Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO TSHIMANGADZO SAMUELI BENEDICTO DASWA
BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

«Ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere » (1 Io 3, 16).

Verba haec Ioannis Evangelistae Venerabili Dei Servo Tshimangadzo Samueli Benedicto Daswa probe conveniunt, qui verus fidelisque fuit Christi testis fideique tam in familia quam sua in communitate usque ad vitae exitum. Die XVI mensis Iunii anno MCMXLVI in rustico pago Mbahe, hodiernae provinciae Limpopo, Transvaliae regionis Reipublicae Africae Australis, curriculis elementariis, secundariis ac professionalibus peractis, diploma est consecutus ludi magistri ac docere coepit apud elementariam scholam oppidi Ha-Dumasi. Iuvenem Shadi Evelinam Monyai in matrimonium duxit, ad Lembanam consuetudinem. Deinceps Venerabilis Dei Servus praepositus consttutus est elementariae scholae pagi Nwlei. Postquam Evelina ad fidem catholicam est conversa, sacramentum matrimonii celebraverunt, quod octo liberis est laetificatum. Eius fidei iter facile expeditumque fuit, cum Hibernium Patricium O’Connor, sodalem Missionariorum Sacratissimi Cordis Iesu, convenisset, qui eum usque ad extremum diem spiritaliter duxit atque effecit ut ille progrederetur in semita plenae cum Domino communionis, fidelis prorsus officiis propriae condicionis patrisfamilias, scholastici institutoris, laici catechistae.

Praesertim post coniugium celebratum in spiritali vita magis est progressus et ex eo die palam percepit se ad sanctitatem et ad apostolicum opus vocari, ita ut credens, ardenti vita spiritali praeditus, fieret, quam precatio ac cotidiana frequentata Missa alebat. Laetabatur quod parochum iuvaret, precationum liturgicas congressiones dirigeret, primus esset Consilio paroeciali praepositus, fidei christianae vitae testis, concordiae pacisque circa pagum Mbahe fautor. Postremis diebus mensis Ianuarii anno MCMXC, cum publica congressio comitatus pagi fieret, palam contra artem magicam dixit, socialem illius regionis plagam, ideo pecuniarium subsidium negavit, quod in arte magica adhiberetur. Firmiter dixit suam fidem impedire quominus quemvis eventum communicaret, qui cum arte magica coniungeretur. Hanc propter publicam sententiam quidam pernotus personarum coetus eique infensus ipsius decrevit mortem. Coniuratio est disposita et vesperi die II mensis Februarii anno MCMXC eius inimici eum in insidias induxerunt et crudeliter eum occiderunt. Cum Daswa interimeretur ab occisoribus petivit ut vitam mutarent atque usque ad extremum spiritum pro persecutoribus precari non destitit. Venerabilis Dei Servi exsequiae, in templo paroeciali pagi Nweli celebratae, claram ipsius martyrii famam demonstrarunt, quae progrediente tempore est producta, cum increbresceret et in omnem Sibasae regionem diffunderetur. Singulis annis martyrii anniversaria memoria, augescente magis in dies turba ad ipsius sepulcrum, per piam peregrinationem renovatur.

Propter martyrii augescentem famam dioecesana Inquisitio apud Sedes Tzaneensem Salopiensem, Dublinensem et Birminghamiensem est acta. Omnibus iure statutis servatis rebus atque Positione comparata, Consultores theologi, in congressione peculiari coadunati de martyrio faventem sententiam tulerunt. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria coadunati die XIII mensis Ianuarii anno MMXV eius mortem verum martyrium iudicarunt. Nos Ipsi die XIV mensis Martii anno MMXV facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super martyrio evulgaret atque statuimus ut beatificationis ritus in oppido Thohoyandou dioecesis Tzaneensis in Republica Africae Australis celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Tshimangadzo Samuelem Benedictum Daswa adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Ioannis Noé Rodrigues, Episcopi Tzaneensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Tshimangadzo Samuel Benedictus Daswa laicus paterque familiae, martyr, catechista studiosus, integer magister, qui testimonium Evangelio usque ad effusionem sanguinis praebuit, Beati nomine in posterum appelletur eiusque festum die prima mensis Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma prorsus esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Septembris, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status


PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 8, pp. 866-868.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana