata fide Apostolorum – de fide quae videt! – ante corpoream visionem Resuscitati. [25] Ipsis oculis viderunt Iesum resuscitatum et crediderunt, hoc est cernere potuerunt profunditatem eorum quae videbant ut profiterentur Dei Filium, qui ad dexteram sedet Patris.

31. Ita solummodo, per Incarnationem, per nostrae humanitatis condivisionem, cognitio propria amoris ad plenitudinem pervenire poterat. Lumen quidem amoris nascitur cum in corde tangimur, quoniam hoc modo in nobis accipimus interiorem praesentiam amati, qui nos sinit suum agnoscere mysterium. Tunc igitur scimus curnam, simul cum auscultatione et auditione, apud sanctum Ioannem fides sit « tangere », ut ait in Prima Epistula: « Quod audivimus, quod vidimus […] et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae » ( 1 Io 1,1.3). Per Incarnationem, per adventum ad nos, Iesus nos tetigit, et, per Sacramenta, hodie quoque nos tangit; hoc modo, immutans cor nostrum, nobis permisit et permittit ut eum recognoscamus necnon Filium Dei profiteamur. Nos per fidem eum tangere possumus atque virtutem eius gratiae accipere. Sanctus Augustinus, interpretans narrationem de muliere, profluvio sanguinis affecta, quae Iesum tangit ut sanetur (cfr Lc 8,45-46), asserit: « Tangere autem corde, hoc est credere ». [26] Is turba stipatur, sed eadem ad ipsum personali tactu fidei non pervenit, quae recognoscit eius mysterium, eius naturam Filii qui Patrem manifestat. Iesu solummodo dum configuramur, idoneos accepimus oculos ad eum videndum.

Dialogus inter fidem et rationem

32. Fides christiana, quatenus veritatem nuntiat totalis amoris Dei et ad potentiam huius amoris fovet aditum, ad magis reconditum centrum pervenit experientiae hominis, qui amoris ope in lucem editur, et ad amandum vocatur ut in luce maneat. Desiderio compulsi omnem realitatem illuminandi, initium sumentes ab amore Dei in Iesu manifestato, eodem amore amare quaerentes, primi christiani Graecum orbem, esurientem veritatem, invenerunt socium idoneum ad dialogum. Eo quod evangelicus nuntius philosophicam doctrinam apud antiquos convenit, id decretorium fuit iter ut ad omnes gentes perveniret Evangelium, idque effecit ut fides et ratio inter se agerent, quod saeculorum decursu usque ad nostram aetatem increbruit. Beatus Ioannes Paulus II in Litteris Encyclicis Fides et ratio monstravit quomodo fides et ratio altera alteram confirment. [27] Cum invenimus lucem amoris Iesu plenam, id advertimus quoniam in omni nostro amore praesens fuit aliquid illius luminis et intellegimus qualis fuerit eius meta. Et, eodem tempore, eo quod amor noster lumen secum fert, id nos adiuvat ad videndum amoris iter vergens ad plenitudinem summae deditionis Filii Dei pro nobis. In hoc cyclico motu lumen fidei omnes illuminat humanas relationes, quae in unione cum amore et Christi suavitate peragi possunt.

33. Apud sancti Augustini vitam insigne huius itineris exemplum invenimus in quo inquisitio rationis, una cum desiderio veritatis et perspicuitatis, in fines fidei est cooptata, ex qua novum sensum accepit. Una ex parte, ipse in visione innitens Graecam luminis philosophiam accepit. Eius aditus ad philosophiam neoplatonicam copiam dedit illi cognoscendi prospectum luminis quod ex alto venit ad res illuminandas, et ita est symbolum Dei. Sic enim sanctus Augustinus divinam intellexit transcendentiam et detexit omnes res in se ipsis quodam perfrui splendore, id est Dei bonitatem, Bonum, referre posse. Ita a Manichaeorum doctrina sese detraxit, in qua antea vitam duxerat et ob cuius influxum pronus fuerat ad conceptum, iuxta quem malum et bonum, in mutua confusione et mixtura absque finibus circumscriptis, constanter confligebant. Intellegens Deum lumen esse, novum vitae cursum obtinuit, facultatem scilicet discernendi malum, cuius culpabilis erat, atque se ad bonum convertendi.

Altera tamen ex parte, ad experientiam sancti Augustini quod attinet, quam ipse in Confessionibus narrat, decretorium eius fidei itineris momentum non fuit tempus cuiusdam visionis Dei, ultra mundum praesentem, sed potius momentum auditionis cum in horto audivit vocem dicentem: « Tolle, lege »; Litterarum sancti Pauli ipse capit volumen, in tertio decimo capite sistens Epistulae ad Romanos. [28] Ita quidem personalis revelabatur Deus Bibliorum, qui cum homine loqui, cum eo vivere eiusque iter in historia comitari valeret, praesentem se praebens tempore auditionis et responsionis.

Attamen, occursus hic cum Deo Verbi non effecit ut sanctus Augustinus lumen et visionem recusaret. Utrumque prospectum conciliavit, revelatione amoris Dei in Iesu iugiter permotus. Hac ratione luminis philosophiam excogitavit quae in se ipsa propriam verbi reciprocitatem amplectitur atque spatium aperit libertati prospectus ad lumen. Quemadmodum libera responsio cum verbis congruit, ita lux uti responsum imaginem invenit quae refert eam. Tunc sanctus Augustinus, auditionem consocians cum visione, se referre potest ad « verbum quod intus lucet ». [29] Tali modo lux fit, ut ita dicamus, lux cuiusdam verbi, quia lux est Vultus personalis, lux scilicet quae, nos illuminans, vocat nos et in nostro vultu repercuti cupit ut intra nos splendeat. Praeterea desiderium visionis totius mundi, et non solum fragmentorum historiae, perstat et in fine adimplebitur, cum homo, ut ait Sanctus Hipponensis, viderit et amaverit. [30] Et hoc, non quod totam possidere valeat lucem, quae numquam deficit, sed quod ipse prorsus integer in lucem ingreditur.

34. Lumen amoris, fidei proprium, interrogationes nostri temporis de veritate illustrare potest. Hodierna veritas saepe ad singulorum auctoritatem redigitur, tantummodo ad individuam vitam spectantem. Communis veritas nobis metum incutit, quoniam eam imposito absolutismo aequalem esse arbitramur. Si tamen veritas est veritas amoris, si est veritas quae personali cum Altero et ceteris occursui patet, tunc a singulorum clausura erepta permanet et boni communis partem habere potest. Cum sit amoris veritas, non est veritas quae vi imponitur, neque veritas quae singulos opprimit. Si ex amore oritur, ad cor pervenire potest, ad intimum cuiusque personae spatium. Clare sic perspicitur fidem non esse intolerantem, sed crescere in convictu qui alterum veneratur. Qui credit insolens non est; e contrario, veritas eum humilem reddit, dum pro comperto habemus, potius quam eam possideamus, ipsam nos amplecti nosque possidere. Ne animum obduremus, securitas fidei in iter nos inducit atque facit ut testimonium et dialogus cum omnibus institui possint.

Ceterum lumen fidei, quatenus cum veritate amoris coniungitur, minime a mundo materiali alienum est, quia amor in corpore animaque semper agitur; lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit. Materiam etiam illuminat, suo ordine confidit, novit in ipsa iter concordiae et comprehensioni latius in dies aperiri. Prospectus scientiae hoc modo a fide beneficium accipit: haec enim personas scientiis deditas hortatur ut apertae perstent realitati in eius integra inexhausta ubertate. Fides sensum criticum excitat quatenus impedit quominus inquisitio suis satietur formulis et praestat ut intellegat naturam usque maiorem esse. Fides, ad stuporem invitans prae rerum creatarum arcano, ampliores reddit rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad scientiarum studia panditur.

Fides et Dei inquisitio

35. Lumen fidei in Iesum iter etiam illuminat omnium Deum quaerentium et propriam offert operam christianae doctrinae in dialogo cum diversarum religionum asseclis. Epistula ad Hebraeos ad nos de testimonio loquitur iustorum qui, priusquam foedus pangeretur cum Abraham, iam fide Deum quaerebant. De Henoch dicitur: « Testimonium accepit placuisse Deo » (Heb 11,5); quod fieri nequit sine fide; « credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit » (Heb 11,6). Sic enim intellegere possumus iter hominis religiosi transire per confessionem Dei qui de illo sollicitus est et fieri non potest ut non inveniatur. Quamnam aliam mercedem Deus possit praebere quaerentibus eum, praeterquam Ipsemet inveniri patiatur? Adhuc retrovertentes, figuram invenimus Abel, cuius fides etiam laudatur et ob fidem Deo placuerunt eius dona, oblatio primorum fructuum (cfr Heb 11,4). Homo religiosus recognoscere cupit signa Dei in adiunctis cotidianis vitae, in anni temporibus, in fecunditate terrae et in omni motu naturae. Deus luminosus est et inveniri etiam potest ab omnibus qui sincero corde quaerunt eum.

Specimen huius exquisitionis sunt Magi, qui stella ducti sunt in Bethlehem (cfr Mt 2,1-12). Lux Dei monstrata est illis veluti iter, veluti stella quae ad inventionum viam perducit. Stella de patientia Dei sic nostris loquitur oculis, qui ad eius splendorem consuescant oportet. Homo religiosus est in itinere, itaque promptum se praebeat ut ducatur et ex se exeat ad inveniendum Deum qui semper stuporem affert. Hic Dei respectus erga oculos hominis nos docet, dum homo ad Eum accedit, lucem humanam in immensitate luminosa Dei non dissolvi, perinde ac si stella ab aurora absorbeatur, ita ut eo clarior fiat quo ad pristinum ignem propius accedat, sicut speculum quod splendorem replicat. Christiana confessio Iesu, unius Salvatoris, adfirmat totam lucem Dei in Ipso centrum ponere, in eius « vita luminosa », in qua et origo et consummatio historiae revelantur. [31] Nulla habetur humana experientia, nullum itinerarium hominis ad Deum, quin hac luce excipi, illuminari et purificari possit. Quo christianus in apertum circulum lucis Christi magis immergitur, eo magis idoneus est ad intellegendum et comitandum cuiusque hominis iter ad Deum.

Cum fides veluti via configuretur, respicit etiam vitam hominum qui, quamvis non credentes, credere desiderant et quaerere non desinunt. Perinde ac sincero corde amori aperiuntur et iter suscipiunt sub illa luce quam accipere valent, iam versantur, quamvis inscii, in itinere ad fidem. Illi agere curant ac si Deus esset, quoniam interdum eius praestantiam agnoscunt ad securos cursus inveniendos in vita communi, vel quia desiderium experiuntur lucis in tenebris; sed etiam quia, dum percipiunt quam magna et pulchra vita sit, discernunt praesentiam Dei vitam adhuc maiorem reddere. Id narrat sanctus Irenaeus Lugdunensis: Abraham, antequam vocem Dei exaudiret iam eum quaerebat « secundum promptitudinem sollicitudinis animae suae» et «per omnem circumibat mundum, scrutans ubi sit Deus », usque ad diem quo adfuit « miserans Deus eius qui solus tacito quaerebat eum ». [32] Qui iter arripit ad bonum exercendum, iam Deo propiorem se gerit, eius praesidio suffultus, quia vigoris divinae lucis est nostros oculos illuminare, dum ad plenitudinem amoris progredimur.

Fides et theologia

36. Cum fides sit lux, nos hortatur ut in eam ingrediamur, ad magis magisque prospectum explorandum qui illuminat, quo melius cognoscamus quid amemus. Sub hoc desiderio christiana nascitur theologia. Tunc patet theologiam sine fide dari non posse eamque ad ipsum motum fidei pertinere, quae altiorem intellectum Dei sese revelantis requirit, ubi Christi Mysterii habetur fastigium. Prima consecutio in eo est quod in theologia non habetur tantummodo conatus rationis ad perscrutandum et cognoscendum, sicut in experimentalibus scientiis evenit. Deus ad obiectum redigi non potest. Ille subiectus est qui se praebet cognoscendum ac manifestandum, videlicet e persona ad personam. Recta fides rationem dirigit,ut luci pateat, quae a Deo procedit, ut ipsa veritatis amore ducta, altiore modo Deum cognoscere possit. Magni doctores et theologi Mediae aetatis merito asseverarunt theologiam, sicut fidei scientiam, participationem esse illius cognitionis, quam Deus de se ipse habet. Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit. [33] Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.

Theologia porro participat formam ecclesialem fidei; lux eius est lux subiecti credentis quod est Ecclesia. Quod postulat ut, una ex parte, theologia servitium praebeat fidei christianorum, humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem omnium, praesertim simpliciorum. Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.

 

CAPUT TERTIUM

TRADIDI VOBIS QUOD ACCEPI
(cfr 1 Cor 15,3)

 

Ecclesia nostrae fidei mater

37. Qui se ad amorem Dei aperuit, vocem eius auscultavit eiusque lucem accepit, hoc donum sibi tenere nequit. Quia fides auditio est et visio, etiam veluti verbum et lux transmittitur. Corinthios alloquens, apostolus Paulus has ipsas adhibuit imagines. Una ex parte dicit: « Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: "Credidi, propter quod locutus sum", et nos credimus, propter quod et loquimur » (2 Cor 4,13). Verbum acceptum responsio ac confessio efficitur, et ideo pro aliis resonat, quos ad credendum hortatur. Sanctus Paulus, altera ex parte, etiam ad lucem se refert: « Revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem » (2 Cor 3,18). Agitur de luce quae e vultu in vultum repercutitur, sicut Moyses in se ipso speculum ferebat gloriae Dei postquam cum Illo locutus est: « Ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi » (2 Cor 4,6). Lux Iesu splendet, veluti in speculo, in vultu christianorum et ita diffunditur, ita ad nos pervenit, ut etiam nos hanc visionem participare possimus et aliis transmittere eius lucem, sicut in Paschatis liturgia lux cerei alias innumeras accendit candelas. Fides transmittitur, ut ita dicamus, sub forma contactus, e persona in personam, sicut flamma quae alia flamma accenditur. Christiani, sua in paupertate, semen tam fecundum inserunt ut magna fit arbor, quae mundum fructibus adimplere potest.

38. Fidei transmissio, quae omnibus hominibus ubique terrarum splendet, per axem etiam transit temporis, e generatione in generationem. Cum fides ex occursu nascatur qui in historia evenit et iter nostrum in tempore illuminet, per saecula est transmittenda. Per constantem testificationum catenam vultus Iesu ad nos pervenit. Quomodo hoc fieri potest? Quomodo certitudinem habemus hauriendi a « vero Iesu », per saecula? Si homo individuus segregatus esset, si proficisci volumus solummodo ab individuo « ego » qui in se ipso certitudinem suae cognitionis vult reperire, haec certitudo haberi non posset. Non possum per meipsum videre ea quae procul a me prius evenerunt. Hic tamen non est unicus modus quo homo cognoscit. Persona semper in relatione vivit. Ab aliis provenit, ad alios pertinet, eius vita maior fit per occursum cum aliis. Et propria etiam cognitio, ipsa sui ipsius conscientia, est naturae relationalis, et cum aliis nectitur qui nos praecesserunt: primo, parentes nostri, qui nobis vitam dederunt et nomen. Loquela ipsa, voces quibus nostram interpretamur vitam nostramque realitatem, ad nos per alios pervenit, in viva aliorum servata memoria. De nobis ipsis cognitio fieri potest solummodo cum memoriam maiorem participamus. Ita etiam in fide evenit quae ad plenitudinem ducit humanum modum intellegendi. Praeteritum fidei tempus, ille actus amoris Iesu qui in mundo novam vitam generavit, ad nos pervenit per aliorum, testium, memoriam, vivens permanens in unico subiecto memoriae quod est Ecclesia. Ecclesia Mater est quae sermone fidei loqui nos edocet. Sanctus Ioannes in Evangelio hunc fidei aspectum in lumen protulit, fidem et memoriam simul coniungens, utramque cum actione Spiritus Sancti associans qui, ut ait Iesus, « suggeret vobis omnia » (Io 14,26). Amor qui Spiritus est, qui in Ecclesia commoratur, omnia tempora inter se coniuncta servat atque Iesu contemporales nos reddit, et ita ipse dux efficitur in nostro fidei itinere.

39. Fieri non potest ut soli credamus. Fides non est tantummodo optio fundamentalis quae in intimo animo evenit credentis; non agitur de segregata relatione inter « ego » fidelem et « Tu » divinum, inter subiectum autonomum et Deum. Ipsa, suapte natura, ad «nos» aperitur, semper datur intra communionem Ecclesiae. Forma dialogi symboli « Credo », quae in liturgia Baptismatis adhibetur, hoc ad nostram memoriam revocat. Credere veluti responsio exprimitur ad invitationem, ad verbum quod est auscultandum et a me non provenit, hanc ob rem in internum ipsius dialogi inseritur; non potest esse mera confessio quae e singulis proveniat. Fieri potest ut in prima persona respondeatur « credo », tantummodo quia in ingentem communionem cooptatur, tantummodo quia dicitur « credimus ». Et haec patefactio ad « nos » ecclesiale accidit secundum ipsum patentem Dei amorem, qui non est tantum relatio inter Patrem et Filium, inter « ego » et « tu », sed in Spiritu est etiam illud « nos », communio videlicet personarum. Ecce curnam qui credit numquam sit solus, et quo pacto fides tendat ad sese diffundendam, ad gaudium apud alios excitandum. Qui fidem accipit, detegit spatia sui « ego » expandi, atque in ipso novas oriri relationes quae vitam divitiis cumulant. Tertullianus rem huiusmodi efficaciter significavit de catechumeno loquens, qui post lavacrum novae nativitatis recipitur in domum Matris ut manus extendat ac simul cum fratribus recitet « Pater noster », tamquam in novam familiam immissus. [34]

Sacramenta et fidei transmissio

40. Ecclesia, uti quaelibet familia, filiis suis transmittit rerum gestarum argumentum. Quomodo agendum, ne quid amittatur, sed e contrario, ut omnia altiora in fidei hereditate reddantur? Per Apostolicam Traditionem in Ecclesia, Spiritu Sancto suffragante, servatam nos vivo modo fundantem memoriam attingimus. « Quod vero ab Apostolis traditum est – quemadmodum asserit Concilium Oecumenicum Vaticanum II – ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam fidemque augendam conferunt, sicque Ecclesiae, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ». [35]

Fides enim loco indiget ubi declarari et communicari valeat et is congruat et accommodetur ad id quod communicatur. Ad transmittendum argumentum mere doctrinale, vel ideam, forsitan unum sufficit volumen, vel repetitio nuntii oralis. Attamen quod in Ecclesia communicatur, quod per eius viventem Traditionem transmittitur, nova lux est quae ex occursu cum Deo vivo exoritur, lux quae personam in penetralibus tangit, in corde, eius mentem, voluntatem et affectus implicans, eam aperiens ad vividas relationes in communione cum Deo aliisque. Ut eiusmodi plenitudo transmittatur, peculiare exstat instrumentum quod totam personam, corpus et spiritum, animi conscientiam et relationes amplectatur. Hoc instrumentum sunt Sacramenta, quae in liturgia Ecclesiae celebrantur. In iis communicatur memoria incarnata, cum locis et temporibus vitae coniuncta, quocumque sensu consociata; in aliis persona implicatur, quatenus membrum subiecti viventis, in complicatis relationibus communitatum. Hanc ob rem, cum verum sit Sacramenta esse Sacramenta fidei, [36] dicendum est quoque fidem structuram sacramentalem induere. Renovatio fidei per renovationem transit novi sensus sacramentalis vitae hominis et humanae exsistentiae, demonstrans quomodo visibilia et materialia ad mysterium aeterni sese aperiant.

41. Transmissio fidei primo loco per Baptismum contingit. Baptismus forsitan tantum videtur esse modus quidam ad significandam fidei confessionem, actus paedagogicus pro iis qui imaginibus et gestis egent, quae tamen denique omitti possunt. Assertio quaedam sancti Pauli de Baptismo nos commonet res ita non se habere. Ille enim tenet: « Consepulti […] sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4). Per Baptismum in novam constituimur creaturam et filios adoptivos Dei. Apostolus adfirmat deinde christianum concreditum esse cuidam « formae doctrinae » (týpos didachés), cui ex corde obsequitur (cfr Rom 6,17). In Baptismo homo accipit etiam doctrinam profitendam et formam specificam vitae qua integra eius persona implicatur et ad bonum revocatur. In novum transfertur ambitum, novo concreditur ambitui, novo communi modo agendi, in Ecclesia. Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit: nemo se ipsum baptizat, sicut nemo ad exsistentiam ex se advenit. Baptizati sumus

42. Quaenam sunt elementa Baptismi quae nos in hanc novam « formam doctrinae » inducunt? Primo, super catechumenum nomen Trinitatis invocatur: Patris, Filii et Spiritus Sancti. Ab initio igitur summarium itineris fidei praebetur. Deus qui Abraham vocavit et eius Deum se appellari voluit; Deus qui nomen suum Moysi revelavit; Deus qui, nobis suum Filium tradens, sui Nominis mysterium plane nobis revelavit, baptizato novam filialem identitatem tradit. Tali modo apparet sensus actionis quae in Baptismo impletur, nempe immersio in aquam: aqua eodem tempore symbolum est mortis, quae nos invitat ut transeamus per conversionem nostri « ego », ad aperturam erga nostrum maius « ego »; sed est etiam symbolum vitae, gremii in quo renascimur sequentes Christum in sua nova exsistentia. Ita, per immersionem in aquam, Baptismus nobis de incarnata fidei structura loquitur. Actio Christi in propria personali realitate nos tangit, nos radicitus transformans, nos filios adoptivos reddens, divinae naturae participes; sic enim omnes nostras relationes mutat, nostram specificam condicionem in mundo atque in universo, eas aperiens ad ipsam eius vitam communionis. Hic dynamicus motus transformationis, Baptismi proprius, movet nos ad pondus catechumenatus intellegendum qui hodie, etiam apud antiquitate pollentes communitates christianas ubi crescens numerus adultorum accedit ad Baptismi sacramentum, singulare induit momentum pro nova evangelizatione. Iter est praeparationis ad Baptismum, ad totam exsistentiam in Christo transformandam.

Ad congruentiam inter Baptismum et fidem intellegendam, nobis sententia Isaiae prophetae operam praestare potest, quae in antiquis litteris christianis cum Baptismo est consociata: « Munimenta saxorum refugium eius […] aquae eius fideles sunt » ( Is 33,16). [37] Baptizatus, aqua mortis redemptus, se in pedes erigere potuit in « forti munimento saxorum », quia soliditatem invenit cui committi valuit. Sic enim aqua mortis in aquam vitae mutatur. Textus Graecus descripsit eam ut aquam pistèn, id est aquam « fidelem ». Aqua Baptismatis est fidelis, quoniam ipsi confidere possumus, eo quod eius fluxus in amoris Iesu vim immittitur, fontem securitatis in vitae nostrae itinere.

43. Baptismatis structura, eius configuratio tamquam regeneratio, in qua novum nomen novamque vitam sumimus, adiuvat nos ad sensum pondusque Baptismatis parvulorum intellegendum. Parvulus compos non est de actu libero quo fides est accipienda; ipse solus nondum eam profiteri potest, et hanc ob causam parentes et patrini eius nomine eam profitentur. Fides intra communitatem Ecclesiae vivitur, in « nos » uti communitatem immittitur. Itaque parvulus ab aliis sustineri potest, a suis parentibus et patrinis, et admitti potest in eorum fidem, quae fides est Ecclesiae, significata per lucem quam pater sumit a cereo in liturgia baptismali. Haec Baptismatis structura pondus ostendit synergiae inter Ecclesiam et familiam ad fidem tradendam. Parentes, ut ait sanctus Augustinus, vocantur non solum ad filios vitae generandos, sed ad afferendos Deo, ut per Baptisma tamquam filii Dei regenerentur donumque fidei accipiant. [38] Ita simul cum vita illis traditur fundamentalis directio exsistentiae et securitas boni futuri, directio quae postea in Confirmationis Sacramento Spiritus Sancti signaculo corroborabitur.

44. Sacramentalis natura fidei in Eucharistia suum culmen attingit. Ipsa pretiosum est fidei nutrimentum, occursus cum Christo praesenti reali modo per supremum amoris actum, donum sui ipsius quod vitam generat. In Eucharistia bivium invenimus duorum axium in quibus fides suum iter percurrit. Una ex parte agitur de axe historiae: Eucharistia est enim actus memoriae, hodierna confectio mysterii, in quo praeteritum tempus, sicut eventus mortis et resurrectionis, suam ostendit facultatem futurum aperiendi, extremam plenitudinem anticipandi. Liturgia nos de hoc admonet per suum « hodie » mysteriorum salutis. Ceterum hic invenitur etiam axis qui de mundo visibili in invisibilem ducit. In Eucharistia celsitudinem rerum conspicere discimus. Panis et vinum in corpus et sanguinem Christi convertuntur, qui praesens efficitur suo in paschali itinere ad Patrem: hic motus introducit nos, corpus et animam, in motum universi creati versus Dei plenitudinem.

45. In Sacramentorum celebratione Ecclesia suam tradit memoriam, praecipue per fidei professionem. In ea non agitur tantum de assensu praestando abstractarum veritatum collectioni. E contra, in fidei confessione omnis vita iter ingreditur ad plenam communionem cum Deo Vivente. Asserere possumus in Credo hominem credentem invitari ut in mysterium ingrediatur quod profitetur utque eo transformari sinat quod profitetur. Ut sensum intellegamus huius affirmationis, cogitemus ante omnia de his quae in Credo continentur. Datur in eo structura trinitaria: Pater et Filius coniunguntur in Spiritu amoris. Homo credens affirmat itaque centrum exsistentiae, altissimum omnium rerum secretum divinam esse communionem. Credo insuper continet quoque confessionem christologicam: mysteria vitae Iesu percurruntur, usque ad eius Mortem, Resurrectionem et Ascensionem in caelum, donec tandem veniat in gloria. Dicitur ergo hic Deus communio, amoris permutatio inter Patrem et Filium in Spiritu, historiam hominis amplecti posse eumque suum in dynamismum communionis inducere, qui a Patre suam trahit originem suamque ultimam in eo habet metam. Qui fidem profitetur, veritate implicatur quam profitetur. Ille quidem verba symboli Credo in veritate proferre nequit, quin hac de causa non transformetur, quin immittatur in historiam amoris qui eum amplectitur, qui eius extendit exsistentiam eumque participem efficit ingentis communionis, ultimi subiecti Credo pronuntiantis, videlicet Ecclesiae. Omnes veritates quae creduntur mysterium novae vitae fidei declarant tamquam iter communionis cum Deo Vivente.

Fides, oratio et Decalogus

46. Alia duo elementa essentialia exstant in fideli transmissione memoriae Ecclesiae. In primis oratio Dominica, Pater noster. In ipsa christianus eandem spiritalem Christi experientiam communicare discit et Christi oculis videre incipit. Ab Ipso sumpto initio, qui est Lumen de Lumine, ex Filio Unigenito Patris, nos quoque Deum cognoscimus et accendere possumus in aliis desiderium ad Eum accedendi.

Praeterea magni quoque est momenti conexio inter fidem et Decalogum. Fides, ut diximus, percipitur tamquam iter, via nempe percurrenda aperta ad occursum cum Deo vivente. Quapropter sub lumine fidei, e fiducia totali in Deum Salvatorem Decalogus suam obtinet altissimam veritatem, quae continetur in exordio decem praeceptorum: « Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti » (Ex 20,2). Decalogus praeceptorum negantium non est coacervus, sed certa indicia ad « ego » deserendum quod in se ipsum inclinatur, in se ipsum conclusum, ut cum Deo dialogus instituatur, eius misericordia nos complectatur, ad ipsius misericordiam deferendam. Fides ita confitetur Dei amorem, originem et omnium rerum fulcimentum, quae hoc amore permoveri sinit ut progrediatur ad plenitudinem communionis cum Deo. Decalogus respicitur tamquam iter gratitudinis, responsionis amoris, quod fieri potest quoniam in fide apertos nos praebemus experientiae amoris Dei transformantis erga nos. Et hoc iter novum recipit lumen ex iis quae Iesus docet in Sermone Montano (cfr Mt 5-7).

Tetigimus itaque quattuor elementa quae comprehendunt thesaurum memoriae ab Ecclesia traditae: fidei Confessionem, Sacramentorum celebrationem, Decalogi iter, orationem. Circum quidem illa ex traditione composita est catechesis Ecclesiae, addito Catechismo Catholicae Ecclesiae, quod validum est instrumentum huius communitarii actus per quem Ecclesia totam fidei doctrinam communicat, « omne quod ipsa est, omne quod credit ». [39]

Unitas et integritas fidei

47. Ecclesiae unitas, sive in tempore sive in spatio, cum fidei unitate coniungitur: « Unum corpus et unus Spiritus, [...] una fides » ( Eph 4,4-5). Hodie videri potest hominum unitas factibilis communi studio, mutua caritate, eiusdem sortis participatione, communi proposito. Sed admodum difficile fit nobis concipere unitatem eadem in veritate. Nobis videtur huiusmodi unitas opponi mentis libertati ac subiecti autonomiae. Experientia autem amoris nobis significat in ipso amore dari posse communem visionem, in eo nos discere realitatem alterius oculis contueri, illudque minime nos pauperiores reddere, sed nostrum ditare intuitum. Verus amor, perinde ac amor divinus, veritatem exigit atque in communi veritatis intuitu, quae est Iesus Christus, firmus et altus efficitur. Haec est quoque fidei laetitia, unitas visionis in uno corpore et uno Spiritu. Hoc quidem sensu sanctus Leo Magnus asserere potuit: « Nisi una est, fides non est ». [40]

Quodnam est huius unitatis secretum? Fides una est in primis ob unitatem Dei, quem novimus et confitemur. Omnes fidei articuli respiciunt Eum, viae sunt ut cognoscatur eius esse et agere, quocirca unitatem habent superiorem qualibet alia, quam mente nostra effingere possumus, unitatem habent quae divitiis nos auget, quoniam nobiscum se communicat nosque unum efficit.

Fides insuper una est, quia ad unum Dominum se vertit, ad vitam Iesu, ad specificam eius historiam, quam nobiscum communicat. Sanctus Irenaeus Lugdunensis hoc adversus haereticos gnosticos explanavit. Illi asserebant duo esse fidei genera: genus nempe rudis fidei, fidei simplicium, imperfectae, quae permanebat iuxta gradum carnis Christi atque contemplationis eius mysteriorum; necnon alterum fidei genus, altius et perfectius, fidei nempe verae, reservatae parvo manipulo initiatorum qui exaltabantur intellectu ultra carnem Iesu usque ad mysteria ignotae divinitatis. Prae hac arrogantia, quae suam alere pergit attractionem suosque asseclas etiam nostra aetate, sanctus Irenaeus asserit fidem unam esse tantum, quia semper ducitur per specificam Incarnationis viam, nec umquam carnem historiamque Christi praetergreditur, quandoquidem Deus in ea plane se revelare voluit. Quamobrem non differt fides inter « eum qui valde praevalet in sermone » et eum qui est « infirmus in dicendo », inter eum qui multum potest et eum qui minus: nec prior fidem « amplificat neque is qui minus deminorat ». [41]

Denique fides una est, quoniam ab universa Ecclesia participatur, quae est unum corpus et unus Spiritus. In communione solius subiecti, quod est Ecclesia, communi fruimur intuitu. Eandem fidem profitentes, eadem petra innitimur, transformamur ab eodem Spiritu amoris, unicam diffundimus lucem et unicum habemus intuitum ad realitatem contemplandam.

48. Cum fides una sit, profitenda est in omni puritate et integritate. Quandoquidem nempe omnes fidei articuli in unum coalescunt, si unus eorum negatur, etiamsi quidam ex iisdem minoris momenti videantur, idem est ac si eorum complexus deleatur. Quaevis aetas invenire potest aspectus fidei facilius vel difficilius admittendos: quapropter magni momenti est vigilare ut integrum fidei depositum transmittatur (cfr 1 Tim 6,20), ut opportune instantia provehatur in omnes confessionis fidei aspectus. Etenim, cum fidei unitas sit Ecclesiae unitas, auferre aliquid fidei idem est ac aliquid de veritate communionis detrahere. Patres tamquam unum corpus fidem descripserunt, corpus veritatis, varia continens membra, per analogiam cum Christi corpore eiusque in Ecclesia continuatione. [42] Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum: fidem corrumpere significat communionem cum Domino corrumpere. [43] Fidei unitas ergo est tamquam unitas corporis viventis, prout merito docuit beatus Ioannes Henricus Newman cum, inter peculiaria signa quibus distinguitur temporalis continuatio doctrinae, enumerabat eius potestatem in se omnia quae invenit assumendi, in diversis locis in quo praesens est, in diversis culturis in quibus versatur, [44] omnia purificans et ad meliorem expressionem redigens. Itaque fides ostenditur universalis, catholica, quoniam lumen eius augescit ad illuminandum mundum universum cunctamque historiam.

49. Ad praestandum servitium unitati fidei eiusque integrae transmissioni Dominus Ecclesiae tradidit donum apostolicae successionis. Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur. Certitudo nexus cum origine datur ergo a personis vivis, quod quidem fidei vivae congruit quam Ecclesia transmittit. Ipsa fidelitate nititur testium a Domino ad huiusmodi munus electorum. Quare Magisterium iugiter loquitur oboediens Verbo originario, in quo reponitur fides, et est commendabile quoniam Verbo committitur quod audit, custodit et explanat. [45] Dum in sermone presbyteros Ephesi Mileti valedicit, quem sanctus Lucas rettulit in Actibus Apostolorum, sanctus Paulus asserit se munus sibi a Domino concreditum complevisse, videlicet omnem Dei voluntatem nuntiandi (cfr Act 20,27). Magisterii Ecclesiae auxilio ad nos integra pervenire potest haec voluntas, et insimul laetitia eandem in plenitudine exsequendi.

 

CAPUT QUARTUM

DEUS PARAT ILLIS CIVITATEM
 (cfr Heb 11,16)

 

Fides ac bonum commune

50. Historiam exponens patriarcharum iustorumque Veteris Testamenti, Epistula ad Hebraeos in lucem profert praecipuum eorum fidei aspectum. Haec non configuratur tantum velut iter quoddam, sed etiam tamquam aedificatio, praeparatio loci in quo homo una cum ceteris habitare possit. Primus enim constructor est Noe, qui in arca suam familiam salvam facere valet (cfr Heb 11,7). Deinde apparet Abraham, de quo affirmatur quod « per fidem » in tentoriis morabatur, exspectans firma fundamenta habentem civitatem (cfr Heb 11,9-10). Oritur ergo, quoad fidem, nova quaedam fiducia, nova quaedam soliditas, quam Deus tantummodo largiri potest. Si homo fidei in Deo-Amen innititur, in Deo fideli (cfr Is 65,16) et ideo ipsemet firmus redditur, addere possumus fidei firmitatem respicere etiam civitatem quam Deus homini praeparat. Fides revelat quam firma possint esse vincula inter homines, cum inter eosdem Deus praesens efficitur. Haud evocat tantum interiorem quandam soliditatem, stabilem credentis persuasionem; fides illuminat etiam necessitudines inter homines, quia oritur ex amore et sequitur dynamicam amoris Dei. Credibilis Deus credibilem civitatem hominibus tradit.

51. Profecto ob conexionem eius cum amore (cfr Gal 5,6), fidei lumen ponitur in reale ministerium iustitiae, iuris et pacis. Fides oritur ex occursu cum originario amore Dei, in quo apparent vitae nostrae bonitas ac sensus; haec illuminatur perinde ac ingreditur in vim dynamicam hoc amore apertam, quatenus nempe iter fit et actio in amoris plenitudinem. Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi. Fides a mundo non abstrahit nec aliena apparet a specifica actuositate hominum nostrae aetatis. Si credibilis amor deesset, nihil unitatem inter homines servare posset. Unitas inter eos intellegi posset tantum uti unitas innixa in utilitatem, in compositionem lucri, in formidinem, sed non in donum una simul vivendi, non in laetitiam quam suscitare potest sola alterius praesentia. Fides efficit ut intellegatur necessitudinum humanarum structura, quoniam percipit eius ultimum fundamentum sortemque definitivam in Deo eiusque amore, et itaque illustrat artem aedificationis, bono communi servitium praestando. Sic, fides donum est pro omnibus, donum est commune, lumen eius illucescit non tantum internum Ecclesiae nec tantummodo utile redditur ad civitatem aeternam ultra exstruendam; ipsa nos adiuvat ad societates nostras aedificandas, ita ut ad futurum spei progrediantur. Epistula ad Hebraeos huiusmodi exemplum praebet cum, inter fidei viros, memorat Samuel et David, quibus fides permisit « operari iustitiam » (Heb 11,33). Haec expressio hic afficit eorum iustitiam in regimine, illam sapientiam quae populo pacem affert (cfr 1 Sam 12,3-5; 2 Sam 8,15). Fidei manus ita ad caelum levantur, sed hoc evenit dum in caritate aedificant civitatem, necessitudinibus exstructam, quarum Dei amor est fundamentum.

Fides et familia

52. De Abraham itinere ad futuram civitatem, Epistula ad Hebraeos breviter attingit benedictionem quae a parentibus in filios transmittitur (cfr Heb 11,20-21). Primus ambitus in quo fides illuminat hominum civitatem invenitur in familia. Cogitamus praesertim stabilem viri mulierisque consortionem in matrimonio. Ipsa oritur ex eorum amore, signo praesentiaque Dei amoris, ex cognitione et acceptatione bonitatis in differentia sexuali, cuius vi coniuges iungi possunt in una carne (cfr Gen 2,24) atque sunt capaces novam vitam generandi, manifestationem bonitatis Creatoris, eius sapientiae eiusque consilii amoris. Hoc amore constituti, vir et mulier mutuum amorem spondere possunt gestu quodam qui totam vitam complectitur et tot fidei signa memorat. Spondere amorem qui in perpetuum observetur dari potest cum inceptum detegitur maius propriis propositis, quod nos sustinet nosque sinit integrum futurum personae dilectae tradere. Fides porro opem fert ut filiorum generatio tota in sua altitudine divitiisque percipiatur, quoniam efficit ut in ea agnoscatur creans amor, qui tradit et committit nobis novae personae mysterium. Itaque suam per fidem Sara mater facta est, in Dei fidelitate eiusque repromissione confidens (cfr Heb 11,11).

 

53. In familia fides omnes gradus aetatis complectitur, inde ab infantia: pueri amori suorum parentum confidere discunt. Quocirca magni est momenti ut parentes communia fidei exercitia excolant in familia, ut fidei filiorum maturationem prosequantur. Iuvenes potissimum, qui vitae aetatem perquam complicatam, locupletem et maximi momenti quoad fidem experiuntur, familiae ecclesialisque communitatis propinquitatem sollicitudinemque, in fidem adolescentes, animadvertere debent. In conventibus Dierum Mundialium Iuventutis omnes percepimus quomodo fidei laetitiam, officium fidei firmius studiosiusque tenendae iuvenes ostenderent. Iuvenes insignem vitam affectant. Cum Christus convenitur, cum eius amor prehendit ac dirigit, exsistentiae prospectus dilatatur, firma eidem spes donatur, quae non decipit. Fides refugium non est pro carentibus audacia, sed est vitae dilatatio. Ipsa magnam detegere sinit vocationem, vocationem nempe ad amorem, et certiores facit hunc amorem credibilem esse, et operae pretium esse ut eidem commendetur, quoniam fundamentum eius invenitur in Dei fidelitate, quae fortior est qualibet nostra infirmitate.

Lumen pro vita in societate

54. Recepta et in familia penitus perspecta, fides lumen fit ad omnes sociales relationes illuminandas. Sicut experientia paternitatis Dei itemque Dei misericordiae, inde in iter fraternum dilatatur. In « moderna aetate » temptatum est inter homines fraternitatem construere universalem, eorum aequalitate innixam. Paulatim tamen intelleximus hanc fraternitatem, nisi ad communem Patrem tamquam ultimum eius fundamentum referatur, subsistere non posse. Necesse est igitur ad veram fraternitatis radicem regredi. Fidei historia, inde ab initio, historia exstitit fraternitatis, etsi non sine conflictationibus. Deus Abraham vocat ad terram eius deserendam eique pollicetur se eum magnam nationem, magnum populum effecturum, in quo divina Benedictio requiescit (cfr Gn 12,1-3). Salutis historia procedente, homo detegit Deum omnes, tamquam fratres, participes facere velle unicae benedictionis, quae in Iesu suam plenitudinem reperit, ut omnes unum fiant. Patris inexhauribilis amor nobiscum communicatur in Iesu etiam per fratris praesentiam. Fides docet nos percipere in omni homine benedictionem esse pro me, lucem vultus Dei per fratris vultum me illuminare.

Quot beneficia fidei christianae intuitus attulit hominum civitati pro eorum vita communi! Propter fidem intelleximus dignitatem unicam cuiusque personae, quae in antiquis temporibus ita non monstrabatur. Saeculo II paganus Celsus christianis exprobrabat de eo quod ipsi illusio et dolus videbatur: cogitare videlicet Deum creavisse mundum pro homine, in fastigio eum totius universi locando. Ipse ergo interrogabat: « Cur dices ea [herbas] magis hominibus nasci, quam ferissimis animantibus ratione privatis? ». [46] « Si quis e caelo in terram despiceret, quidnam illi videretur interesse discriminis inter ea quae homines et quae formicae apesque faciunt? ». [47] Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium. Cum realitas haec obscuratur, criterium deest ad discernendum id quod hominis vitam pretiosam et unicam efficit. In universo suum locum ipse amittit, in natura deperditur, renuntians propriae morali responsalitati, aut absolutum se arbitrum esse praesumit, potestatem sibi tribuentem res illimitate disponendi.

55. Fides insuper, dum nobis Dei Creatoris amorem revelat, efficit ut nos magis naturam servemus, in ea quandam grammaticam agnoscamus ab Ipso scriptam et mansionem nobis concreditam ut colatur et custodiatur; adiuvat nos ad exempla invenienda progressionis quae non tantum in utilitate et lucro consistant, sed donum creatum putent, cuius omnes debitores sumus; docet nos iustas formas gubernii discernere, agnoscendo auctoritatem a Deo procedere, ut communi bono inserviat. Fides asserit quoque veniam dari posse, quae pluries tempore, labore, patientia et operositate indiget: venia dari potest cum detegitur bonum usque prius fortiusque esse quam malum, et verbum, quo Deus nostram vitam roborat, altius esse omnibus nostris negationibus. Ceterum, etiam sub solo aspectu anthropologico, unitas superior est conflictatione; nobis etiam est munus suscipiendum contentionis, quam, dum involvimur, expedire, superare debemus, eam in catenam, in progressum quendam ad unitatem transmutantes.

Cum deficit fides, periculum est ne vivendi quoque fundamenta deficiant, prout monebat poeta Thomas Stearns Eliot: « Estne fortasse necesse ut vobis dicatur modicos ipsos successus / qui efficiunt ut de quadam culta societate gloriemini, / difficulter superfuturos esse fidem, cui suam debent significationem? ». [48] Si fides in Deum a nostris civitatibus auferretur, extenuaretur fiducia inter nos; in unum congregaremur tantum ob formidinem, et stabilitas minis vexaretur. In Epistula ad Hebraeos legimus: « Non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem » ( Heb 11,16). Locutio « non confundi » coniungitur cum publica acceptatione. Hoc modo dicitur Deus sua reali actione publice confiteri suam inter nos praesentiam, suum propositum validas reddendi relationes inter homines. Nos forsitan confundemur si Deum vocaverimus nostrum Deum? Fortasse nostrum erit non confiteri eum nostrum Deum in vita publica, aut non extollere magnitudinem vitae communis, quam ipse possibilem reddit? Fides vitam in societate illuminat; ipsa habet lucem creativam in singulis novis historiae adiunctis, ratio est quae omnes eventus disponit in relatione cum origine et destinatione omnium in Patre, qui nos amat.

Consolatoria fortitudo in dolore

56. Sanctus Paulus christianis Corinthi suas memorans tribulationes doloresque, fidem suam coniungit cum Evangelii praedicatione. Dicit enim in se Scripturae sententiam adimpleri: « Credidi, propter quod locutus sum » (2 Cor 4,13). Apostolus recenset Psalmi 116 locum, in quo Psalmista clamat: « Credidi, etiam cum locutus sum: "Ego humiliatus sum nimis" » (116,10). Agere de fide saepenumero idem est ac de dolentibus tribulationibus agere, in quibus utique sanctus Paulus persuadentiorem Evangelii nuntium percipit, quoniam in infirmitate et dolore emergit atque detegitur Dei virtus, quae superat nostram infirmitatem et passionem. Ipse Apostolus in condicione mortis versatur, quae pro christianis in vitam mutabitur (cfr 2 Cor 4,7-12). In tribulationis hora fides nos illuminat, et in dolore sane et in infirmitate patefit: « Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum » (2 Cor 4,5). Caput XI Epistulae ad Hebraeos concluditur mentione de iis qui fidei causa passi sunt (cfr 11,35-38), inter quos peculiarem locum Moyses occupat qui sibi assumpsit Christi iniuriam (cfr 11,26). Christianus novit passionem amoveri non posse, sed ipsam sensum suscipere posse, fieri actum amoris, oblationem in manus Dei qui nos non derelinquit, et hoc modo periodum esse fidem et amorem augendi. Contemplans communionem Christi cum Patre, tempore etiam summi doloris in cruce (cfr Mc 15,34), christianus discit intuitum ipsius Iesu participare. Quin immo mors illuminatur et vivi potest tamquam ultima fidei vocatio, ultimum mandatum: « Egredere de terra tua » (Gn 12,1), illud extremum « Veni! » pronuntiatum a Patre, cui nos committimus confidentes ut Ipse nos saldos efficiat in novissimo quoque transitu.

 

57. Fidei lumen haud sinit nos mundi tribulationes oblivisci. Quot viris mulieribusque fidei patientes fuerunt mediatores luminis! Ita leprosus exstitit pro sancto Francisco Assisiensi, ita pauperes pro beata Teresia Calcuttiensi. Etenim mysterium quod est in illis intellexerunt. Accedentes ad eos non obtinuerunt exstinctionem cuiusque eorum doloris, nec omne malum interpretari potuerunt. Fides non est lumen quod cunctas tenebras nostras dissipat, sed lampas quae noctu gressus nostros illuminat, et hoc ad iter faciendum sufficit. Homini dolenti Deus rationes non tradit ad omnia enodanda, sed offert suam responsionem sub specie praesentiae quae eum comitatur, sub specie historiae boni quod cuilibet passionis historiae nectitur ad aperiendum in ea luminis aditum. In Christo ipse Deus nobiscum hanc viam communicare voluit et nobis suum porrigere contuitum ut in ea lumen videamus. Christus est qui, dolores perferens, sese praebet « ducem fidei et consummatorem » (Heb <

Dolor nos admonet fidei servitium pro bono communi semper esse spei servitium, quae in futurum prospicit, dum scimus tantum a Deo, ex futuro quod de Iesu resuscitato venit, nostram societatem firma stabiliaque fundamenta invenire posse. Hoc in sensu fides cum spe iungitur quia, etiamsi nostrum tabernaculum hic dissolvitur, habitationem habemus aeternam quam Deus iam inchoavit in Christo, in eius corpore (cfr 2 Cor 4,16-5,5). Virtus fidei, spei et caritatis (cfr 1 Thess 1,3; 1 Cor 13,13) ita amplecti nos facit omnium hominum sollicitudines, in nostro itinere ad illam « civitatem, cuius artifex et conditor Deus » (Heb 11,10) ipse est, quoniam « spes non confundit » (Rom 5,5).

Una cum fide et caritate, spes nos proicit in futurum certum, quod in diverso prospectu ponitur pro vanis propositis mundi idolorum, sed novum impulsum novamque vim in cotidiana vita agenda tribuit. Ne sinamus spes nobis abripiatur, nec permittamus ut dissolvatur immediatis solutionibus et propositis quae iter nostrum praecludunt, quae tempus frangunt in spatium mutando. Tempus semper est superius spatio. Spatium processus sistit, tempus autem ad futurum tendit et ad iter in spe faciendum impellit.

Beata, quae credidit (Lc 1,45)

 

58. In parabola de seminatore sanctus Lucas haec verba tradidit quibus Iesus explicat « bonae terrae » sensum: « Hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia » (Lc 8,15). In contextu Evangelii secundum Lucam mentio de corde bono et optimo, quod attinet ad Verbum auditum et retentum, effigiem constituit implicitam fidei Virginis Mariae. Idem Evangelista nobis de memoria Mariae loquitur, quomodo nempe omnia servaverit in corde suo quae audiebat et videbat, ita ut Verbum in vita eius fructum afferret. Mater Domini est perfecta fidei icona, prout asseruit sancta Elisabeth: « Beata, quae credidit » (Lc 1,45).

59. In Maria, Filia Sion, perficitur diuturna historia fidei Veteris Testamenti per narrationem tot fidelium mulierum, incipiens a Sara, mulierum quae, iuxta Patriarchas, sedes erant in qua Dei promissio adimplebatur novaque vita oriebatur. In temporum plenitudine Verbum Dei ad Mariam conversum est, quod ipsa accepit cuncta cum sua exsistentia, suo in corde, ut illud in ea carnem assumeret atque nasceretur uti lumen pro hominibus. Sanctus Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone venustam profert sententiam asserens Mariam, dum nuntium Angeli excipiebat, percepisse « fidem et gaudium ». [49] Etenim in Matre Iesu fides patefacta est fructu plena, et cum nostra vita spiritalis fructum affert, gaudio replemur, quod clarissimum est signum magnitudinis fidei. Maria in sua vita fidei peregrinationem complevit, Filium suum insequens. [50]  Ita in Maria iter fidei Veteris Testamenti assumitur in sequela Iesu et transformari sinit ab Eo, in intuitum ingrediens proprium Filii Dei incarnati.

Nobis dicere liceat in beata Virgine Maria ea adimpleri, in quibus supra institimus, nempe credentem in sua fidei confessione prorsus implicari. Maria arte coniungitur, propter suum vinculum cum Iesu, cum iis quae credimus. In virginali Mariae conceptu nitidum nobis datur signum divinae filiationis Christi. Aeterna Christi origo est in Patre, cuius ille Filius est totali et unico sensu; et hac de causa nascitur in tempore absque viri interventu. Uti Filius, Iesus mundo afferre potest novum initium et novam lucem, plenitudinem fidelis amoris Dei qui hominibus se tradit. Ceterum, vera Mariae maternitas pro Filio Dei veram provexit humanam historiam, veram carnem in qua in cruce mortuus est et a mortuis resurrexit. Maria comitabatur eum usque ad crucem (cfr Io 19,25), unde eius maternitas omnes Filii discipulos complectitur (cfr Io 19,26-27). In cenaculo quoque post Resurrectionem et Iesu Ascensionem aderat, una cum Apostolis Spiritus Sancti donum imploratura (cfr Act 1,14). Amoris impulsus inter Patrem et Filium in Spiritu Sancto historiam nostram percurrit; Christus ad Seipsum nos attrahit ut nos salvet (cfr Io 12,32). In media fide exstat confessio Iesu, Filii Dei, nati ex muliere, qui nos per Spiritus Sancti donum inducit in adoptionem filiorum (cfr Gal 4,4-6).

60. Ad Mariam, Matrem Ecclesiae et Matrem fidei nostrae, convertimus nos orantes.

Adiuva, Mater, fidem nostram!

Erige aures nostras ad Verbum, ut vocem Dei agnoscamus eiusque vocationem.

Suscita in nobis desiderium eius vestigia sequendi, et terram nostram relinquendo et eius promissionem excipiendo.

Adiuva nos ut amore eius attingamur, ut fide eum attingere valeamus.

Adiuva nos ut nos Ipsi plane commendemus, ut eius amori credamus, potissimum tempore tribulationis et crucis, cum fides nostra ad maturationem vocatur. Semina in fide nostra gaudium Resuscitati.

Commone nos credentem numquam solum esse. 

Doce nos Iesu oculis contueri, ut in nostro itinere Ille sit lumen; atque hoc fidei lumen in nobis iugiter augeatur, donec dies ille sine occasu adveniat, qui ipse est Christus, Filius tuus, Dominus noster!

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Iunii, in sollemnitate Apostolorum Petri et Pauli, anno Domini bis millesimo tertio decimo, ipso Anno Fidei, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS


 

 

[1] Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 121, 2: PG 6, 758.

[2] Clemens Alexandrinus, Protrepticus, IX: PG 8, 195.

[3] Brief an Elisabeth Nietzsche (11 Iunii 1865), in: Werke in drei Bänden, München 1954, 953s. 

[4] Paradisus, XXIV, 145-147: Ioahannis de Serravalle, Translatio et commentum totius libri Dantis Aligherii, Prati 1891, 1106.

[5] Acta Sanctorum, Iunii, I, 21.

[6] «Si Concilium de fide nominatim non disserit, de ea singulis in paginis loquitur, cuius vitalem ac supernaturalem naturam novit, eandem integram et fortem putat et super eam suas doctrinas aedificat. Conciliares sententias memorare sufficit […], ut intellegatur praecipuum momentum, quod Concilium, doctrinae Ecclesiae traditioni conveniens, fidei tribuit, verae fidei, illi quae Christum habet fontem et canalem Ecclesiae Magisterium » (Paulus VI, Audientia generalis [8 Martii 1967]: Insegnamenti, V [1967], 705).

[7] Cfr ex. gr. Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, cap. III: DS 3008-3020; Conc. Oecum. Vat. II, Cost. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 5; Catechismus Catholicae Ecclesiae, 153-165.

[8] Cfr Catechesis V, 1: PG 33, 505A.

[9] In Psal. 32, II, s. I, 9: PL 36, 284.

[10] M. Buber, Die Erzählungen der Chassidim, Zürich 1949, 793.

[11] Émile, Paris 1966, 387.  

[12] Lettre à Christophe de Beaumont, Lausanne 1993, 110.

[13] Cfr In Ioh. Evang., 45, 9: PL 35, 1722-1723.

[14] Pars II, IV.

[15] De continentia, 4, 11: PL 40, 356.

[16] Vom Wesen katholischer Weltanschauung (1923), in: Unterscheidung des Christlichen. Gesammelte Studien 1923-1963, Mainz 1963, 24.

[17] XI, 30, 40: PL 32, 825.

[18] Cfr ibid., 825-826.

[19] Cfr Vermischte Bemerkungen / Culture and Value, G.H. von Wright (a cura di), Oxford 1991, 32-33; 61-64.

[20] Homiliae in Evangelia, II, 27, 4: PL 76, 1207.

[21] Cfr Expositio super Cantica Canticorum, XVIII, 88: CCL, Continuatio Mediaevalis 87, 67.

[22] Ibid., XIX, 90: CCL, Continuatio Mediaevalis 87, 69.

[23] « Deo revelanti praestanda est "oboeditio fidei" ( Rom 16, 26; cfr Rom 1,5; 2 Cor 10,5-6), qua homo se totum libere Deo committit "plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium" praestando et voluntarie Revelationi ab eo datae assentiendo. Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati". Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, idem Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona sua perficit» (Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 5).

[24] Cfr H. Schlier, Meditationen über den Johanneischen Begriff der Wahrheit, in: Besinnung auf das Neue Testament. Exegetische Aufsätze und Vorträge 2, Freiburg, Basel, Wien 1959, 272.

[25] Cfr S. Th. III, q. 55, a. 2, ad 1.

[26] Sermo 229/L, 2: PLS 2, 576.

[27] Cfr Litt. enc. Fides et ratio (14 Septembris 1998), 73: AAS (1999), 61-62.

[28] Cfr Confessiones, VIII, 12, 29: PL 32, 762.

[29] De Trinitate, XV, 11, 20: PL 42, 1071.

[30] Cfr De civitate Dei, XXII, 30, 5: PL 41, 804.

[31] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Dominus Iesus (6 Augusti 2000), 15: AAS 92 (2000), 756.

[32] Demonstratio apostolicae praedicationis, 24: SC 406, 117.

[33] Cfr S. Bonaventura, Breviloquium, Prol.: Opera omnia, V, Quaracchi 1891, 201; In I Sent., prooem., q. 1, resp.: Opera Omnia, I, Quaracchi 1891, 7; S. Thomas Aquinas, S. Th. I, q. 1. 

[34] Cfr De Baptismo, 20, 5: CCL 1, 295.

[35] Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 8.

[36] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 59.

[37] Cfr Epistula Barnabae, 11, 5: SC 172, 162.

[38] Cfr De nuptiis et concupiscentia, I, 4, 5: PL 44, 413: "Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis saeculi filii nascuntur in Dei filios renascantur".

[39] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 8.

[40] In nativitate Domini sermo 4, 6: SC 22, 110.

[41] Cfr Adversus haereses, I, 10, 2: SC 264, 160.

[42] Cfr ibid., II, 27, 1: SC 294, 264.

[43] Cfr S. Augustinus Hipponensis, De sancta virginitate, 48, 48: PL 40, 424-425: « Servatur et in fide inviolata quaedam castitas virginalis, qua Ecclesia uni viro virgo casta cooptatur ».

[44] Cfr An Essay on the Development of Christian Doctrine, Uniform Edition: Longmans, Green and Company, London, 1868-1881, 185-189.

[45] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 10.

[46] Origenes, Contra Celsum, IV, 75: SC 136, 372.

[47] Ibid., 85: SC 136, 394.

[48] "Choruses from The Rock" in: The Collected Poems and Plays 1909-1950, New York 1980, 106.

[49] Cfr Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 100, 5: PG 6,710.

[50] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 58.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana