FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
SERVI DEI ANDREAS A PALAZUELO ET XXXI SOCII
EX ORDINE FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM
INTER BEATOS MARTYRES RECENSENTUR*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum » (Apc 22, 4-5).
Iter Martyrum, qui passi sunt persecutionem religiosam in Hispania, currente vicesimo saeculo, ad finem vergit, dum, secundum vatis Patmensis intuitum, caeli novi terraeque novae visio splendet, ubi luctus non erit amplius nec caligo nec dolor nec umbrae mortis, quoniam qui tunicas in Agni sanguine laverunt, hodie Domini misericordias in Aeternum proclamant in caelesti liturgia, fulgenti lumine lucernae quae est Agnus collustrata. Redempti constituunt plenitudinem veri Israelis, id est Ecclesiae, quae innumeram complectitur multitudinem iustorum undequaque provenientium, et electorum ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis (cfr Apc 7, 9).
Huic frequenti selectoque agmini aggregantur quoque Servi Dei Andreas a Palazuelo (in saeculo: C. Michaël Franciscus González González) eiusque XXXI Socii, qui in vasto campo Ecclesiae et societatis martyrio coronati refulgent. Omnes quidem, sodales ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, inter vicissitudines anticatholicae persecutionis medio circiter vicesimo saeculo saevientis in Hispania, Christo fideliter testimonium praebuerunt, saevitiae et iniustitiae non obsequentes, suumque sanguinem cum Divini Agni sanguine miscentes.
— Pater Andreas a Palazuelo huic selecto exercitui martyrum praeest. Natus die X mensis Maii anno MDCCCLXXXIII, sacerdotio auctus est die XIX mensis Septembris anno MCMVIII, et albescente die XXXI mensis Iulii anno MCMXXXVI interemptus. Eius martyrio adduntur undecim Socii, quorum quinque ex claustro « Iesus a Medinaceli » necnon sex ex conventu « El Pardo », ex dioecesi Matritensi.
Quibus fratribus martyribus adiunguntur insuper alii viginti Socii, digni filii Sancti Francisci Assisiensis.
Ea eorum nomina:
— Pater Ferdinandus a Sancto Iacobo Compostellae (in saeculo: Ferdinandus Olmedo Reguera), natus anno MDCCCLXXIII, et Matriti necatus die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Iosephus Maria a Manila (in saeculo: Eugenius Saz-Orozco Montera Camacho), natus in Insulis Philippinis anno MDCCCLXXX, et Matriti occisus die XVII mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Ramirus a Sobradillo (in saeculo: Iosephus Pérez González), natus anno MCMVII, martyrio coronatus est die XXVII mensis Novembris anno MCMXXXVI in Paracuellos del Jarama.
— Pater Alexander a Sobradillo (in saeculo: Ioannes Franciscus Barahona Martín), natus anno MCMII, Matriti martyrio vitam profudit die circiter XV mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Gregorius de La Mata (in saeculo: Quirinus Díez del Bianco), natus anno MDCCCLXXXIX, Matriti martyrii palmam accepit die XXVII mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Carolus ab Alcubilla (in saeculo: Paulus Merillas Fernández), natus anno MCMII, Matriti martyrio occubuit die XIV mensis Ianuarii anno MCMXXXVII.
— Frater Aurelius de Ocejo (in saeculo: Facundus Escanciano Tejerina), natus anno MDCCCLXXXI, Matriti martyrii palmam adeptus est aut extremis aut primis diebus mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Frater Saturninus a Flaviobriga (in saeculo: Aemilius Serrano Lizarralde), natus anno MCMX, Matriti sanguinis effusione vitam consummavit exeunte mense Augusto anno MCMXXXVI.
— Frater Gabriel ab Aróstegui (in saeculo: Laurentius Ilarregui Goñi), natus anno MDCCCLXXX, in « El Pardo », Matriti, martyrium subiit die XXIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Frater Primitivus a Villamizar (in saeculo: Lucinius Fontanil Medina), natus anno MDCCCLXXXIV, martyrii praemium meruit circa diem XX mensis Maii anno MCMXXXVII.
— Frater Norbertus Cembranos a Villalquite (in saeculo: Norbertus Cembranos de La Verdura), natus anno MDCCCXCI, Matriti cruento obiit supplicio die circiter XXII mensis Septembris anno MCMXXXVI.
Simul cum his sodalibus consociantur similiter alii fratres capuccini, qui in aliis circumscriptionibus dioecesanis easdem ob causas sanguinem effuderunt:
Ex dioecesi Ovetensi:
— Pater Berardus a Visantona (in saeculo: Ioachimus Frade Eiras), natus anno MDCCCLXXVIII, martyr die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Archangelus a Valdavida (in saeculo: Angelus de La Red Pérez), natus anno MDCCCLXXXII, martyr die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Ildefonsus ab Armellada (in saeculo: Secundus Pérez Arias), natus anno MDCCCLXXIV, martyr die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Domitilus ab Ayoó (in saeculo: Philippus Avelino Llamas Barrero), natus anno MCMVII, martyr die VI mensis Septembris anno MCMXXXVI.
— Frater Alexius a Terradillos (in saeculo: Basilius González Herrero), natus anno MDCCCLXXIV, professus anno MCMXIII, martyr die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Frater Eusebius a Saludes (in saeculo: Ezechiel Petrus Otero), natus anno MDCCCLXXXV, martyr die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Frater Eustachius a Villalquite (in saeculo: Bernardus Ioachimus Cembranos Nistal), natus anno MDCCCXCIII, martyr exeunte mense Augusto anno MCMXXXVI.
Ex dioecesi Santanderiensi:
— Pater Ambrosius a Santibáñez (in saeculo: Alexius Pan López), natus anno MDCCCLXXXVIII, martyr die XXVII mensis Decembris anno MCMXXXVI.
— Pater Michael a Grajal (in saeculo: Apronianus de Felipe González), natus anno MDCCCXCVIII, martyr in Santona die XXX mensis Decembris anno MCMXXXVI.
— Frater Didacus a Guadilla (in saeculo: Hyacinthus Gutiérrez Terciado), natus anno MCMIX, martyr in Santona die XXX mensis Decembris anno MCMXXXVI.
Ex dioecesi Malacitana:
— Pater Angelus a Cañete La Real (in saeculo: Iosephus González Campos), natus anno MDCCCLXXIX, martyr die VI mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Aloisius a Valencina (in saeculo: Hieronymus Limón Márquez), natus anno MDCCCLXXXV, martyr die III mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Aegidius a Puerto de Santa Maria (in saeculo: Andreas Soto Carrera), natus anno MDCCCLXXXIII, martyr die VI mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Pater Ignatius a Galdácano (in saeculo: Iosephus Recalde Maguregui), natus anno MCMXII, martyr die VI mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Frater Iosephus a Chauchina (in saeculo: Alexander Casares Menéndez), natus anno MDCCCXCVII, martyr die VI mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Frater Crispinus a Cuevas Altas (in saeculo: Ioannes Pérez Ruano), natus anno MDCCCLXXV, martyr die VI mensis Augusti anno MCMXXXVI.
— Frater Pacificus a Ronda (in saeculo: Raphaël Rodríguez Navarro), natus anno MDCCCLXXXII, professus anno MCMVI, martyr die VII mensis Augusti anno MCMXXXVI.
Ex dioecesi Oriolensi:
— Pater Eligius ab Oriola (in saeculo: Andreas Simon Gómez), natus anno MDCCCLXXIII, martyr die VII mensis Novembris armo MCMXXXVI.
— Pater Ioannes Chrysostomus de Gata de Gorgos (in saeculo: Ignatius Caselles García), natus anno MDCCCLXXIV, martyr die XXIV mensis Decembris anno MCMXXXVI.
— Pater Honorius ab Oriola (in saeculo: Raimundus Dominicus Juan Costa), natus anno MDCCCLXXXVIII, martyr die XXX mensis Novembris anno MCMXXXVI.
Hoc in coetu martyrum fidei duo et triginta fratres summatim recensentur. Omnes enim in vincula eiecti et necati sunt qui ex sua condicione declarabantur credentes et religiosi, sic suum miscentes sanguinem cum sanguine Christi, in monte Calvariae Martyris praestantissimi.
Martyrii fama horum triginta duorum Servorum Dei per ecclesialem communitatem est propagata, quapropter Inquisitiones dioecesanae in Curiis Ecclesialibus Matritensi, Malacitana, Ovetensi, Santanderiensi et Oriolensi sunt instructae. Quae tamen Causae anno bis millesimo in unam sunt compactae. Purpurati Patres et Episcopi in Sessione Ordinaria congregati edixerunt hos Dei Servos propter fidelitatem erga Christum et Ecclesiam interemptos esse. Tandem Nos Decretum Martyrii subsignavimus die XXVII mensis Martii anno MMXIII, et statuimus ut ritus beatificationis Tarraconae in Hispania die XIII mensis Octobris anno MMXIII celebraretur.
Hodie igitur, Tarraconae in Hispania, ex mandato Nostro, Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Apostolicas legit Litteras, quibus Nos inter Beatos caelites rettulimus Servos Dei Andream a Palazuelo necnon unum et triginta Socios, qui pro fide tuenda vitam deposuerunt.
Nos vota Fratrum Nostrorum Iesu García Burillo, Episcopi Abulensis, Alfonsi Milián Sorribas, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Aloisii S.R.E. Cardinalis Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Marii Iceta Gavicagogeascoa, Episcopi Flaviobrigensis, Iosephi Emmanuelis Lorca Planes, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Demetrii Fernández González, Episcopi Cordubensis, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Ioannis Piris Frígola, Episcopi Illerdensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iesu Stephani Catalá Ibáñez, Episcopi Malacitani, Salvatoris Giménez Valls, Episcopi Minoricensis, Attilani Rodríguez Martínez, Episcopi Seguntini-Guadalaiarensis, Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Tarraconensis, Iosephi Angeli Saiz Meneses, Episcopi Terrassensis, Caroli Emmanuelis Escribano Subías, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Braulionis Rodríguez Plaza, Archiepiscopi Toletani, Henrici Benavent Vidal, Episcopi Dertosensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Servi Dei:
– Iosephus Maximus Moro Briz et IV Socii, presbyteri dioecesani;
– Maurus Palazuelos Maruri et XVII Socii, ex Ordine Sancti Benedicti; Iacobus Puig Mirosa et XVIII Socii, e Congregatione Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, necnon Sebastianus Llorens Telarroja, laicus;
– Maria a Monte Serrato (in saeculo: Iosepha Maria Columnaris García Solanas) et VIII Sociae, religiosae professae Instituti Minimarum Discalceatarum Sancti Francisci de Paula, necnon Lucretia García Solanas, laica et vidua;
– Mauritius (in saeculo: Alexander) Íñiguez de Heredia Alzóla et XXIII Socii, religiosi professi ex Ordine Hospitalario Sancti Ioannis de Deo;
– Iosephus Guardiel Pujol, presbyter dioecesanus;
– Raimundus Ioachimus Castaño González et Iosephus Maria González Solís, presbyteri professi ex Ordine Fratrum Praedicatorum;
– Antonius Faúndez López, presbyter, et unus Socius, professi ex Ordine Fratrum Minorum, necnon duo presbyteri dioecesani;
– Hermenegildus ab Assumptione B.M.V. (in saeculo: Hermenegildus Iza y Aregita) et V Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;
– Carmelus Maria Moyano Linares et IX Socii, presbyteri professi ex Ordine Carmelitarum;
– Iosephus Xavier Gorosterratzu et V Socii, e Congregatione Sanctissimi Redemptoris;
– Emmanuel Basulto Jiménez, Episcopus Giennensis, necnon III presbyteri dioecesani, unus seminarii alumnus et unus laicus;
– Victoria a Iesu (in saeculo: Francisca Agnes Maria ab Antiqua) Valverde González, religiosa Pii Instituti Calasanctiani Filiarum a Divina Pastora;
– Salvius Huix Miralpeix, Episcopus Illerdensis;
– Iosephus Nadal i Guiu et Iosephus Jordán Blecua, presbyteri dioecesani;
– Ioannes a Iesu (in saeculo: Vilaregut Farré) et III Socii, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, necnon Paulus Segalá Solé, presbyter dioecesanus;
– Marianus Alcalá Pérez et XVIII Socii, ex Ordine Beatae Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum;
– Chrysanthus (in saeculo: Casimirus González García), Aquilinus, Cyprianus Iosephus et LXIII Socii, ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis, necnon Raimundus Aemilianus Hortelano Gómez et Iulianus Aguilar Martín, laici;
– Emmanuel a Sacra Familia (in saeculo: Emmanuel Sanz Domínguez), presbyter professus et reformator Ordinis Sancti Hieronymi;
– Andreas a Palazuelo (in saeculo: Michael Franciscus González González) et XXXI Socii, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum;
– Theophilus Fernández de Legaría Goñi et IV Socii, presbyteri professi e Congregatione Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae Ss. Sacramenti altaris;
– Albertus Maria Marco Alemán et VIII Socii, ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia, necnon Augustinus Maria García Tribaldos et XV Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum;
– Orentius Aloisius (in saeculo: Antonius Sola Garriga) et XVIII Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, necnon Antonius Mateo Salamero, presbyter dioecesanus, et Iosephus Gorostazu Labayen, laicus;
– Melchiora ab Adoratione Cortés Bueno et XIV Sociae, e Societate Filiarum a Caritate Sancti Vincentii de Paul;
– Aurelia (in saeculo: Clementina) Arambarri Fuente et III Sociae, religiosae professae Congregationis Servarum Mariae Ministrantium Infirmis;
– Maria Assumpta (in saeculo: Iuliana González Trujillano) et II Sociae, religiosae professae Congregationis Missionariarum Franciscalium a Matre Divini Pastoris;
– Ioannes Huguet Cardona, presbyter dioecesanus;
– Iosephus Maria Ruiz Cano, Iesus Hannibal Gómez Gómez, Thomas Cordero Cordero et XIII Socii, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V.;
– Emmanuel Borrás i Ferré, Episcopus Auxiliaris Tarraconensis, Agapitus Modestus (in saeculo: Modestus Pamplona Falguera), ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, et CXLV Socii, presbyteri et Seminarii alumni dioecesani, necnon religiosi ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, ex Ordine Sancti Benedicti, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V., e Tertio Ordine Carmelitarum a Magisterio;
– Fortunatus Velasco Tobar et XIII Socii, e Congregatione Missionis;
– Ioachimus Jovaní Marín et XIV Socii, e Sodalitate Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum Cordis Iesu;
– Richardus Gil Barcelón, presbyter professus e Congregatione Parvi Operis a Divina Providentia, necnon Antonius Arrué Peiró, laicus;
– Iosepha Martínez Pérez et XI Sociae, e Congregatione Filiarum a Caritate, necnon Dolores Broseta Bonet, laica;
qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt ad testimonium perhibendum Domino Iesu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die XIII mensis Octobris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status
PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis
*AAS, vol. CVII (2015), n. 5, pp. 427-434.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana