FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI SERVAE DEI MARGARITAE LUCIAE SZEWCZYK
FUNDATRICI CONGREGATIONIS FILIARUM BEATAE VIRGINIS MARIAE PERDOLENTIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu » (2 Tim 3, 14-15).
Apostolus Paulus his verbis plene spiritalem nuntium illuminat quem Serva Dei Margarita Lucia Szewczyk sua in vita significavit, solide in fide tempore etiam doloris et persecutionis roborata.
Serva Dei anno MDCCCXXVIII in loco vulgo Szepetówka, in regione Volhiniae, quae hodie in Ucraina invenitur, est nata, in terra videlicet quae tunc ad Imperium Russiae pertinebat quaeque tamen potissimum a Polonis incolebatur. Insurrectiones Polonorum adversus Russorum regimen illis annis atrocem provocaverunt Russiae auctoritatum politicarum reactionem adversus catholicos Polonos, quorum omnes libertatis etiam religiosae conatus reprimebant. Monasteria exstinguebantur, bona confiscabantur et multi in exsilium expulsi sunt vel in Sibiriam deportati; tum personae consecratae tum fideles laici ne cultum exercerent omni modo impediebantur. Serva Dei quae a iuventute vocationem ad vitam consecratam sentiebat, ob perdifficilem condicionem politicam et religiosam hoc ardens desiderium perficere non potuit.
Margarita Lucia adhuc puellula parentibus est orbata; hanc ob rationem germana soror eam educavit. Anno MDCCCXLVIII Tertio Ordini Franciscali nomen dedit atque privata vota religiosa nuncupavit. Magna cum humilitate et abnegatione actionem coepit apostolatus absconditi pro indigentioribus. Annis MDCCCLXX-MDCCCLXXIII peregrinationem in Terram Sanctam fecit, in qua pauperes et aegrotantes curavit. Varsaviae deinde vixit, quae a Russis occupabatur, actuositatem caritativam studiose sequens in qua eminebat.
Anno MDCCCLXXVII in oppido vulgo Zakroczym (prope Varsaviam) beatum noverat capuccinum Honoratum Koz´min´ski qui eius moderator spiritalis factus est cuique sua desideria quoad vitam religiosam aperuit et indefensioribus sine ulla condicione deditionem. Eo adhortante, ab anno MDCCCLXXX Serva Dei in Zakroczym incoluit, ubi congregare anus pauperes et aegrotantes coepit, de quibus magno cum amore sollicita erat. Caute valde agere debebat ne suspiciones regiminis Russiae suscitaret, sed eius exemplar confestim primae sociae, eius ardore et plena deditione attractae, statim sequi coeperunt et imitari. Hoc modo, beato Honorato semper iuvante, Serva Dei die VIII mensis Aprilis anno MDCCCLXXXI, etiamsi secreto, originem dedit novae Congregationi, « Sorores Pauperum » appellatae, quae postea definitivum nomen sumpsit: « Congregatio Filiarum Beatae Virginis Mariae Perdolentis – v.d. Serafìtki ».
Deinde Serva Dei in Galiciam se contulit, quae tunc in dominatione inveniebatur Habsburgensi, ubi maiore potuit religiosa gaudere libertate. Anno MDCCCXCI in loco vulgo dicto Hałcnów, dioecesis Cracoviensis, Domum fundavit pro formandis puellis postulantibus ut Institutum ingrederentur, cuius proposita annorum decursu auxit, videlicet: infantibus in orphanotrophiis assistere, populares scholas gerere, senes et aegrotos in valetudinariis curare.
Illis annis tamen regimen vexationem in religionem prosequebatur, quam ob rem novitiatus in Czestochoviam est translatus; domus autem Varsaviae et in Zakroczym clausae sunt. Domus mater, simul cum novitiatu pro tota Congregatione, Osvencini est collocata.
Serva Dei alta quaesitione spirituali sustentabatur et confirmabatur, contemplatione nutrita Virginis Perdolentis et exercitatione heroicum in modum virtutum, quibus crescentes difficultates cum serenitate aequoque animo obveniebat. Constans oratio, meditatione Passionis Christi illuminata, atque eucharisticus fervor in ea istam caritatis flammam alebant quae manifestabatur in eius infatigabili actione cotidiana.
Primo in capitulo, anno MCMI, quamvis aetate provecta, iterum Moderatrix Generalis est electa. Tribus tamen transactis annis, valetudinis ob incertas condiciones, sese abdicavit, humilis manens, oboediens et magnanima etiam in obeundis difficultatibus quae sunt ortae.
Postremum vitae tempus domi in Nieszawa vixit, progrediente caecitate afflicta, at simul usque fortius augescente roborata voluntati Dei adhaesione, cui die V mensis Iunii anno MCMV serene animum reddidit.
Ob sanctitatis famam, apud Curiam Cracoviensem Inquisitio dioecesana est peracta. In Sessione Ordinaria Patres Cardinales et Episcopi edixerunt Servam Dei heroico modo virtutes excoluisse. Quam sententiam Summus Pontifex Benedictus XVI die XIX mensis Decembris anno MMXI adprobavit. Idem Pontifex die XX mensis Decembris anno MMXII miraculum agnovit a Deo, Serva Dei intercedente, adimpletum. Decrevit tandem ut Beatificationis ritus die IX mensis Iunii anno MMXIII Cracoviae perageretur.
Hodie igitur Cracoviae de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Margaritam Luciam Szewczyk adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Stanislai S.R.E. Cardinalis Dziwisz, Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Sophia Maciejowska-Czeska, Fundatrix Congregationis Virginum a Praesentatione Beatae Mariae Virginis, peculiariter educationi puellarum indigentium dedita, ac Margarita Lucia Szewczyk, Fundatrix Congregationis Filiarum Beatae Virginis Mariae Perdolentis, quae aegrotantium et seniorum assistentiae se dicavit, Beatarum nomine in posterum appellentur, earumque festum, nempe Sophiae Maciejowska-Czeska die decima quinta Maii et Margaritae Luciae Szewczyk die quinta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Iunii, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status
PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis
*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 12, pp. 953-955.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana